Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 2.1
(Vers. 1, 2.) Ipsi enim scitis, fratres, introitum nostrum ad vos, quia non inanis fuit: sed ante multa passi, et contumeliis affecti, sicut scitis, in Philippis, exerta libertate usi sumus in Deo nostro loquendo ad vos Evangelium Dei in magno certamine.
PL 17, 444A(第1・2節)「兄弟たちよ、汝ら自身が知っている、我々の汝らのもとへの入来が空しくなかったことを。むしろ、先に多くの苦しみを受け、辱めを受けたことは、汝らの知るとおりフィリピでのことであるが、我々は我々の神にあって自由を発揮し、大いなる戦いのうちに汝らに神の福音を語った」。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 2.2
Hanc pressuram, quam nunc memorat (Act. XVI, 16 et seq.) , passus est in Philippis cum Sila propter spiritum pythonem quem a puella ejecerat, quod jam suo loco dictum est.
PL 17, 444Aこの苦難――彼が今思い起こしているもの(使徒言行録16:16以下)――を、彼はフィリピでシラスとともに受けた。彼が少女から追い出したピュトンの霊のゆえであり、このことはすでにしかるべき箇所で述べられている。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 2.3
Cui pressurae non cessit, sed fortior inventus est, dum audet praedicare, nec loqui timet, spe utique promissi praemii; ut et hi securi essent in persecutionibus, gaudentes propter futuram mercedem.
PL 17, 444A彼はこの苦難に屈せず、かえって強い者と認められた。あえて宣べ伝え、語ることを恐れなかったのである。むろん約束された報いの望みによる。それは、彼ら〔テサロニケの人々〕もまた迫害のなかで安んじ、来たるべき報酬のゆえに喜ぶためである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 2.4
Signum ergo devoti et fidelis praedicatoris hoc dicit esse, si in pressura loqui verbum Dei non timeat, inanem illum significans, qui terrore praesenti formidinem patitur praedicandi. Qui enim securus est de promissa spe, non cedit, ut coronetur.
PL 17, 444Bそれゆえ彼は、献身的で忠実な宣教者のしるしとは、苦難のなかで神の言葉を語ることを恐れないことだと言う。現在の恐怖のために宣べ伝えることへの怯えに苦しむ者を、空しい者だと示しているのである。約束された望みについて安んじている者は、冠を受けるために、屈しないからである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 2.5
(Vers. 3, 4.) Nam exhortatio nostra non ex fallacia, neque ex immunditia, neque in idolo, sed sicut probati sumus a Deo; ut crederetur nobis Evangelium, ita loquimur, non ut hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra.
PL 17, 444B(第3・4節)「我々の勧めは、欺きからでも、汚れからでも、偶像のうちに〔底本は in idolo。注解は次の節で in dolo et fallacia(詭計と欺きのうちに)と言い換えるので、dolo(詭計)の誤りかもしれない〕あるのでもない。むしろ、福音を委ねられるよう神に是認されたとおりに、そのように我々は語る。人々を喜ばせる者としてではなく、我々の心を吟味する神を喜ばせる者として語るのである」。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 2.6
Hoc propter pseudoapostolos dicit, qui in dolo et fallacia praedicabant non missi, ut circumvenirent gentes ad serviendum legi factorum.
PL 17, 444Bこれは偽使徒たちのゆえに言っている。彼らは遣わされもせず、欺きと詭計によって宣べ伝え、異邦人をたぶらかして業の法に仕えさせようとしたのである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 2.7
Iste autem electum se et missum praedicare multis probat rebus; quia et in pressuris fortior inventus est, et in conversatione irreprehensibilis; ut nihil esset in hoc, quod minus Deo videretur dignum, prosequentibus signis.
PL 17, 444Cこれに対してこの人は、自分が選ばれ遣わされた者として宣べ伝えていることを、多くのことで証明する。苦難のなかでも強い者と認められ、その生き方においても非の打ちどころがなく、そのため、神にふさわしくないと見えるものがそこに何一つなかったからである。しるしがそれに伴っていた。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 2.8
Quidam enim quaestus causa Christum praedicabant, favori hominum servientes; quia et in arguendo remissiores erant, quippe cum nec auctoritas esset, et in tribulatione infirmi; quia non ex corde, sed in fallacia erat sermo eorum. Omnis enim qui aliquid sine spe agit, orta tribulatione succumbit.
