ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Epistola ad Abram filiam suam

Caput IV 第IV章

Hilary of Poitiers · Epistola ad Abram filiam suam · PL 10, 550A · 5 sectiones

Epistola ad Abram filiam suam 4.1

1

Utriusque commoda et dotes. --Et cum prostratus jacerem, ait mihi quidam de assistentibus, Video te sollicitum et bonum patrem esse, et hanc vestem atque hanc margaritam ad filiam tuam desiderare: sed ut magis desideres, ostendo tibi quid adhuc haec vestis atque margarita boni habeat.

PL 10, 550A

衣と真珠、双方の利点と長所。――私がひれ伏して横たわっていると、そばに立つ者の一人が私に言った。「あなたが気をもんでいる善い父であり、この衣とこの真珠を娘のために望んでいることはわかる。だが、あなたがいっそう望むように、この衣とこの真珠がさらにどんな善いものを備えているかを、あなたに示そう。」

Epistola ad Abram filiam suam 4.2

2

Vestis haec numquam tineis comeditur, non usu atteritur, non sorde inficitur, non vi scinditur, non damno amittitur: sed semper talis qualis est permanet. Margaritae vero haec virtus est, ut si quis eam induerit, non aegrotet, non senescat, non moriatur.

PL 10, 550B

「この衣は、虫に食われることがなく、使っても擦り切れず、汚れに染まらず、力を加えても裂けず、損害を受けて失われることもなく、つねにあるがままにとどまる。この真珠の力は、これを身に着けた者が、病まず、老いず、死なないことである。」

Epistola ad Abram filiam suam 4.3

3

Nihil omnino in se habet, quod sit noxium corpori: sed utenti ea nihil accidit, quod aut mortem afferat, aut aetatem demutet, aut impediat sanitatem.

PL 10, 550B

「それ自体のうちには、体に害となるものがまったくなく、これを用いる者には、死をもたらしたり、年齢を変えたり、健康を妨げたりするようなことは何も起こらない。」

Epistola ad Abram filiam suam 4.4

4

Quod ubi audivi, filia, exanimari magis desiderio margaritae et vestis istius coepi: et sicut prostratus jacebam, indeficienti fletu et intenta oratione juvenem precari coepi, dicens: Domine sancte, miserere preci meae, et miserere sollicitudini et vitae meae.

PL 10, 550B

娘よ、これを聞いて、私はその真珠とその衣への望みに、いっそう息も絶えそうになった。ひれ伏して横たわったまま、絶え間ない涙と切なる祈りをもって、若者に願い始めた。「聖なる主よ、私の祈りを憐れんでくれ。私の心配と命を憐れんでくれ。」

Epistola ad Abram filiam suam 4.5

5

Si enim hanc vestem mihi et margaritam non concedis, miser futurus sum, filiamque meam viventem perditurus: ego propter hanc vestem et margaritam peregrinari volo. Scis, Domine, quia tibi non mentior.

PL 10, 550B

「もし汝が私にこの衣と真珠を与えないなら、私は惨めな者となり、生きている娘を失うことになる。私はこの衣と真珠のために異郷をさまよいたいのだ。主よ、汝は知っている、私が汝に偽りを言っていないことを。」