Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 0.1
Ut horum, id est, Thessalonicensium exemplo alios exhortetur ad fidei incrementa, istos laudat, eo quod in accepta gratia permanentes, ad profectum praemii aucti sunt, meliora sectando: hortatur vero ut ad perfectum tenderent, ut eorum virtutibus quaesita dignitas caeteros provocaret.
PL 17, 441C〔序〕この者たち、すなわちテサロニケの人々の模範によって他の人々を信仰の成長へ励ますために、使徒は彼らを称賛する。というのは、彼らは受けた恩寵のうちにとどまり、より良いものを追い求めて、報賞に向かう進歩へと伸びたからである。また彼は、完全へと向かって進むよう勧める。彼らの徳によって獲得された品位が、他の人々を奮い立たせるためである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 0.2
Tantae enim fidei imbiberant spiritum, ut spe futurorum, etiam civium suorum Macedonum persecutiones illatas pro nomine Christi devoto animo paterentur. Ut horum ergo meritum, et suam ex eorum profectu laetitiam litteris signet, ita scribit ad eos:
PL 17, 441C実に彼らは、将来のものへの望みをもって、同国人であるマケドニア人たちから、キリストの名のゆえに加えられた迫害をも、献身の心で耐え忍ぶほどの信仰の霊を深く吸い込んでいた。そこで使徒は、彼らの功績と、彼らの進歩から生じる自らの喜びとを書き記すために、このように彼らへ書き送る。