Libellus adversus Caelestium Zosimo papae oblatus 3.1
Ego tamen Deo et Christo Domino gratias ago, quod Ecclesiae suae causam ita agi voluit, ut sedes apostolica, a qua oportuit ore duorum suorum pontificum haeresim condemnari, ea damnanda praeceperit, quae a me Coelestio fuerant objecta: cujus ego non damnationem, sed correctionem semper optavi et opto; cui nunc jam non mecum, sed cum universa Dei Ecclesia, causa est, sicut data ad Beatitudinem tuam Afrorum episcoporum scripta testantur; cum contra apostolicam sententiam venire nititur negando originale peccatum, quod in omnes homines pertransiit, et usque ad finem mundi tenet haereditatem Adae illius, qui primus peccavit: quod in infantibus nisi per sacramentum Baptismi dimittatur, vitam aeternam et regnum aeternum habere non possunt.
PL 20, 713Aそれでも私は、神と主キリストに感謝する。神は自らの教会の件がこのように運ばれることを欲した。すなわち、使徒座——その二人の司教〔pontifex。インノケンティウスとゾシムスを指すと取った〕の口によって異端が断罪されるのがふさわしかった座——が、私がカエレスティウスに対して提起した事柄を断罪するよう命じたのである。私は彼の断罪ではなく矯正をつねに望んできたし、今も望む。彼は今や、私とではなく神の教会全体と係争している。あなたの至福に宛てて送られたアフリカの司教たちの書簡が証するとおりである。彼は原罪を否定して使徒の見解に逆らおうとしているのだが、原罪は万人に及び、世界の終わりまで、最初に罪を犯したあのアダムの相続を保つ。幼児たちは、それが洗礼の秘跡によって赦されなければ、永遠の生命と永遠の国をもつことができない。
Libellus adversus Caelestium Zosimo papae oblatus 3.2
Contra quae etiam magister suus litigat Pelagius, qui illa ipsa damnavit in judicio orientali, quae iste in sedis apostolicae coetu conatur astruere.
PL 20, 713Bこれに対しては、その師ペラギウスもまた争っている。彼は、この者が使徒座の集会で立証しようと試みているまさにその事柄を、東方の審理で断罪した。
Libellus adversus Caelestium Zosimo papae oblatus 3.3
Habet adversum se etiam veteres Ecclesiarum doctores catholicos plurimos, orientales et occidentales, meridianae partis atque septentrionalis, qui in libris suis illum de originali peccato, si sanari desiderat, possunt docere.
PL 20, 713B彼にはまた、自らに敵対する、古い時代の諸教会の公同の教師たちが、東方にも西方にも、南の地方にも北の地方にも、きわめて多くいる。彼らは、彼が癒されることを望むなら、自らの書の中で原罪について彼に教えることができる。
Libellus adversus Caelestium Zosimo papae oblatus 3.4
Habet beatum Cyprianum martyrem, beatum Ambrosium confessorem, Gregorium Nazianzenum, beatum papam Innocentium.
PL 20, 714A彼には、殉教者である福なるキプリアヌス、告白者である福なるアンブロシウス、ナジアンゾスのグレゴリオス、福なる教皇インノケンティウスがいる。
Libellus adversus Caelestium Zosimo papae oblatus 3.5
Habet etiam qui in corpore sibi colluctentur, si tamen se tanto certamini habilem judicat; aut certe quos sequi debeat, si vult magis recta discere, quam prava docere.
PL 20, 714A彼にはまた、今なお体のうちにあって〔in corpore。存命の者たちの意と取った〕彼と格闘する者たちがいる——ただし、これほどの闘いに自分が適していると判断するならば。あるいは少なくとも、邪なことを教えるより正しいことを学ぶことをむしろ望むなら、従うべき者たちがいる。
Libellus adversus Caelestium Zosimo papae oblatus 3.6
Habet, quod primum est, beatitudinem tuam, cujus illum oportuerat obedire sententiae, cum audiret, Damna. Habet postremo ipsos lactentes, quibus misereri debeat, si sibi non vult; quibus, ut verbis Martyris utar, non propria, sed aliena dimittuntur peccata.
PL 20, 714A彼には、第一のこととして、あなたの至福がある。「断罪せよ」と聞いたとき、彼はあなたの判決に従うべきであった。彼にはまた最後に、乳飲み子たちそのものがいる。彼が自分に憐れみをかけないとしても、この子らには憐れみをかけるべきである。殉教者〔キプリアヌス〕の言葉を用いるなら、この子らには、自らのではなく他人の罪が赦されるのである。