De Pallio 4.1
Habitum transferre ita demum culpae prope est, si non consuetudo, sed natura mutetur. Sat refert inter honorem temporis et relligionem. Det consuetudo fidem tempori, natura Deo.
PL 2, 1040B装いを変えることは、慣習ではなく本性が変わるのでなければ、咎に近くはない。時への敬意と信心との間には、十分すぎる隔たりがある。慣習は時に信を捧げ、本性は神に信を捧げるがよい。
De Pallio 4.2
Naturam itaque concussit Larissaeus heros in virginem mutando: ille ferarum medullis educatus, unde et nominis concilium, quandoquidem labiis vacuerat ab uberum gustu; ille apud rupicem, et sylvicolam, et monstrum eruditorem scrupea schola eruditus.
PL 2, 1040B本性を揺るがしたのは、乙女に姿を変えたラリッサの英雄である。彼は猛獣の骨髄で育てられた——彼の名の由来もそこにあった、その唇がまだ乳房の味を知らなかったからである。彼はまた、岩に住む者、森に住む者、怪物である教師のもとで、岩だらけの学び舎に学んだ。
De Pallio 4.3
Feras, si in puero matris sollicitudinem patiens, certe jam histriculus, certe jam virum alicui clanculus functus, adhuc sustinet stolam fundere, comam struere, cutem fingere, speculum consulere, collum demulcere, aurem quoque foratu effoeminatus, quod illi apud Sigaeum strongyla servat.
PL 2, 1041Aお前は大目に見るであろう、少年の身で母の気遣いに甘んじていたのならば。だが、すでにいっぱしの役者となり、すでに誰かに対して人知れず男の務めを果たしていながら、なおもストラをまとい、髪を結い上げ、肌を整え、鏡に伺いを立て、首をなで、耳にも穴を開けられて女々しくされている——それをシゲイオンでは丸い耳飾りが今に伝えている。
De Pallio 4.4
Plane postea miles est: necessitas enim reddidit sexum. De praelio sonuerat, nec arma longe. Ipsum, inquit, ferrum virum attrahit. Caeterum si post incentivum quoque puellam perseverasset, potuit et nubere.
PL 2, 1041A確かに、後には兵士となる。必然性が彼に性を取り戻させたのである。戦さの音が轟き、武具も遠くはなかった。まさに鉄そのものが男を引き寄せるのだ、と言われている。だが、もし誘い水のあとも娘のままでいたならば、嫁ぐこともできたであろう。
De Pallio 4.5
Ecce itaque mutatio, monstrum equidem geminum, de viro foemina, mox de foemina vir, quando neque veritas negari debuisset, neque fallacia confiteri. Uterque habitus mutandi malus: alter adversus naturam, alter contra salutem.
PL 2, 1041A見よ、かくして変身は、まことに二重の怪異である——男から女へ、やがて女から男へ。そのとき、真理は否まれるべきではなく、欺瞞は白状されるべきではなかった。装いを変えることはいずれも悪である——一方は本性に反し、他方は安全に反する。
De Pallio 4.6
Turpius adhuc libido virum cultu transfiguravit, quam aliqua materna formido, tametsi adoratur a vobis qui potius erubescendus est, scytalosagitti pelliger ille, qui totam epitheti sui sortem cum muliebricultu compensavit.
PL 2, 1041B欲情はなおいっそう醜く、男を装いによって変えてしまった——母の恐れなどよりも。諸君に崇められているとはいえ、むしろ恥じ入られるべきその者、棍棒と矢を負い獣皮をまとうあの者は、己の呼び名にふさわしいすべてを女の装いと引き換えにしてしまった。
De Pallio 4.7
Tantum Lydiae clanculariae licuit, ut Hercules in Omphale, et Omphale in Hercule prostitueretur. Ubi Diomedes, et cruenta praesepia? ubi Busiris et bustuaria altaria? ubi Geryon ter unus? Cerebris adhuc eorum clava foetere malebat, cum unguentis offunderetur.
PL 2, 1041Bリュディアの人目を忍ぶあの女には、それほどまでのことが許された——ヘラクレスがオンパレーの中に、オンパレーがヘラクレスの中に、互いに身を売り渡すほどに。ディオメーデースと、あの血まみれの秣桶はどこへ行ったのか。ブシリスと、あの祭壇の火葬台はどこへ行ったのか。三重にして一つなるゲリュオーンはどこへ行ったのか。彼の棍棒は、香油を浴びせられるよりも、なおも彼らの脳漿で臭う方を好んだであろうに。
De Pallio 4.8
Vetus jam Hydrae Centaurorumque sanguis in sagitis pumice speculi excludebatur, insultante luxuria, ut post monstra transfixa coronam forsitan suerent.
