Liber primus ad Constantium Augustum 1.1
[0557] Ecclesiae ne a fratribus affligantur. Judices saeculares ne cognoscant causas clericorum. --Benignifica natura tua, domine beatissime Auguste, cum benigna voluntate concordat.
PL 10, 557A諸教会が兄弟たちによって苦しめられぬように。世俗の裁判官が聖職者の訴えを扱わぬように。――いとも幸いなる主、アウグストゥスよ、あなたの慈愛に満ちた本性は、善意と調和している。
Liber primus ad Constantium Augustum 1.2
Et quoniam de fonte paternae pietatis tuae misericordia largiter profluit; quod rogamus, facile nos impetrare posse confidimus.
PL 10, 557Aまた、あなたの父としての敬虔の泉からは憐れみが豊かに流れ出ているので、我々が願うことを容易に得られると確信している。
Liber primus ad Constantium Augustum 1.3
Non solum verbis, sed etiam lacrymis deprecamur, ne diutius catholicae Ecclesiae gravissimis injuriis afficiantur, et intolerabiles sustineant persecutiones et contumelias, et quod est nefarium, a fratribus nostris.
PL 10, 557A我々は言葉によるだけでなく涙をもって懇願する。公同の諸教会がこれ以上ひどい不正に苦しめられず、耐えがたい迫害と侮辱を、しかも忌まわしいことに我々の兄弟たちから受け続けることのないように。
Liber primus ad Constantium Augustum 1.4
Provideat et decernat clementia tua, ut omnes se ( abundat se) ubique judices, quibus provinciarum administrationes creditae sunt, ad quos sola cura et sollicitudo publicorum negotiorum pertinere debet, a religiosa se observantia abstineant: neque posthac praesumant atque usurpent, et putent se causas cognoscere clericorum, et innocentes homines variis afflictationibus, minis, violentia, terroribus frangere atque vexare.
PL 10, 557Aあなたの寛容をもって配慮し、定めてほしい。属州の統治を委ねられ、公けの事務への配慮と心遣いだけが務めであるべき至るところのすべての裁判官が〔底本は omnes se ubique judices。ミーニュの注は se が余分とする〕、信仰にかかわる事柄から手を引くように。今後は、聖職者の訴えを扱う権限を敢えて我が物とし、自分にあると考え、罪なき人々をさまざまな責め苦、脅し、暴力、恐怖で打ち砕き、苦しめることのないように。