テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Pallio

Caput V 第V章

Tertullian · De Pallio · PL 2, 1045B · 19 sectiones

De Pallio 5.1

1

Tamen, inquis, ita a toga, ad pallium? quid enim si a diademate et a sceptro? an aliter mutavit Anacharsis, cum regno Scythiae philosophiam praevertit? Nulla in melius transgressi sint signa, est habitus iste quod faciat.

PL 2, 1045B

それでも、とお前は言う、トガからパリウムへとは、これいかに。もし王冠と笏からであったなら、どうであったか。アナカルシスが、スキュティアの王権よりも哲学を取ったとき、違う仕方で変わったとでもいうのか。より善きものへと移った者には、証しなど要らぬ——この装いこそが、それをなすものである。

De Pallio 5.2

2

Prius etiam ad simplicem captatelam ejus, nullo taedio constat: adeo nec artificem necesse est, qui pridie rugas ab exordio formet, et inde deducat in talias, totumque contracti umbonis figmentum custodibus forcipibus assignet, dehinc diluculo tunica prius cingulo correpta, quam praestabat moderationem texuisse, recognito rursus umbone, et si quid exorbitavit reformato, partem quidem de laevo promittat, ambitum vero ejus ex quo sinus nascitur jam deficientibus tabulis, retrahat a scapulis, et exclusa dextra in laevam adhuc congerat cum alio pari tabulo in terga devoto, atque ita hominem sarcina vestiat.

PL 2, 1045B

さらに、これを身にまとう単純な仕方そのものからして、何の煩わしさもない。かくして、職人さえ要らない——前日のうちから襞を発端から形作り、そこから襞へと運び入れ、締まった折り目のふくらみの造形一式を、番の挟みに託すような職人は。それから夜明けにまず、トゥニカを帯で引き締める——もとより控えめに織っておけばよかったものを——折り目のふくらみを改めて確かめ、逸れた箇所があれば直し、左側の部分をいくらか差し出し、懐が生まれてくるあたりの周りを、畳み目がすでに足りなくなっているために肩から引き戻し、右を締め出して左へなおも積み重ね、背に回したもう一枚の同じ畳み目を添える——このようにして、人を荷物さながらに着せつけるのである。

De Pallio 5.3

3

Conscientiam denique tuam perrogabo, quid te prius in toga sentias indutum, anne onustum? Si negabis, domum consequar, videbo quid statim a limine properes. Nullius profecto alterius indumenti expositio quam togae gratulatur.

PL 2, 1046A

結局のところ、お前の良心に問おう——トガを着たとき、まず何を感じるかを。着せられたと感じるのか、それとも背負わされたと感じるのか。もし否むなら、私はお前の家までついて行こう。敷居をまたぐなり何を急いでするかを見てやろう。実に、脱ぐことがこれほど喜ばれる衣は、トガをおいてほかにない。

De Pallio 5.4

4

Calceos nihil dicimus, proprium togae tormentum, immundissimam pedum tutelam, verum et falsam, quem enim non expediat in algore et ardore rigere nudipedem, quam in calceo vincipedem? magnum incessui munimentum sutrinae venetiae prospexere, perones effoeminatos.

PL 2, 1046B

履物については何も言うまい——トガに固有の拷問具であり、この上なく不潔な足の守り、いやそれも偽りの守りであるものを。寒さの中でも暑さの中でも、素足のままこわばっている方が、履物に足を縛られるよりも、誰にとって益にならないというのか。歩みへの大いなる備えを、〈ウェネティア風〉の靴屋たちは工夫した——女々しくされた長靴を。

De Pallio 5.5

5

At enim pallio nihil expeditius, etiam si duplex, quod Cratetis mora nusquam vestiendo cum ponitur: quippe tota molitio ejus operire est solutim. Id ex uno circumjectu licet equidem nusquam inhumano, ita omnia hominis simul contegit.

PL 2, 1046B

だが、パリウムほど手軽なものはない——たとえ二重であっても、クラテスのそれのように。着るのに手間取ることはどこにもなく、ただ身に置くだけで済む。実に、その所作のすべては、ただゆったりと覆うことに尽きるからである。ひと巻きするだけで、しかも見苦しくなることは決してなく、人のからだ全体を一挙に覆うのである。

De Pallio 5.6

6

Humerum velans exponit vel includit, caeteroquin humerum adhaeret; nihil circumfulcit, nihil circumstringit, nihil de tabularum fide laborat, facile sese regit, facile reficit: etiam cum exponitur, nulli cruci in crastinum demandatur.

