Epistola ad Abram filiam suam 2.1
Hilarius abest, ut vestem et margaritam pretiosam filiae conquirat. --Nuntiatum ergo mihi est, esse quemdam juvenem, habentem margaritam et vestem inaestimabilis pretii: quam si quis ab eo posset mereri, super humanas divitias et salutem et dives et salvus fieret.
PL 10, 549Aヒラリウスは、娘のために高価な衣と真珠を求めて留守にしている。――そこで私に知らされたのは、ある若者がいて、値のつけようのない価の真珠と衣を持っているということだった。もしだれかがその者からそれを受けるにふさわしいとされるなら、人間の富や健康をはるかに超えて、富める者となり、救われた者となるという。
Epistola ad Abram filiam suam 2.2
Ad hunc his auditis profectus sum: ad quem cum per multas et longas et difficiles vias venissem, videns eum statim procidi. Adest enim tam pulcher juvenis, ut ante conspectum ejus nemo audeat consistere.
PL 10, 549Bこれを聞いて私は彼のもとへ出発した。多くの長く険しい道を通って着き、彼を見るとすぐにひれ伏した。その若者は、だれもその顔の前に立つことを敢えてしないほど、美しくそこにいるのである。
Epistola ad Abram filiam suam 2.3
Qui ubi me procidisse vidit, interrogari me jussit quid vellem, et quid rogarem: et ego respondi, audisse me de veste sua et margarita, et ob id venisse; et si eam mihi dignaretur praestare, esse mihi filiam quam vehementer diligerem, cui hanc vestem atque margaritam quaererem.
PL 10, 549B彼は、私がひれ伏したのを見ると、私が何を望み、何を願うのかを尋ねるよう命じた。私は、彼の衣と真珠のことを聞いたので、そのために来たと答えた。もし私にそれを与えることを良しとするなら、私には深く愛している娘がいて、その娘のためにこの衣と真珠を求めているのだ、と。
Epistola ad Abram filiam suam 2.4
Et inter haec prostratus in faciem fleo plurimum, et noctibus ac diebus ingemiscens, rogo uti audire dignaretur precem meam.
PL 10, 549Bそのあいだ、私は顔を伏せて地にひれ伏し、大いに泣き、夜も昼もうめきながら、私の祈りを聞き入れてくれるよう願っている。