PL 17, 444Cある者たちは利得のためにキリストを宣べ伝え、人々の歓心に仕えていた。叱責することにおいてもいっそう手ぬるく(権威がなかったのだから当然である)、苦難においても弱かった。彼らの語りは心からではなく、欺きのうちにあったからである。何であれ望みなく行う者は、苦難が起こると屈するのである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 2.9
(Vers. 5.) Neque enim umquam in verbo adulationis conversati sumus, sicut scitis, neque in occasionem avaritiae. Deus testis est.
PL 17, 444C(第5節)「我々は、汝らの知るとおり、へつらいの言葉のうちに振る舞ったことは決してなく、貪欲の口実のうちに振る舞ったこともない。神が証人である」。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 2.10
Nunc aperit quod supra significavit, cum dicit: Non in occasione avaritiae, Deum dans testem, quia istud ex corde faciebat, non in hypocrisi, quasi contemnens pauca, ut forte plura offerrentur.
PL 17, 444C彼は、先に示唆したことを今明らかにして、「貪欲の口実のうちにではなく」と言い、神を証人に立てる。これを心から行っていたのであり、偽りのうちにではなかった。あたかも少額を軽んじるふりをして、ことによるとより多くが差し出されるようにする、ということではなかったのである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 2.11
Unde et ipsos convenit, scientes ac probantes quia nulli fuerat adulatus; pseudo enim apostoli formam avaritiae dari sibi optabant, ut ipsa occasione, dum veros apostolos omnia illata vident accipere, possent ipsi sine invidia simpliciores homines depraedari.
PL 17, 444Dそれゆえ彼は彼ら自身にも訴えかける。彼が誰にもへつらわなかったことを、彼らが知り、認めているからである。偽使徒たちは、貪欲の範例が自分たちに与えられることを望んでいた。その機会によって、真の使徒たちが差し出されたものをすべて受け取るのを人々が見ているうちに、自分たちは妬まれることなく、より素朴な人々から奪い取れるようにするためである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 2.12
(Vers. 6, 7.) Nec quaerentes ex hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis; cum possemus apud vos oncri esse, ut Christi apostoli.
PL 17, 444D(第6・7節)「人々から栄光を求めず、汝らからも他の人々からも求めなかった。我々はキリストの使徒として、汝らのもとで重荷〔底本は oncri。oneri と読む。ミーニュの脚注は、古い版が honori、ローマ版が in honore と読むのに対し、写本と Gill. の欄外の oneri を良しとする〕となることができたのに」。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 2.13
In tantum gravat pseudoapostolorum causam, ut se abnuere dicat, cum liceret illi obsequia requirere, ad comprimendos eos quibus nec facultas erat, nec pudor, et tamen honorem sibi poscebant; se enim potius quam Dei doctrinam commendare volebant.
PL 17, 444D彼は偽使徒たちの立場をそれほど重く責めるので、自分は拒んだと言う。奉仕を要求することが彼には許されていたのである。能力もなければ恥じらいもなく、それでも自分たちに名誉を求めていた者たちを抑えるためであった。彼らは神の教えよりも自分自身を推奨しようとしていたからである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 2.14
Apostolus autem qui gloriam non ad praesens, sed in futuro requirebat, se humilem faciebat, ut Dei praedicatio exaltaretur.
PL 17, 445Aしかし使徒は、栄光を今ではなく将来に求めていたので、神の宣教が高められるよう、自らを低くした。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 2.15
(Vers. 8.) Sed fuimus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos; ita desiderantes vos, cupimus impartiri vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras; quia charissimi nobis facti estis.
PL 17, 445A(第8節)「しかし我々は汝らの中で幼子のようになった。乳母が自分の子らを温めるように。かくも汝らを慕い、我々は汝らに、神の福音だけでなく、我々の魂をも分け与えたいと願った。汝らは我々にとって愛しい者となったからである」。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 2.16
Tantum affectum habere se circa illos ostendit (quem, quia verus est, non verbis magis quam rebus probatum vult videri; potest enim in verbis latere fallacia), ut his exhortationibus provocati omnem sensum suum in dilectione haberent apostoli.