PL 2, 1047A

肩を覆いながらも、それを露わにし、あるいは覆い隠す。さもなくば、肩に貼りつくばかりである。何ものも支えを要せず、何ものも締めつけず、畳み目が崩れぬかと気を揉むこともない。容易く己を整え、容易く直る。脱がれるときでさえ、翌日のために十字架にかけて吊るされておくこともない。

De Pallio 5.7

7

Si quid interulae subter est, vacat zonae tormentum: si quid calceatus inducitur, mundissimum opus est; aut pedes nudi magis, certe viriles magis quam in calceis. Haec pro pallio interim, quantum nomine comitiasti. Jam vero et de negotio provocat.

PL 2, 1047A

下に何か肌着を着けるとしても、帯の苦しみからは免れる。何か履物を履くとしても、この上なく清らかな仕儀である。あるいは、むしろ素足の方が、少なくとも履物を履くよりは、いっそう男らしい。以上が、さしあたりパリウムのために言うべきことである——お前がその名を挙げて咎め立てた限りにおいて。だが今や、パリウムは務めの点からもまた挑みかかる。

De Pallio 5.8

8

Ego, inquit, nihil foro, nihil campo, nihil curiae debeo: nulli officio advigilo, nulla rostra praeoccupo, nulla praetoria observo: canales non odoro, cancellos non adoro, subsellia non contundo, jura non conturbo, caussas non elatro, non judico, non milito, secessi de populo, in me unicum negotium mihi est, nisi aliud non curo quam ne curem.

PL 2, 1047A

「私は」と言う、「法廷にも、練兵場にも、元老院にも、何一つ借りはない。いかなる公務にも目を光らせず、いかなる演壇にも真っ先に陣取らず、いかなる総督府にも詰めない。訴訟の裏道の匂いを嗅ぎ回ることもなく、法廷の柵を拝みもせず、腰掛けを踏み鳴らしもせず、法を掻き乱しもせず、訴訟を吠え立てもせず、裁判もせず、兵役にも就かない。私は民衆から身を退いた。私にとって、私自身がただ一つの仕事である。ほかに、思い煩わぬこと以外、何も気にかけはしない。」

De Pallio 5.9

9

Vita meliore magis in successu fruare quam in promptu, sed ignavam infamabis. Scilicet patriae et imperio, reique vivendum est. Erat olim ista sententia. Nemo alii nascitur moriturus sibi.

PL 2, 1047B

お前は、目に見える形でよりも、結果において、より善き生を享受するであろう。だが、それを怠惰だと謗るであろう。なるほど、祖国と帝国と国家のために生きねばならぬ、というわけだ。かつてはそれが格言であった。自分のために死ぬ身でありながら、他人のために生まれる者はいない。

De Pallio 5.10

10

Certe cum ad Epicuros et Zenonas ventum esset, sapientes vocas, totum quietis magisterium, qui eam summae atque unicae voluptatis nomine consecravere. Tamen propemodum nihil quoque licebit in publicum prodesse.

PL 2, 1047B

確かに、エピクロスやゼノンのことになれば、お前は彼らを賢者と呼ぶ——静穏の教えのすべてを説き、それを最高にして唯一の快楽の名のもとに神聖化した者たちを。それでいて、公けのために何ら益をなすことも、ほとんど許されまいというのか。

De Pallio 5.11

11

Soleo de qualibet margine vel ara medicinas moribus dicere, quae felicius publicis rebus, et civitatibus et imperiis bonas valetudines conferent, quam tuae operae. Quippe si pergam ad acuta tecum, plus togae laesere rempublicam, quam loricae.

PL 2, 1048A

私はいつも、どんな縁石からでも、どんな祭壇の上からでも、風紀への処方を語るのを常としている——それは公けの事柄に、もろもろの都市に、もろもろの帝国に、お前の働きよりも、よほど幸いにも良き健全さをもたらすものである。実に、もしお前を相手に鋭利な刃物へと進むならば、国家を傷つけたのは、鎧よりもむしろトガの方が多かったのである。

De Pallio 5.12

12

Atquin nullis vitiis adulor, nullis veternis parco, nulli impetigini. Adigo cauterem ambitioni qua M. Tullius quingentis millibus nummum orbem citri emit: quas bis tantum Asinius Gallus pro mensa ejusdem Mauritianae numerat.