PL 2, 1041B矢に付いたヒュドラーとケンタウロスたちの古い血は、いまや鏡の軽石によって拭い去られていた。奢侈がそれを嘲るかのように——怪物どもを射抜いたのちに、あるいは冠でも編むためであったろうか。
De Pallio 4.9
Ne sobriae mulieris quidem aut viraginis alicujus scapulae, sub exuvias bestiae tantae introire potuissent, nisi diu mollitas, et evigoratas, et exeduratas, quod apud Omphalem balsamo aut telino spero factum. Credo et jubas pectinem passas.
PL 2, 1042A慎み深い女、あるいは男勝りの女の肩でさえ、これほど大きな獣の皮の下に入ることはできなかったであろう——その皮が長く揉み柔らげられ、力を抜かれ、なめされたのでない限りは。それはオンパレーのもとで、香油かテリヌム油によって成し遂げられたのだろうと私は思う。おそらく、たてがみも櫛にかけられたことであろう。
De Pallio 4.10
Ne cervicem enervem inureret sciria leonina, hiatus crinibus infarsus, genuini inter antias adumbrati. Tota oris contumelia mugiret, si posset: Nemea certe, si quis loci genius, ingemebat: tunc enim se circumspexit leonem perdidisse.
PL 2, 1042A力なき首を獅子の毛皮が擦りむかないようにと、その口の裂け目には髪が詰め込まれ、奥歯は前髪の間に隠された。もし声が出せたなら、口はその屈辱のすべてをもって唸ったであろう。ネメアーもまた、もしその土地に守護霊(ゲニウス)というものがあれば、確かに嘆いていたにちがいない。そのときネメアーは、己が獅子を失ったことに気づいたのだから。
De Pallio 4.11
Qualis ille Hercules in serico Omphales fuerit, jam Omphale in Herculis scorto designata descripsit.
PL 2, 1042Aあのヘラクレスが絹をまとうオンパレーの姿でいかなる者であったかは、すでにヘラクレスの獣皮を身に着けたオンパレー自身が描き示している。
De Pallio 4.12
Sed et qui ante Tirynthium accesserat pugil Cleomachus, post Olympiae cum incredibili mutatu de masculo fluxisset, intra cutem caesus et ultra, inter fullones jam Novianos coronandus, meritoque mimographo Lentulo in Catinensibus commemoratus, utique sicut vestigia cestuum viriis occupavit, ita et endromidis solocem aliqua multicia synthesi extrusit.
PL 2, 1042Aだが、かつてティリュンスの英雄に比せられた拳闘士クレオマクスもまた、オリュンピアでの試合ののち、信じがたい変貌によって男であることから抜け落ちた。皮膚の内側もそれ以上も切り刻まれ、いまや〈晒し布屋〉たちの間で冠を授けられるべき者となり、道化作者レントゥルスによって『カティナ女』の中でしかるべく取り上げられた。まさに、拳闘用の革紐の跡を腕輪で占めたように、競技者用の粗い厚地の外衣をも、薄物の晴れ着で押しのけてしまったのである。
De Pallio 4.13
Physconem et Sardanapalum tacendum est, qui nisi insignes libidinum, alias reges nemo nosset.
PL 2, 1042Bピュスコンとサルダナパルスについては黙っておくべきである。彼らが淫蕩によって際立った者でなかったなら、誰も彼らを王として知ることはなかったであろう。
De Pallio 4.14
Tacendum autem, ne quid et illi de Caesaribus quibusdam vestris obmussitent, pariter propudiosis: ne caninae forte constantiae mandatum sit, impuriorem Physcone, et molliorem Sardanapalo Caesarem designare, et quidem Subneronem.
PL 2, 1042Bだが黙っておくべきなのは、彼らもまた、同じく恥知らずな諸君の何人かの皇帝たちについて、何かをひそかに呟き出さないためである。犬のごとき不動の心を持つ者に、たまたま、ピュスコンよりも汚れ、サルダナパルスよりも柔弱な皇帝を——それもネロもどきの皇帝を名指す務めが課せられることのないように。
De Pallio 4.15
Nec tepidior vis vanae quoque gloriae mutandis induviis, et jam viro salvo. Calor est omnis affectus: verum cum in affectationem flabellatur, jam de incendio gloriae ardor est. Habes igitur ex isto fomite aestuantem magnum regem, sola gloria minorem.
PL 2, 1042B空しい栄光の力もまた、装いを変えさせる点で劣らず熱い——それも、男としてはそのままでありながら。あらゆる情念は熱である。だが、それが衒いへと煽り立てられるとき、それはすでに栄光という火事から来る燃え盛りである。かくしてお前は、この火種によって燃え立つ大王を目にする——栄光の点においてのみ小さくなった大王を。
De Pallio 4.16
Vicerat Medicam gentem, et victus est Medica veste. Triumphalem cataphracten amolitus, in captiva sarabara decessit: pectus squamarum signaculis disculptum, textu pellucido tegendo nudavit, et anhelum adhuc ab opere belli, ut mollius, ventilante serico extinxit.