PL 17, 445A彼は、自分が彼らに対してこれほどの情愛を持っていることを示す(それは真実なので、言葉によってよりもむしろ行いによって証されることを望む。言葉には欺きが潜みうるからである)。これは、彼らがこれらの勧めに促されて、自分の思いのすべてを使徒への愛のうちに置くようになるためである〔apostoli は属格(使徒の)と取った。主格(使徒たちが)とも読める〕。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 2.17
(Vers. 9.) Meministis enim, fratres, laborem nostrum et fatigationem, nocte ac die operantes ad hoc, ne quem vestrum gravaremus. Hoc est, quod dicit in Actis apostolorum. Omnia, inquit, quae mihi, et iis qui sunt mecum, fuerunt necessaria, laboraverunt manus istae.
PL 17, 445B(第9節)「兄弟たちよ、汝らは我々の労苦と疲労を覚えている。汝らの誰にも重荷とならないよう、夜も昼も働いていた」。これは使徒言行録で言っていることである。「私にも、私とともにいる者たちにも必要だったものはすべて、これらの手が働いて〔得た〕」と彼は言う。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 2.18
Unde et in alia epistola dicit: Qui non laborat nec manducet. Et hoc contra pseudoapostolos; ut qui otiosi manducarent, praedicatores se fingebant esse.
PL 17, 445Bそれゆえ別の手紙でも言う。「働かない者は、食べてもならない」。これも偽使徒たちに対してである。怠けて食べながら、宣教者を装っていたからである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 2.19
Ut ergo exemplum daret, quemadmodum gubernanda sit vita christiana, et fictores proderet, labori insistebat humano, offuscans pseudoapostolos: praeterea quia qui labori insistunt, a malis cogitationibus declinant, occupantes animum suum, et a periculis prohibentes.
PL 17, 445Bそれゆえ彼は、キリスト教の生き方をどう治めるべきかの範を示し、偽装する者たちを暴くために、人の労働にいそしんだ。偽使徒たちの影を薄くするためである。そのうえ、労働にいそしむ者は悪しき思いから離れ、自分の心を占めて、〔心を〕危険から遠ざけるからでもある。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 2.20
(Vers. 10, 11, 12.) Praedicavimus vobis Evangelium Dei, vos testes estis, et Deus, quam sancte et juste, et sine querela vobiscum qui creditis, conversati sumus sicut scitis: et quomodo erga unumquemque vestrum, ut pater filios suos, obsecrantes vos, et consolantes, et obtestantes ad hoc ut ambuletis digne Deo, qui vocavit vos in suum regnum et gloriam.
PL 17, 445C(第10・11・12節)「我々は汝らに神の福音を宣べ伝えた。汝らが証人であり、神もそうである。信じる汝らのもとで、我々がどれほど聖く、正しく、非難されるところなく振る舞ったかを、汝らは知っている。また、汝らの一人一人に対して、父が自分の子らに対するように、汝らに懇願し、慰め、厳しく勧めたことを、すなわち、汝らを自らの国と栄光へと召した神にふさわしく歩むように、と」。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 2.21
Manifesta sunt haec; commonet enim illos quomodo crediderint se praedicante, et qualem eum fuerint experti, et quae praecepta dederit eis; ut digni fierent Deo, qui illos vocavit de terris ad coelos, ut exsuscitet laetitiam illorum.
PL 17, 445Cこれは明らかである。彼は、彼らが自分の宣教によってどのように信じたか、自分がどのような者と知られたか、どのような戒めを与えたかを思い起こさせている。それは、彼らを地から天へと召した神にふさわしい者となるためであり、彼らの喜びをかき立てるためである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 2.22
(Vers. 13.) Ideoque et nos gratias agimus Deo sine intermissione, quod cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, suscepistis illud non ut verbum hominum, sed sicut est vere, verbum Dei, quod et operatur in vobis qui credidistis.
PL 17, 445C(第13節)「こういうわけで、我々も絶えず神に感謝している。汝らは我々から聞いた神の言葉〔verbum auditus Dei。字義は「聞くことの神の言葉」〕を受けたとき、それを人間の言葉としてではなく、実際にそうであるとおり、神の言葉として受け入れたからである。それは信じた汝らのうちに働いている」。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 2.23
Deo gratias referunt, qui aperuit sensum illorum ad recipiendum Evangelium suum. Gloria enim praedicantium est, quando audientes facile credunt; tanta enim devotione receperunt verbum, ut probarent se intellexisse Dei esse doctrinam.