PL 2, 1048A

しかるに、私はいかなる悪徳にもへつらわず、いかなる痼疾も容赦せず、いかなる皮膚病も見逃さない。私は虚栄に焼き鏝を当てる——キケロが五十万セステルティウスをもってシトルス材の丸卓を買い求めたその虚栄に。アシニウス・ガッルスは、同じマウリタニア産の卓のために、その二倍を支払ったのである。

De Pallio 5.13

13

Hem quantis facultatibus aestimavere ligneas maculas! item qua lances centenarii ponderis Sulla molitur!

PL 2, 1048A

ああ、彼らは木目の染みに、なんという財を積んだことか。同様に、スッラは百封度もの重さの大皿を作らせたのである。

De Pallio 5.14

14

Vereor sane ne parva sit ista trutina, cum Drusillanus, equidem servus Claudii, quingenariam promulsidem aedificat, suprascriptis fortasse mensis necessariam, cui si officina extructa est, debuit et triclinium.

PL 2, 1048A

だが実に、私が恐れるのは、この秤ですら小さすぎるということである。というのも、クラウディウスの奴隷であったにすぎぬドルシッラヌスが、五百封度もの前菜皿を築き上げたからである——おそらく先に述べた卓に見合うようにと。もしそのために工房が建てられたのだとすれば、食堂もまた建てられねばならなかったはずである。

De Pallio 5.15

15

Immergo aeque scapellum acerbitati ei qua Vedius Pollio servos muraenis invadendos objectabat.

PL 2, 1048B

私は同じく、ウェディウス・ポッリオの残酷さにも小刀を突き入れる——彼は奴隷たちを、ウツボどもに襲わせるべく投げ与えていたのである。

De Pallio 5.16

16

Nova scilicet saevitia delectato terrenae bestiae, et edentulae, et exunguis, et excornis, de piscibus placuit feras cogere, utique statim coquendis, ut in visceribus earum, aliquid de servorum suorum corporibus et ipse gustaret.

PL 2, 1048B

なるほど、歯もなく、爪もなく、角もない陸の獣であるこの男は、新奇な残酷さに喜びを覚え、魚たちから猛獣を仕立てることを良しとしたのである——当然すぐに料理されるはずの魚たちから。その腹の中にあるものを通して、彼自らも、己の奴隷たちの肉体の一部を味わおうというわけである。

De Pallio 5.17

17

Praecidam gulam, qua Hortensius orator primus pavum cibi caussa potuit occidere: qua Ausidius Lurco primus sagina corpora vitiavit, et coactis alimentis in adulterinum provexit saporem: qua Asinius Celer mulli unius obsonium sex sestertiis detulit: qua Aesopus histrio ex avibus ejusdem pretiositatis, ut canoris et loquacibus quibusque, centum millium patinam confiscavit.

PL 2, 1048B

私は食い意地を断ち切ろう——それによって弁論家ホルテンシウスが、初めて食のために孔雀を殺すことができたその食い意地を。それによってアウシディウス・ルルコーが、初めて肥育で肉体を損ない、無理な餌によって不自然な風味へと押し進めたその食い意地を。それによってアシニウス・ケレルが、たった一匹のヒメジの惣菜に六千セステルティウスを支払ったその食い意地を。それによって俳優アエソプスが、声美しく物言う鳥ども、同じほど高価な鳥どもから、十万セステルティウスの皿を作り上げたその食い意地を。

De Pallio 5.18

18

Filius ejus post tale pulpamentum potuit sumptuosius esurire: margarita namque vel ipso nomine pretiosa dehausit, credo ne mendicius patre coenasset.

PL 2, 1049A

その息子は、かような珍味のあとにも、なお贅を尽くして飢えることができた——というのも、名それ自体からして高価な真珠を飲み干したからである。おそらく、父よりも貧しく食事をしたくはなかったのであろう。

De Pallio 5.19

19

Taceo Nerones et Apicios et Rufos: dabo catharticum impuritati Scauri, et aleae Curii, et vinolentiae Antonii: et memento istos interim ex multis togatos fuisse. Quales apud pallium? Haud facile has purulentias civitatis quis eliciet, et exsuppurabit, ni sermo palliatus.

PL 2, 1049A

ネロたちやアピキウスたちやルフスたちについては、私は黙っておこう。だが、スカウルスの汚れ、クリウスの賭博、アントニウスの大酒には、下剤を与えよう。そして、これらの者どもが、さしあたり、多くの者たちの中でもトガをまとう者たちであったことを、覚えておくがよい。パリウムのもとでは、いかなる者たちがいるというのか。この都市のかような膿を、パリウムをまとった弁舌でなければ、たやすく引き出し、絞り出す者はいまい。