ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Epistola ad Abram filiam suam

Caput VI 第VI章

Hilary of Poitiers · Epistola ad Abram filiam suam · PL 10, 551B · 6 sectiones

Epistola ad Abram filiam suam 6.1

1

Filiam hortatur ut modestis utatur vestibus. --Post quam vocem, filia, laetus exsurgo, et secretum hoc habens, hanc ad te epistolam feci: rogans te per multas lacrymas meas, ut te huic vesti et margaritae reserves, neque miserum senem tali damno tuo facias, si hanc vestem et hanc margaritam non habueris.

PL 10, 551B

娘に、つましい衣を着るよう勧める。――その言葉のあと、娘よ、私は喜んで立ち上がり、この秘密を胸に、あなたへのこの手紙を書いた。多くの涙にかけて、あなたがこの衣と真珠のために身を保ち、もしこの衣とこの真珠を得られなければあなたが被る損失によって、哀れな老人を惨めにすることのないよう、あなたに願う。

Epistola ad Abram filiam suam 6.2

2

Testor autem tibi, filia, Deum coeli et terrae, quia nihil hac veste atque hac margarita pretiosius est; et tui juris est, ut hanc habeas.

PL 10, 551B

娘よ、私は天と地の神にかけて、あなたに証言する。この衣とこの真珠より貴いものは何もなく、これを持つかどうかはあなた次第である。

Epistola ad Abram filiam suam 6.3

3

Tu modo, si quando tibi vestis alia afferatur, vel serica, vel infecta, vel deaurata, dicito ei qui tibi offert: Ego vestem alteram exspecto, propter quam pater meus a me tam diu peregrinatur, quam mihi quaerit, quam non possum habere si hanc habuero.

PL 10, 551C

あなたはただ、もしいつか別の衣、すなわち絹の衣や、染めた衣や、金箔をかけた衣があなたに差し出されたなら、差し出す者にこう言いなさい。「私は別の衣を待っている。そのために父は私から離れて、これほど長く異郷にあり、それを私のために求めているのだ。これを手にしてしまえば、私はそれを得ることができない。」

Epistola ad Abram filiam suam 6.4

4

Sufficit mihi lana ovis meae, sufficit mihi color quem natura attulit, sufficit mihi textus insumptuosus: caeterum vestem illam desidero, quae dicitur non absumi, non atteri, non scindi.

PL 10, 552A

「私には、わが羊の毛で足りる。自然がもたらした色で足りる。質素な織りで足りる。その代わり、食い尽くされず、擦り切れず、裂けないと言われるあの衣を、私は望む。」

Epistola ad Abram filiam suam 6.5

5

At vero si tibi margarita offeratur aut suspendenda collo, aut digito coaptanda, dices ita, Non mihi impedimento sint istae inutiles et sordidae margaritae: sed exspecto illam pretiosissimam, pulcherrimam et utilissimam.

PL 10, 552A

また、もし首に掛けるための、あるいは指にはめるための真珠があなたに差し出されたなら、こう言いなさい。「これら無用で汚れた真珠が、私の妨げとならないように。私は、最も貴重で、最も美しく、最も有益なあの真珠を待つ。」

Epistola ad Abram filiam suam 6.6

6

Credo patri meo, quia et ille ei, qui hanc spopondit sibi, credidit, propter quam mihi significavit se etiam mori velle: hanc exspecto, hanc desidero, quae mihi praestabit salutem et aeternitatem.

PL 10, 552A

「私は父を信じる。父もまた、この真珠を自分に約束した者を信じたのだから。父はそのために、死んでもよいとまで私に知らせた。私はこれを待ち、これを望む。これが私に救いと永遠を与えるだろう。」