Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 3.1
(Vers. 1-4.) Idcirco jam non amplius tolerantes, optimum duximus ut Athenis soli relinqueremur: et misimus Timotheum fratrem nostrum, et participem operis Dei in Evangelio Christi, ad hoc ut et vos confirmet, et deprecetur pro fide vestra, ne quis moveatur in his pressuris.
PL 17, 447A(第1–4節)「それゆえ、もはや耐えきれず、我々はアテネに我々だけで残されることを最善と考え、我々の兄弟、キリストの福音における神の業の協力者であるテモテを遣わした。汝らを強め、汝らの信仰のために懇願し、これらの苦難のなかで誰も動かされないようにするためである」。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 3.2
Ipsi enim scitis, quia ad hoc positi sumus; nam et cum apud vos eramus, praedicebamus vobis passuros nos pressuram, sicut factum est, et scitis. Desiderii supra memorati causas expressit.
PL 17, 447A「汝ら自身が知っているとおり、我々はこのために〔苦難に〕置かれている。汝らのもとにいたときにも、我々が苦難を受けることになると汝らに予告していたが、そのとおりになったことを汝らは知っている」。彼は、先に述べた思慕の理由を言い表した。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 3.3
Idcirco enim praesentes esse apud eos volebant, ut animos eorum firmarent; ne quis ex his scandalum pateretur de pressuris apostolorum, ut qui tanta signa facerent, aliquando infirmarentur; ita humiliati, ut verberibus et vinculis subjicerentur.
PL 17, 447A彼らが彼らのもとに居合わせることを望んでいたのは、彼らの心を堅くするためであった。これほどのしるしを行う使徒たちが、時に弱くなり、鞭と鎖に服するほどに辱められるといって、彼らのうちの誰かが使徒たちの苦難に躓きを受けないようにである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 3.4
Ad quam rem excusandam Timotheum missum testatur idoneum doctorem, qui ostenderet hinc merita crescere christianis, si pro nomine Domini passi gratias agant, a quo hujus rei mercedem exspectant, simulque preces Deo funderent, ut stabiles essent.
PL 17, 447Aこの事を弁明するために、彼はテモテが遣わされたことを証し、彼をふさわしい教師だとする。テモテは、主の名のために苦しみを受けて感謝する者には、功がそこから増し加わること、キリスト者はその事の報いを主から待ち望んでいること、同時に、堅くあるよう神に祈りを注ぐべきことを、示す者である。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 3.5
Quam persecutionem idcirco se passuros praedicaverant; ut per id quod praescientiam hujus rei habere se protestarentur, posse se effugere et declinare has injurias approbarent: sed quia spes magna in his est, ideo dicit illatas sufferre quidem libenter.
PL 17, 447B彼らがこの迫害を受けることになると予告していたのは、この事の予知を自分たちが持つと明言することで、これらの害を逃れ避けうることを証明するためであった。しかし、その中に大きな望みがあるので、彼は、加えられたものを実際には喜んで耐えると言う。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 3.6
(Vers. 5.) Ideo et ego non amplius tolerans, misi ad hoc ut cognoscerem fidem vestram; ne quo modo attentaverit vos ille tentator, et inanis fiat labor vester.
PL 17, 447B(第5節)「そのため、私ももはや耐えられず、汝らの信仰を知るために〔使いを〕遣わした。あの誘惑者が何らかの仕方で汝らを試み、汝らの労苦が空しくならないようにである」。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 3.7
Istud propter quosdam dicit, qui possent seduci astutia Satanae; quia in omni plebe est pars firma et infirma, quorum causa sollicitus erat, ne amitteret fructum credulitatis eorum.
PL 17, 447B彼はこのことを、サタンの狡知に惑わされうる幾人かのゆえに言っている。どの民にも、堅い部分と弱い部分があり、彼はその者たちのゆえに、彼らが信じたことの実りを失うまいと心を痛めていたからである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 3.8
Et quia diutius passus non est nescire se quid certius ageretur circa illos, misit Timotheum episcopum a se creatum, a quo posset certum scire.
PL 17, 447Cそして、彼らをめぐって何がより確かに行われているかを知らないままでいることにこれ以上耐えられなかったので、確かなことを知りうるよう、自分が立てた司教テモテを遣わした。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 3.9
(Vers. 6, 7, 8.) Modo autem cum venisset Timotheus ad nos a vobis, et annuntiasset nobis fidem et charitatem vestram: et quoniam memoriam nostri habetis bonam semper, desiderantes nos videre, sicut et nos quoque vos; ideo consolationem sumus adepti, fratres, in vobis super omni necessitate et pressura nostra per vestram fidem; quoniam nunc vivimus, si vos steteritis in Christo.
PL 17, 447C(第6・7・8節)「しかし今、テモテが汝らのもとから我々のところに来て、汝らの信仰と愛を我々に告げ、また、汝らが我々のことを常に良く記憶し、汝らが我々に会うことを望んでいる、我々もまた汝らに会うことを望んでいるのと同じように、と知らせた。それゆえ、兄弟たちよ、我々は、あらゆる困窮と苦難のなかで、汝らの信仰によって、汝らのうちに慰めを得た。今、我々は生きている、汝らがキリストにあって堅く立っているなら」。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 3.10
Declaravit cur alacri sermone scribat ad eos; ideo enim, nuntio veniente, et firmitatem devotionis illorum in fide et dilectione Apostoli declarante, laetus factus de communi concordia, scribit ad eos securum habens fructum fidei et bonae conversationis eorum.
