Ephemeris (Totius diei negotium) 3.0.1
Omnipotens, solo mentis mihi cognite cultu,Ignorate malis, et nulli ignote piorum,Principio, extremoque carens: antiquior aevo,Quod fuit, aut veniet: cujus formamque modumqueNec mens complecti poterit, nec lingua profari:Cernere quem solus coramque audire jubentem,
PL 19, 839D全能者よ、ただ精神の崇敬によってのみ私に知られる汝、悪しき者には知られず、敬虔な者の誰にも知られぬことのない汝、始めも終わりも持たず、時代よりも古い汝、過ぎた時代よりも、来る時代よりも古い。その姿も限りも精神は捉えることができず、舌は語ることができない。面前に汝を見、命じる声を聞くことを、ただ一人〔子〕だけが
Ephemeris (Totius diei negotium) 3.0.2
Fas habet, et patriam propter considere dextram:Ipse opifex rerum, rebus causa ipsa creandis,Ipse Dei Verbum, Verbum Deus, anticipatorMundi, quem facturus erat: generatus in illoTempore, quo tempus nondum fuit: editus ante,Quam jubar, et rutilus coelum illustraret Eous:
PL 19, 840A許され、父の右手のかたわらに座することも許される。ほかならぬ、万物の造り主、万物が造られる原因そのもの、ほかならぬ、神の言葉、神である言葉、世界に先立つ者、自らが作ろうとしていたその世界に〔先立つ〕。生み出されたのは、あの時がまだなかった時のうちである。現れたのは、光線と、赤く輝く暁の星が天を照らすよりも前である。
Ephemeris (Totius diei negotium) 3.0.3
Quo sine nil actum: per quem facta omnia: cujusIn coelo solium: cui subdita terra sedenti,Et mare, et obscurae chaos insuperabile noctis:Irrequies, cuncta ipse movens, vegetator inertum:Non genito genitore Deus, qui fraude superbiOffensus populi, gentes in regna vocavit,
PL 19, 840A彼なしには何一つ成されず、彼によって万物が成され、彼の玉座は天にあり、座す彼に大地が服し、海も、暗い夜の越えがたい混沌も服する。休まず、自ら万物を動かし、動かぬものを活気づける者。生まれざる父から生まれた神、傲れる民の欺きに憤り、諸国民を王国へと召した者。
Ephemeris (Totius diei negotium) 3.0.4
Stirpis adoptivae meliore propage colendus:Cernere quem licuit proavis: quo numine viso,Et patrem vidisse datum: contagia nostraQui tulit: et diri passus ludibria lethi,Esse iter aeternae docuit remeabile vitae:Nec solam remeare animam, sed corpore toto
PL 19, 840A養子とされた血筋の、より良い子孫によって崇められるべき者。先祖たちが見ることを許された者。その神威を見たとき、父をも見たことが許された。我々の汚れを担い、恐ろしい死の嘲弄をも耐え忍んだ者、永遠の生命への道は帰ることのできる道であると教えた。魂だけが帰るのではなく、体全体で
Ephemeris (Totius diei negotium) 3.0.5
Coelestes intrare plagas, et inane sepulcriArcanum vacuis adopertum linquere terris.Nate patris summi, nostroque salutifer aevo,Virtutes patrias genitor cui tradidit omnes,Nil ex invidia retinens, plenusque datorum,Pande viam precibus, patriasque haec perfer ad aures.
PL 19, 840B天の領域に入り、墓の空の奥所〔arcanum〕を、空しい土に覆われたまま残すのだと。至高の父の子よ、我々の時代に救いをもたらす者よ、生み手である父が、父の力をことごとく授けた者よ、〔父が〕妬みから何も留めず、与えられたもので満ちた者よ、祈りに道を開け、これを父の耳に届けよ。
Ephemeris (Totius diei negotium) 3.0.6
Da, Pater, invictam contra omnia crimina mentem,Vipereumque nefas nocituri averte veneni.Sit satis, antiquam serpens quod perdidit Evam,Deceptumque adjunxit Adam: nos sera nepotumSemina, veridicis aetas praedicta prophetis,Vitemus laqueos, quos lethifer implicat anguis.
PL 19, 840B父よ、あらゆる罪過に対して打ち負かされない精神を与えよ。害をなす毒の、蝮のごとき悪業を遠ざけよ。蛇が昔のエバを滅ぼしたことで足りるとせよ。アダムをも欺いて引き込んだことで。我々、遅く生まれた子孫の種として、真実を語る預言者たちに告げられていた世代は、死をもたらす蛇の仕掛ける罠を避けよう。
Ephemeris (Totius diei negotium) 3.0.7
Pande viam, quae me post vincula corporis aegriIn sublime ferat: puri qua lactea coeliSemita ventosae superat vaga nubila Lunae.Qua proceres abiere pii, quaque integer olimRaptus quadrijugo penetrat super aethera curruHelias, et solido cum corpore praevius Enoch.
