作者不詳fl. c. 258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Acta Proconsularia S. Cypriani

Caput I 第I章

Anonymous · Acta Proconsularia S. Cypriani · PL 3, 1497D · 8 sectiones

Acta Proconsularia S. Cypriani 1.1

1

Imperatore Valeriano quartum et Gallieno tertium consulibus, tertio kalendarum Septembrium, Carthagine in secretario, Paternus proconsul Cypriano episcopo dixit: Sacratissimi imperatores Valerianus et Gallienus, litteras ad me dare dignati sunt, quibus praeceperunt eos qui Romanam religionem non colunt, debere Romanas caeremonias recognoscere.

PL 3, 1497D

皇帝ウァレリアヌス第四回、ガッリエヌス第三回執政官の年、九月のカレンダエの三日前〔底本は tertio kalendarum Septembrium で、通常の日付の形から崩れている。文意からこう解した〕、カルタゴの審理室において、パテルヌス総督はキプリアヌス司教に言った。「至聖なる皇帝ウァレリアヌスとガッリエヌスは、私に書簡を賜り、その中で、ローマの宗教を奉じない者たちはローマの祭儀を認めるべきであると命じられた。」

Acta Proconsularia S. Cypriani 1.2

2

Exquisivi ergo de nomine tuo; quid mihi respondes? Cyprianus episcopus dixit: Christianus sum, et episcopus. Nullos alios deos novi, nisi unum et verum Deum, qui fecit coelum et terram, mare et quae in eis sunt omnia.

PL 3, 1499A

「そこで、お前の名について尋ねた。お前は私に何と答えるか。」キプリアヌス司教は言った。「私はキリスト教徒であり、司教である。私は、天と地、海、そしてその中にあるすべてのものを造られた唯一のまことの神のほかに、他の神々を知らない。」

Acta Proconsularia S. Cypriani 1.3

3

Huic Deo nos Christiani deservimus: hunc deprecamur diebus ac noctibus, pro nobis et pro omnibus hominibus, et pro incolumitate ipsorum imperatorum. Paternus proconsul dixit: In hac ergo, voluntate perseveras?

PL 3, 1499A

「我々キリスト教徒はこの神に仕える。この方に、我々のため、すべての人々のため、そして皇帝たち自身の安泰のために、昼も夜も祈る。」パテルヌス総督は言った。「それでは、お前はその意志を持ち続けるのか。」

Acta Proconsularia S. Cypriani 1.4

4

Cyprianus episcopus respondit: Bona voluntas quae Deum novit, immutari non potest. Paternus proconsul dixit: Poteris ergo secundum praeceptum Valeriani et Gallieni, exsul ad urbem Curubitanam proficisci? Cyprianus episcopus dixit: Proficiscor.

PL 3, 1499A

キプリアヌス司教は答えた。「神を知る善き意志は、変えることができない。」パテルヌス総督は言った。「それでは、お前はウァレリアヌスとガッリエヌスの命令に従い、追放された者としてクルビスの町へ赴くことができるか。」キプリアヌス司教は言った。「赴く。」

Acta Proconsularia S. Cypriani 1.5

5

Paternus proconsul dixit: Non solum de episcopis, verum etiam de presbyteris mihi describere dignati sunt. Volo ergo scire ex te, qui sint presbyteri qui in hac civitate consistunt.

PL 3, 1499B

パテルヌス総督は言った。「司教たちについてだけではなく、長老たちについても、私に書き送ってくださった。それゆえ、お前から知りたい。この都市にとどまっている長老たちが誰であるかを。」

Acta Proconsularia S. Cypriani 1.6

6

Cyprianus episcopus respondit: Legibus vestris bene atque utiliter censuistis delatores non esse. Itaque detegi et deferri a me non possunt. In civitatibus autem suis invenientur. Paternus proconsul dixit: Ego hodie in hoc loco exquiro.

PL 3, 1499B

キプリアヌス司教は答えた。「あなた方は、法律によって、告発者があってはならないとよく、そして有益に定めた。それゆえ、彼らを摘発し告発することは、私にはできない。だが、彼らはそれぞれの都市で見出されるだろう。」パテルヌス総督は言った。「私は今日、この場所で尋ねている。」

Acta Proconsularia S. Cypriani 1.7

7

Cyprianus dixit: Cum disciplina prohibeat, ut quis se ultro offerat, et tuae quoque censurae hoc displiceat; nec offerre se ipsi possunt: sed a te exquisiti invenientur. Paternus proconsul dixit: A me invenientur.

PL 3, 1500A

キプリアヌスは言った。「規律が、誰であれ自ら進んで名乗り出ることを禁じており、また、あなたの裁量にもそれは好ましくないのだから、彼らが自ら名乗り出ることはできない。だが、あなたが捜し求めれば、見出されるだろう。」パテルヌス総督は言った。「私によって見出されるだろう。」

Acta Proconsularia S. Cypriani 1.8

8

Et adjecit: Praeceperunt etiam, ne in aliquibus locis conciliabula fiant, nec coemeteria ingrediantur. Si quis itaque hoc tam salubre praeceptum non observaverit, capite plectetur. Cyprianus episcopus respondit: Fac quod tibi praeceptum est.

PL 3, 1500A

そして彼は付け加えた。「彼ら〔皇帝たち〕はまた、いかなる場所であれ集会を開くことも、墓地に立ち入ることもしてはならないと命じられた。それゆえ、この実に有益な命令を守らない者があれば、斬首に処せられる。」キプリアヌス司教は答えた。「あなたに命じられたことをせよ。」