ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Epistola ad Abram filiam suam

Caput III 第III章

Hilary of Poitiers · Epistola ad Abram filiam suam · PL 10, 549C · 5 sectiones

Epistola ad Abram filiam suam 3.1

1

Vestis haec et margarita quanti facienda. --Post quae, quia bonus est juvenis et melius illo nihil est, ait mihi, Nosti hanc vestem atque hanc margaritam, quam a me lacrymis rogas uti eam filiae tuae concedam?

PL 10, 549C

この衣と真珠はどれほどの価値があると見なされるべきか。――そのあと、若者は善い者であり、彼にまさるものは何もないので、私に言った。「あなたはこの衣とこの真珠を知っているか。あなたが涙を流して、あなたの娘に与えるよう私に願っているものである。」

Epistola ad Abram filiam suam 3.2

2

Et ego respondi illi, Domine, auditu cognovi de ipsis, et fide credidi: et scio quia optimae sunt, et salus vera est hac veste uti, et hac margarita ornari. Et statim ministris suis praecepit, ut mihi et vestem hanc et margaritam ostenderent: et confestim ita fit.

PL 10, 549C

私は彼に答えた。「主よ、私はそれらについて聞いて知り、信仰によって信じた。それらが最上のものであり、この衣を着て、この真珠で飾られることが真の救いであると、私は知っている。」すると彼はただちに従者たちに、この衣とこの真珠を私に見せるよう命じ、ただちにそのとおりになった。

Epistola ad Abram filiam suam 3.3

3

Ac vestem primo vidi: vidi, filia, vidi quod eloqui non possum. Numquid non sericum secundum subtilitatem ejus spartum erat? Numquid candori ejus nives comparatae non nigrescebant? Numquid aurum juxta fulgorem ejus non lividatur?

PL 10, 549C

まず衣を見た。娘よ、私は見た。口では言い表せないものを見た。その繊細さに比べれば、絹さえエスパルトの縄ではなかったか。その白さに比べられた雪は、黒ずんで見えなかったか。その輝きのそばでは、金も鉛色にくすまないか。

Epistola ad Abram filiam suam 3.4

4

Ipsa enim multicolor, et nihil prorsus comparatum ei poterat aequari. Post quam vidi margaritam: qua visa statim concidi. Non enim potuerunt oculi mei sustinere tantum ejus colorem.

PL 10, 550A

それは多彩であり、これに比べられるものは何一つ、まったく等しくなりえなかった。そのあと私は真珠を見た。それを見るやいなや、私は崩れ落ちた。私の目が、その色のあまりの強さに耐えられなかったからである。

Epistola ad Abram filiam suam 3.5

5

Nam nec coeli, nec lucis, nec maris, nec terrae species pulcritudini ejus poterat comparari.

PL 10, 550A

天も、光も、海も、地も、その姿は、この真珠の美しさに比べられなかった。