PL 17, 447C彼は、なぜ彼らに晴れやかな言葉で書くのかを明らかにした。すなわち、知らせが来て、信仰と使徒への愛における彼らの献身の堅固さを明らかにしたので、〔使徒は〕共通の一致を喜び、彼らの信仰と善い生き方の実を確かに得たものとして、彼らに書くのである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 3.11
(Vers. 9, 10.) Quam enim gratiarum actionem possumus referre Deo de vobis super omni gaudio, quo gaudemus propter vos coram Deo nostro, nocte dieque abundantissime orantes; ut videamus faciem vestram, et suppleamus, quae desunt fidei vestrae.
PL 17, 447D(第9・10節)「実に、我々は汝らのゆえに、我々の神の前で喜んでいるあらゆる喜びにまさって、どのような感謝を神に献げることができるか。夜も昼も、ありあまるほどに祈り、汝らの顔を見て、汝らの信仰に欠けているものを補えるようにと」。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 3.12
Nihil dicit tam dignum, quod sufficere possit ad compensationem acquisitae salutis gentium.
PL 17, 447D彼は、得られた異邦人の救いに報いる〔感謝として〕足りるほどふさわしいものは何もない、と言う。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 3.13
Et quoniam provexerant se perseverantia fidei, et actu vitae melioris, magis ac magis cupit eos videre; ut ea quae ad perfectionem illorum pertinent, ediscant, sacramenta scilicet rerum spiritalium, quae facile publicari non debent; ut scirent quis et quam immensus est ille, quem judicem sperabant.
PL 17, 447D彼らは信仰の堅持とよりよい生き方の行いによって進んできたので、彼はますます彼らに会いたいと願う。彼らの完成に属すること、すなわち霊的な事柄の秘義――たやすく公にしてはならないもの――を学び、彼らが裁き手として待ち望んでいる彼が、誰であり、どれほど計り知れないかを知るためである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 3.14
Aliud est enim fidem accipere, et aliud expositionem fidei; altera enim disputatio est de natura Patris, et Filii, et alia de personis.
PL 17, 448A信仰を受けることと、信仰の解き明かしとは別のことだからである。父と子の本性についての論は一つであり、ペルソナについての論は別だからである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 3.15
Pater ingenitus est, Filius vero genitus: quantum ad personas pertinet, diversum videtur, cum sit individua unitas naturae; unitas enim non in persona est, sed in substantia: Spiritus autem sanctus non degener putetur; quia tertius ponitur. Qui ergo de secunda persona non ambigit, admittit et tertiam.
PL 17, 448A父は生まれざる者であり、子は生まれた者である。ペルソナに関しては異なって見えるが、本性の不可分の一体性があるのである。一体性はペルソナにではなく、実体にあるからである。聖なる霊も、第三に置かれるからといって、劣ったものと思われてはならない。第二のペルソナについて疑わない者は、第三のペルソナをも認める。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 3.16
(Vers. 11.) Ipse vero Deus et Pater noster, et Dominus noster Jesus Christus dirigat viam nostram ad vos.
PL 17, 448A(第11節)「神自身、すなわち我々の父、また我々の主イエス・キリストが、我々の道を汝らのもとへ導くように」。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 3.17
Integro ordine iter suum disponi postulat, primum a Deo Patre; quia ab ipso sunt omnia: deinde a Domino Jesu Christo, per quem sunt omnia; ut virtus atque providentia Patris et Filii adventum ejus commendet, et ut acceptabilis fiat audientibus se, et impedimenta diaboli solverentur ad dirigendum iter ejus.
PL 17, 448A彼は、自分の旅が整えられることを、順序を完全にして願う。まず父なる神から――すべてのものは神から出るからである。次に主イエス・キリストから――すべてのものは彼を通してあるからである。それは、父と子の力と摂理が使徒の来訪を推薦し、聞く者たちに受け入れられるものとなり、悪魔の妨げが解かれて、使徒の旅が導かれるためである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 3.18
(Vers. 12, 13.) Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat charitate in invicem in vos, et in omnes, sicut et nos in vos ad confirmanda corda vestra irreprehensa in sanctimonia coram Deo et Patre nostro in adventu Domini nostri Jesu Christi cum omnibus sanctis suis.
PL 17, 448B(第12・13節)「汝らを主が増し加え、汝らの間で互いに、またすべての人に対して、我々が汝らに対して抱くのと同じ愛において満ちあふれさせるように。それは、我々の主イエス・キリストの、その聖なる者たちすべてを伴う到来のとき、我々の父なる神の前で、汝らの心が聖潔において非難されるところなく堅くされるためである」。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 3.19
Ut gaudium suum, quo de eis gaudet, cumulet, omnibus bonis multiplicari illos exoptat; ut veniens ad eos, plus inveniat in eis, quod laude dignum sit, quam a Timotheo audierat; ut irreprehensibiles inveniantur cum sanctis in charitate Dei Patris, et in adventu Domini nostri Jesu Christi, cum coeperit ante tribunal ejus examinatio singulos approbare.
PL 17, 448B彼は、自分がこれらの者について喜ぶその喜びを満たすために、彼らがあらゆる善において増し加えられることを切に望む。それは、彼らのもとに来たとき、テモテから聞いていたよりも、称賛に値するものを彼らのうちにいっそう見いだすためであり、彼らが聖なる者たちとともに、父なる神の愛において、また我々の主イエス・キリストの到来において、非難されるところのない者と見いだされるためである。それは、キリストの審判の座の前で、審査が一人一人を是認し始めるときのことである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 3.20
Deum vocat propter terrorem majestatis ejus: Patrem vero propter benignitatem, qua dignatur credentes sibi adoptare in filios, quod in adventu Domini manifestabitur.
PL 17, 448C彼は「神」と呼ぶ、その威光の恐ろしさのゆえである。「父」と呼ぶのは、自分を信じる者を子として迎え入れることをよしとする好意のゆえであり、それは主の到来において明らかになる。