PL 2, 1043A彼はメディアの民族を征服したが、メディアの衣装には征服された。凱旋にふさわしい鎧を脱ぎ捨て、捕虜のごときズボンをまとうに至った。鱗形の刻み模様に彫られたその胸を、透き通る織物で覆うことでかえって露わにし、なお戦さの業に息を切らせながら、より柔らかであれとばかりに、絹をあおいでその息を鎮めた。
De Pallio 4.17
Non erat satis animi tumens Macedo, ni illum etiam vestis inflatior dejectasset. Nisi quod et philosophi puto ipsi aliquid ejusmodi affectant. Audio enim in purpura philosophatum. Si philosophus in purpura, cur non et in baxa?
PL 2, 1043Aあのマケドニア人は、心の驕りだけでは足りなかったのであろう、さらに膨れ上がった衣までもが彼を打ち倒すのでなければ。もっとも、哲学者たち自身も、これに似たことを気取っていると私は思う。紫の衣をまとって哲学したという話を、私は聞いている。哲学者が紫の衣を着るのなら、なぜ〈バクサ〉を履いてはいけないのか。
De Pallio 4.18
Tyrium calciari nisi auro, minime graecatur. Dicet, atquin alius et sericatus, et crepidam aeratus incessit? digne quidem, ut bacchantibus indumentis aliquid subtinniret, cymbalo incessit.
PL 2, 1043Aティルスの紫で履物を彩り、金を添えずしては、いささかもギリシア風とは言えない。誰かは言うであろう、しかるに別の者は絹をまとい、青銅で飾ったクレピダを履いて歩いたではないか、と。まさにふさわしいことに、バッコスさながらの衣装に何かが小さく鳴り響くようにと、シンバルを鳴らしながら歩いたのである。
De Pallio 4.19
Quod si jam tunc locorum Diogenes de dolio latraret, non caenulentis pedibus, ut rhori platonici sciunt, sed omnino totum Empedoclem in adyta cloacinarum detulisset, ut qui se coelitem delirarat, sorores prius suas, dehinc homines deus salutaret.
PL 2, 1043Bもしその当時その場に、樽から吠えるディオゲネスがいたなら——プラトン派の人々が知るとおりの泥だらけの足でではなく——エンペドクレスをまるごと、クロアキナの奥所へと運び込んだことであろう。そうすれば、自らを天の住人と妄想していた彼は、まず己の姉妹たちに、次いで人間たちに、神として挨拶することになったはずである。
De Pallio 4.20
Tales igitur habitus qui de natura et modestia transferunt, et acie figere, et digito destinare, et nutu tradere merito sit. Prorsus si quis Menandrico fluxu delicatam vestem humi protrahat, audiat penes se et comicus, qualem demens iste chlamydem disperdit?
PL 2, 1043Bかくして、本性と慎ましさから外れるこのような装いは、鋭い視線で見据え、指で名指し、うなずきで人に伝えるに値する。もしある者がメナンドロス風のだらしなさで、優美な衣を地に引きずるならば、その者は喜劇作者からも、〈この狂った男は、なんというクラミュスを台無しにしていることか〉と聞かされるであろう。
De Pallio 4.21
Enimvero jamdudum censoriae intentionis episcynio disperso quantum denotatui, passivitas offert libertinos in equestribus, subverbustos in liberalibus, dediticios in ingenuis, rupices in urbanis, scurras in forensibus, paganos in militaribus: vespillo, leno, lanista tecum vestiuntur.
PL 2, 1043Bまことに、監察官による告発の目がすでにとうに取り払われて久しいだけに、恥知らずな慣わしが、どれほど指弾すべきものを差し出していることか——騎士たちの中に解放奴隷が、自由人たちの中に焼き印を押された奴隷あがりが、生粋の自由人たちの中に降伏の民が、都会人たちの中に田舎者が、法廷の人々の中に道化が、軍人たちの中に民間人がいる。柩担ぎも、女衒も、剣闘士養成者も、お前と同じ装いをまとっているのだ。
De Pallio 4.22
Converte et ad foeminas, habes spectare quod Caecina Severus graviter senatui impressit, matronas sine stola in publico.
PL 2, 1044A女たちにも目を向けるがよい。カエキナ・セウェルスが元老院に重々しく訴えたことを、お前は目にすることができる——ストラをまとわぬ既婚婦人たちが公の場にいることを。
De Pallio 4.23
Denique Lentuli auguris consultis, quae ita sese exauctorasset, pro stupro erat poena: quoniam quidem indices custodesque dignitatis habitus, ut lenocinii factitandi impedimenta, sedulo quaedam desuefecerant.
