Liber primus ad Constantium Augustum 2.1
Ne inviti vi subjiciantur heterodoxis. Catholicorum oppressorum vox, ne rectores locorum haereticis favorem praestent.
PL 10, 557B望まぬ者が異端の者たちに力ずくで服させられぬように。抑圧された公同の信徒たちの叫び。地方の統治者が異端者に好意を示さぬように。
Liber primus ad Constantium Augustum 2.2
Mysteriorum solemnia, et preces pro rege. --Intelligit singularis et admirabilis sapientia tua, non decere, non oportere cogi et compelli invitos et repugnantes, ut se his subjiciant et addicant vi oppressi, qui non cessant adulterinae doctrinae corrupta semina adspergere.
PL 10, 557B奥義の祭儀と王のための祈り。――あなたの並びなく驚嘆すべき知恵は理解している。偽りの教えの腐った種を撒き続けてやまない者たちに、望まず抗う人々が力で押さえつけられて服従し、身を委ねさせられるよう強いられ、迫られることは、ふさわしくなく、あってはならないことを。
Liber primus ad Constantium Augustum 2.3
Idcirco laboratis, et salutaribus consiliis rempublicam regitis; excubatis etiam, et vigilatis: ut omnes quibus imperatis, dulcissima libertate potiantur.
PL 10, 558Aそれゆえ、あなたは労し、健全な計らいをもって国を治め、見張り、目を覚ましているのである。あなたが治めるすべての者が、このうえなく甘美な自由を享受するようにと。
Liber primus ad Constantium Augustum 2.4
Non alia ratione quae turbata sunt componi, quae divulsa sunt coerceri possunt; nisi unusquisque nulla servitutis necessitate adstrictus, integrum habeat vivendi arbitrium.
PL 10, 558A乱れたものが整えられ、引き裂かれたものがつなぎとめられるのは、ほかならぬ次の道による。すなわち、各人がいかなる隷属の強制にも縛られず、生き方を選ぶ自由を損なわれずに持つことである。
Liber primus ad Constantium Augustum 2.5
Certe vox exclamantium a tua mansuetudine exaudiri debet: Catholicus sum, nolo esse haereticus; Christianus sum, non Arianus: et melius mihi in hoc saeculo mori, quam alicujus privati potentia dominante castam veritatis virginitatem corrumpere.
PL 10, 558A確かに、「私は公同の信徒であり、異端者になりたくない。私はキリスト教徒であり、アレイオス派ではない。しかも、私的な者の権勢に支配されて真理の清らかな処女性を汚すくらいなら、この世で死ぬほうがよい」と叫ぶ人々の声は、あなたの温和によって聞き届けられるべきである。
Liber primus ad Constantium Augustum 2.6
Aequumque debet videri sanctitati tuae, gloriosissime Auguste, ut qui timent Dominum Deum et divinum judicium, non polluantur aut contaminentur exsecrandis blasphemiis; sed habeant potestatem, ut eos sequantur episcopos et praepositos, qui et inviolata conservant foedera charitatis, et cupiunt perpetuam et sinceram habere pacem.
PL 10, 558Aまた、栄光きわまるアウグストゥスよ、あなたの聖性にとっても正当と見えるはずである。主なる神と神の裁きを畏れる者たちが、呪うべき冒瀆によって汚され、けがされることなく、愛の契約を損なわず守り、永続する誠実な平和を望む司教たち、指導者たちに従う権限を持つことが。
Liber primus ad Constantium Augustum 2.7
Nec fieri potest, nec ratio patitur, ut repugnantia congruant, dissimilia conglutinentur, vera et falsa misceantur, lux et tenebrae confundantur, dies quoque et nox habeant aliquam conjunctionem.
PL 10, 558B矛盾するものが調和し、似ていないものが接合し、真と偽が混ぜられ、光と闇が混同され、昼と夜がなんらかの結びつきを持つことは、あり得ず、道理も許さない。
Liber primus ad Constantium Augustum 2.8
Si igitur, quod sine dubitatione et speramus et credimus, haec permovent non insitam, sed ingenitam tuam bonitatem; praecipe ut non studium, non gratiam, non favorem, locorum Rectores gravissimis haereticis praestent.
PL 10, 558Bそれゆえ、疑いなく我々が望み信じているとおり、これらのことがあなたの善性を動かすなら――それは植え付けられたものではなく生まれつきのものである――、命じてほしい。地方の統治者たちが、きわめて悪質な異端者たちに、熱意も、好意も、支持も示さぬようにと。
Liber primus ad Constantium Augustum 2.9
Permittat lenitas tua populis, ut quos voluerint (mss. volunt) , quos putaverint, quos delegerint, audiant docentes, et divina mysteriorum solemnia concelebrent, et pro incolumitate et beatitudine tua offerant preces.
PL 10, 559Aあなたの寛大をもって、民に許してほしい。彼らが望んだ者(別本では「望む者」)、よしとした者、選んだ者の教えを聞き、奥義の荘厳な祭儀を共に祝い、あなたの無事と幸福のために祈りをささげることを。