PL 17, 445D〔使徒たちは〕神に感謝を献げる。神が彼らの思いを開き、自らの福音を受け入れさせたからである。聞く者たちが容易に信じるとき、それは宣教者たちの栄光である。彼らは言葉をこれほどの献身をもって受け入れ、それが神の教えであると悟ったことを証明したからである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 2.24
(Vers. 14, 15, 16.) Vos enim, fratres, imitatores facti estis Ecclesiarum Dei, quae sunt in Judaea, in Christo Jesu; quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et nos ipsi a Judaeis, qui et Dominum interemerunt Jesum, et prophetas, et nos persecuti sunt, et Deo non placent, et omnibus hominibus adversantur, prohibentes nos gentibus loqui, ut salventur, ad hoc ut suppleant peccata sua semper; sed pervenit ira Dei super eos usque in finem.
PL 17, 445D(第14・15・16節)「兄弟たちよ、汝らはキリスト・イエスにあってユダヤにある神の諸教会に倣う者となった。汝らもまた同胞から同じ苦しみを受けたからである、我々自身がユダヤ人から〔受けた〕のと同じように。彼らは主イエスをも預言者たちをも殺し、我々をも迫害し、神に喜ばれず、すべての人に敵対し、我々が異邦人に語って彼らが救われることを妨げ、そうして常に自分たちの罪を満たしている。しかし神の怒りが、彼らの上に終わりまで及んだ」。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 2.25
De impietate atque credulitate queritur diffidentium Judaeorum, qui non solum suae salutis inimici sunt, verum etiam aliorum, prohibentes ne credant, et salvi fiant, ab initio parricidae; vel Domino enim communi parcere debuerant, qui conservis et praepositis suis non pepercerunt: ut repleantur peccata eorum, in tantum, ne aliquando misericordiam consequi mereantur.
PL 17, 446A彼は、信じようとしないユダヤ人たちの不敬と不信仰〔底本は credulitate(信じること)。incredulitate と読む〕を嘆いている。彼らは自分の救いの敵であるだけでなく、他の者たちの救いの敵でもあり、〔人々が〕信じて救われることを妨げる、初めからの近親殺しである。というのは、自分と同じ僕たちや上に立つ者たちを容赦しなかった彼らも、せめて共通の主〔キリスト〕は容赦すべきであった〔が、それもしなかった〕からである。それは彼らの罪が満たされるためであり、ついには、いつか慈しみを得るに値することもないほどにまでなるのである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 2.26
Ideo Thessalonicenses a civibus suis eadem passos dicit, imitatos patientiam sanctorum, et Domini nostri Jesu Christi: cujus sceleris auctores inducit Judaeos, ut et quanta gloria digni sint, qui pro nomine Domini patiuntur, et quae ultio infestis et infidis praeparata sit, dignoscatur.
PL 17, 446Aそれゆえ彼は、テサロニケの人々が同国人から同じ苦しみを受けたと言い、彼らが聖なる者たちと我々の主イエス・キリストの忍耐に倣ったと言う。彼はその悪行の張本人としてユダヤ人を挙げる。それは、主の名のために苦しむ者たちがどれほどの栄光にふさわしいか、また敵意に満ち不信の者たちに用意されている報復がいかなるものかが、知られるためである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 2.27
(Vers. 17, 18.) Nos autem, fratres, desolati a vobis ad tempus horae, facie, non corde, abundantius festinavimus faciem vestram videre in multo desiderio. Quapropter voluimus venire ad vos, ego quidem Paulus, et semel et iterum, sed impedivit nos Satanas.
PL 17, 446B(第17・18節)「しかし兄弟たちよ、我々は、しばらくの時の間、顔において、心においてではなく、汝らから引き離され、大いなる思慕のうちに、いっそう急いで汝らの顔を見ようとした。それゆえ、私パウロは、一度ならず二度までも、汝らのもとへ行こうとしたが、サタンが我々を妨げた」。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 2.28
Non animo, sed corpore divulsos se dicunt ab eis; charitas enim non dividitur, nec separatur: sed propter majorem instructionem etiam faciem eorum cupere se dicunt videre.