PL 2, 1044A実に、卜占官レントゥルスの決議によれば、かくも自ら位を解いた女には、淫行と同じ刑罰が科せられていた。というのも、身分の証しであり守り手である装いを、女衒稼業を営むうえでの妨げとみなし、ある女たちがことさらに脱ぎ捨てていたからである。
De Pallio 4.24
At nunc in semetipsas lenocinando, quo planius adeantur, et stolam, et supparum, et crepidulam, et caliendrum, ipsas quoque jam lecticas, et sellas, queis in publico quoque domestice ac secrete habebantur, ejeravere.
PL 2, 1044Aだが今や、女たちは己自身に対して女衒の業をなし、より容易く近づかれるようにと、ストラも、スパルムも、小さなクレピダも、鬘も、そしてまた、公の場にあっても家の内のごとく人目を避けて過ごすことのできた輿や椅子までも、誓って捨て去ってしまった。
De Pallio 4.25
Sed alius extinguit sua lumina, alius non sua accendit. Aspice lupas popularium libidinum nundinas, ipsas quoque fictrices, et si praestat oculos abducere ab ejusmodi propudiis occisae in publico castitatis, aspice tamen vel sublimis, jam matronas videbis.
PL 2, 1044Bだが、ある者は自分の灯りを消し、別の者は自分のものでない灯りを点す。見るがよい、大衆の欲望を売る定期市であるあの娼婦どもを、そしてまた、それを装う女たちを。かかる恥辱によって、公然と貞潔が殺される様から目をそらす方がよいとしても、それでも高いところから見下ろせば、もはや既婚婦人たちが見えてくるであろう。
De Pallio 4.26
Et cum latrinarum antistes sericum ventilat, et immundiorem loco cervicem monilibus consolatur, et armillis quas ex virorum fortium donis ipsae quoque matronae temere usurpassent, omnium pudendorum conscias manus inserit, impuro cruri purum aut mulleolum inducit calceum: cur istos non spectas, vel illos item habitus qui novitati suae stare relligionem menliuntur? cum ob cultum omnia candidatum, et ob notam vittae, et privilegium galeri Cereri initiantur: cum ob diversam affectionem tenebricae vestis, et tetrici supra caput velleris, in Bellonae, mentes fugantur: cum latioris purpurae ambitio, et galatici ruboris superjectio Saturnum commendat: cum ipsum hoc pallium morosius ordinatum, et crepidae graecatum Aesculapio adulantur.
PL 2, 1044Bまた、便所の女祭司が絹であおぎ、その場よりも汚れた首を首飾りで慰め、勇者たちへの贈り物から既婚婦人たちまでもがみだりに我が物としていた腕輪を、あらゆる恥ずべき行いを知る手にはめ、汚れた脛には清らかな、あるいは薔薇色の履物を履かせている——それなのに、なぜお前はこれらを見ないのか。あるいは同じく、己の目新しさこそが信心の証しであるかのように偽るあの装いの数々を。すなわち、真っ白な装いと、髪紐のしるしと、帽子の特権とによってケレースの秘儀に入信する場合、あるいは、暗い衣という異なる装いと、頭上の陰鬱な羊毛とによって、ベロナの祭において心が狂奔させられる場合、あるいは、より幅広い紫の誇示と、ガリア風の赤の上掛けとがサトゥルヌスに取り入る場合、あるいは、ことさら念入りに整えられたパリウムそのものと、ギリシア風のクレピダとがアエスクラピウスにへつらう場合を。
De Pallio 4.27
Quanto tunc magis arguas illud, et urgeas oculis, etsi jam simplicis et inaffectatae, tamen superstitionis reum?
PL 2, 1045Aそれならば、なおさら、それを咎め、目をもって迫るべきではないか——たとえそれが単純で気取らぬ迷信の廉にとどまるとしても。
De Pallio 4.28
Enimvero cum hanc primum sapientiam vestit, quae vanissimis superstitionibus renuit, tunc certissime pallium super omnes exuvias et peplos augusta vestis superque omnes apices et tutulos sacerdos suggestus. Deduc oculos suadeo, rexerere habitum unius interim erroris tui renuntiatorem.
PL 2, 1045Aだが実に、パリウムがまず、このもっとも空しい迷信を拒む知恵を装わせるとき、そのときこそ、まことに、パリウムはあらゆる衣や上着にまさる荘厳な衣となり、あらゆる祭冠や髪飾りにまさる祭司の頭飾りとなる。目を伏せるがよいと私は勧める。さしあたりお前のただ一つの過ちを棄てると告げるこの装いを、敬いをもって仰ぐがよい。