Epistola ad Abram filiam suam 5.1
Hilarii filiae promittuntur, modo vana ornamenta abjiciat. --Post quam vocem meam audivit, jubet me levare; et ait mihi, moverunt me preces et lacrymae tuae, et bene est quod hoc credidisti.
PL 10, 550Cヒラリウスの娘に、空しい飾りを捨てさえすれば、それらが約束される。――私の声を聞くと、彼は私に立ち上がるよう命じ、こう言った。「あなたの祈りと涙は私を動かした。あなたがこれを信じたのは善いことである。」
Epistola ad Abram filiam suam 5.2
Et quia dixisti, te pro hac margarita ipsam vitam tuam velle impendere, non possum eam tibi negare: sed scire debes propositum et voluntatem meam.
PL 10, 550C「あなたは、この真珠のためなら自分の命そのものを注ぎたいと言ったので、私はそれをあなたに拒むことができない。だが、あなたは私の意図と意志を知らなければならない。」
Epistola ad Abram filiam suam 5.3
Vestis, quam ego dedero, talis est, ut si quis voluerit veste alia colorata et serica et aurata uti, vestem meam capere non possit.
PL 10, 550C「私が与える衣は、もしだれかが、色染めの、あるいは絹の、あるいは金を織り込んだ別の衣を着ようとするなら、私の衣を受けることができないようなものである。」
Epistola ad Abram filiam suam 5.4
Sed illi dabo eam, quae contenta sit, non serico habitu, sed nativis coloribus et insumptuoso textu vestiri: ita ut propter consuetudinem, purpuram perangustam vestis habeat: non etiam purpura ipsa diffundatur in vestem.
PL 10, 551A「私はそれを、絹の衣ではなく、生まれつきの色と質素な織りの衣を着ることで満足する者に与える。慣習のために、その衣がごく細い紫の縁を持つことはあっても、紫そのものが衣全体に広がることはない。」
Epistola ad Abram filiam suam 5.5
Margarita vero, quam a me petis, naturae ejus est, ut habere eam nemo possit, qui margaritam aliam habuerit: quia aliae margaritae aut de terra aut de mari sunt; mea autem, ut ipse tu vides, speciosa et pretiosa est, incomparabilis et coelestis est, nec dignatur ibi esse ubi aliae sunt.
PL 10, 551A「あなたが私に求めている真珠は、その本性上、別の真珠を持つ者がこれを持つことはできない。ほかの真珠は地から、あるいは海から出るものだからである。だが私のものは、あなた自身が見るとおり、華麗で高価で、比べるものがなく、天のものであり、ほかの真珠があるところにいることを良しとしない。」
Epistola ad Abram filiam suam 5.6
Non enim rebus meis convenit cum rebus hominis: quia qui veste mea et margarita utitur, in aeternum sanus est; non febre exardescit, non vulneri patet, non annis demutatur, non morte dissolvitur; aequalis enim semper et aeternus est.
PL 10, 551A「私のものは、人間のものと調和しないからである。私の衣と真珠を用いる者は、永遠に健やかであり、熱に燃えることなく、傷を受けることなく、年月によって変わることなく、死によって解体されることもない。つねに変わらず、永遠だからである。」
Epistola ad Abram filiam suam 5.7
Ego tamen hanc vestem et hanc margaritam meam petenti tibi dabo, ut eam filiae tuae perferas. Sed prius scire debes quid velit filia tua.
PL 10, 551B「しかし私は、私のこの衣とこの真珠を、求めるあなたに与えよう。あなたの娘に持ち帰るようにと。だがその前に、あなたの娘が何を望むのかを、あなたは知らなければならない。」
Epistola ad Abram filiam suam 5.8
Si se hujus vestis et margaritae meae dignam faciat, id est, si vestes sericas et auratas et infectas habere noluerit, si omnem margaritam alteram oderit; tunc haec quae me rogas tibi praestabo.
PL 10, 551B「もし娘が、私のこの衣と真珠にふさわしい者となるなら、すなわち、絹の衣も、金を織り込んだ衣も、染めた衣も、持つことを望まず、ほかのあらゆる真珠を憎むなら、そのとき、あなたが私に求めているこれらのものを、あなたに与えよう。」