PL 17, 446B彼らは、心ではなく体において彼らから引き裂かれたと言う。愛は分けられもせず、離されもしないからである。しかし、より十分な教えのために、彼らの顔をも見たいと願っていると言う。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 2.29
In rebus enim divinis deficiunt articuli comprehendere, quae possunt dici; nec enim sufficit dies stylo his, quae una hora possunt depromi; ut non dicam quaedam esse mystica religionis nostrae, quae propter carnales sensus, ne scandalum patiantur, facile publicari non debeant: quia non omnibus dicenda sunt omnia, sed pro uniuscujusque captu moderanda sunt dicta, aliter rudibus, aliter fundatis.
PL 17, 446B実に、神にかかわる事柄においては、語りうることを書き取るには指〔articuli。字義は「関節」。書く手の指と取った〕が足りない。一時間で述べうることを、筆で書くなら一日でも足りない。我々の宗教には奥義にかかわるものがあって、肉的な思いの者たちが躓きを受けないよう、たやすく公にすべきでないことは言うまでもない。すべてがすべての人に語られるべきではなく、語りは各人の理解力に応じて加減されるべきであり、未熟な者には別の仕方で、基礎の固まった者には別の仕方でなされるからである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 2.30
Idcirco praesentia corporis requiritur; quia sic perficitur veritas charitatis. Quamvis enim charitas non dividatur, desiderium tamen facit absentia corporis: denique osculo et amplexu animorum expletur voluntas.
PL 17, 446Cそれゆえ体が居合わせることが求められる。そうして愛の真実が全うされるからである。愛は分けられないが、体が不在であることは思慕を生む。実に、口づけと抱擁によって、心の願いは満たされる〔animorum(心の)は voluntas(願い)に係ると取った。「心の口づけと抱擁」とも読める〕。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 2.31
Cui rei impedimento asserit fuisse Satanam, qui etiam apostolis obvias manus tendebat; ne veritatis ratio hominibus panderetur. Accendebat enim perfidorum mentes, ut eos verberibus ac vinculis detinerent; ne loquerentur verbum Dei.
PL 17, 446C彼は、これを妨げたものとしてサタンを挙げる。サタンは使徒たちの行く手にさえ手を差し伸べて立ちはだかり、真理の道理が人々に開かれないようにした。背信の者たちの精神を燃え立たせ、彼らが使徒たちを鞭と鎖で捕らえて、神の言葉を語らせないようにしたのである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 2.32
Dixerunt enim majores Judaeorum apostolis; Nonne praecipientes denuntiavimus vobis, ne loqueremini in nomine Jesu ulli hominum (Act. V, 40) ? Sed quia quod non est a Deo, stare non potest, dissolvuntur impedimenta Satanae.
PL 17, 446Cユダヤ人の長たちが使徒たちに言ったからである。「我々は、イエスの名によって誰にも語るなと、汝らに厳命したではないか」(使徒言行録5:40)〔問いの形で引かれた句は使徒言行録5:28に当たる。5:40にも同じ禁令がある〕。しかし、神から出ないものは立つことができないので、サタンの妨げは解かれる。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 2.33
(Vers. 19, 20.) Quae est enim nostra spes, aut gaudium, aut corona gloriae? Nonne vos coram Domino nostro Jesu Christo in adventu ejus? Vos enim estis gloria nostra et gaudium. Manifestum est quia perfectio discipulorum gaudium et corona magistri est.
PL 17, 446D(第19・20節)「我々の望み、あるいは喜び、あるいは栄光の冠とは何か。我々の主イエス・キリストの到来のとき、その前にある汝らではないか。汝らこそ我々の栄光であり喜びである」。弟子たちの完成が師の喜びであり冠であることは明らかである。
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses primam 2.34
Hi enim sunt, qui labores fructuum suorum edituri sunt; fructus enim magistri, discipulus est obediens, cujus dum bona conversatio proficit magistro, fructus sui edit laborem. Labor enim discipuli in opere bono coronam dat magistro, judice Christo.
PL 17, 446D実に、自分の実の労苦を産み出すことになるのは彼らである。師の実とは従順な弟子であり、その弟子の善い生き方が師の益となるとき、〔師は〕自分の実の労苦を実らせる。弟子の労苦は善い業において、キリストが裁き手であるとき、師に冠を与えるからである。