PL 19, 840C道を開け。病む体の縛めののち、私を高みへ運ぶ道を。そこは清らかな天の乳白色の小道が、風立つ月のさまよう雲を越えて行く所。そこを敬虔な先人たちは去って行き、またそこをかつて、損なわれずに四頭立ての戦車で運び去られ、天上を突き進んだ、エリヤ、また完全な体で先に行ったエノク。
Ephemeris (Totius diei negotium) 3.0.8
Da, Pater, aeterni speratam luminis auram:Si lapides non juro deos, unumque verendiSuspiciens altare sacri, libamina vitaeIntemerata fero: si te Dominique, Deique,Unigenae cognosco Patrem, missumque Duobus,Qui super aequoreas volitabat Spiritus undas.
PL 19, 840C父よ、永遠の光の、待ち望まれた息吹を与えよ。もし私が石を神々と誓わず、畏れるべき聖なる唯一の祭壇を仰ぎ見て、生命の汚れなき供えを携えるなら。もし汝を、主にして神なる独り子の父と認め、二者より遣わされた者を認めるなら、海の波の上を舞っていた霊を。
Ephemeris (Totius diei negotium) 3.0.9
Da, Genitor, veniam, cruciataque pectora purga:Si te non pecudum fibris, non sanguine fusoQuaero: nec arcanis numen conjecto sub extis:Si scelere abstineo, errori obnoxius: et siOpto magis, quam fido, bonus purusque probari.Confessam dignare animam: si membra caduca
PL 19, 840C生み手なる父よ、赦しを与え、責めさいなまれた胸を清めよ。もし私が、家畜の内臓によって、流した血によって汝を求めず、秘められた臓腑のもとで神威を占わないなら。過ちに陥りやすくとも、悪行は慎み、自分を恃むよりも、善く清い者と認められることをむしろ願うなら。告白した魂をよしとせよ。もし朽ちゆく肢体を
Ephemeris (Totius diei negotium) 3.0.10
Exsecror, et tacitum si poenitet: altaque sensusFormido excruciat, tormentaque sera gehennaeAnticipat, patiturque suos mens saucia manes.Da, Pater, haec nostro fieri rata vota precatu.Nil metuam, cupiamque nihil, satis hoc rear esse,Quod satis est. Nil turpe velim, nec causa pudoris
PL 19, 840D厭い、黙して悔い改めるなら。深い恐れが私の思いを責めさいなみ、ゲヘナの遅れて来る苦しみを先取りし、傷ついた精神が己のマネス〔死者の霊。ここでは各人が受ける責め苦〕を耐えるなら。父よ、我々の祈りによって、これらの願いが確かに成るようにせよ。何も恐れず、何も欲さず、これを十分と見なすように、足りるものを足りるとして。恥ずべきことは何も望まず、恥の原因と
Ephemeris (Totius diei negotium) 3.0.11
Sim mihi. Non faciam cuiquam, quae tempore eodemNollem facta mihi. Nec vero crimine laedar,Nec maculer dubio. Paulum distare videturSuspectus, vereque reus. Male posse facultasNulla sit: at bene posse adsit tranquilla potestas.Sim tenui victu, atque habitu. Sim charus amicis.
PL 19, 841A私自身がなることのないように。私は誰にも、同じ時に自分がされたくないことをしない。またまことの罪過に傷つけられず、疑わしい罪過に汚されぬように。疑われる者と、まことに罪ある者とはほとんど隔たりがないと見えるからだ。悪をなす能力は一切無く、善をなす穏やかな力のみがあるように。食も衣も質素であるように。友に愛されるように。
Ephemeris (Totius diei negotium) 3.0.12
Et semper genitor, sine vulnere nominis hujus,Non animo doleam, non corpore: cuncta quietisFungantur membra officiis: nec saucius ullisPartibus amissum quidquam desideret usus.Pace fruar. Securus agam. Miracula terraeNulla putem. Suprema mihi cum venerit hora,
PL 19, 841Aそして常に父であるように、この名に傷を付けることなく。心も体も痛まぬように。すべての肢体が安らぎの務めを果たし、どの部位も傷つくことなく、失われた働きを何ひとつ惜しむことのないように。平和を享受し、安んじて過ごし、地上の驚異を何ほどとも思わぬように。最後の時が私に来たとき、
Ephemeris (Totius diei negotium) 3.0.13
Nec timeat mortem bene conscia vita, nec optet.Purus ab occultis cum te indulgente videbor,Omnia despiciam, fuerit cum sola voluptasJudicium sperare tuum. Quod dum sua differtTempora, cunctaturque dies, procul exige saevumInsidiatorem blandis erroribus anguem.
PL 19, 841A良心に恥じぬ生が、死を恐れもせず、望みもしないように。隠れた咎から清く、汝の赦しのもとにあると見えるとき、私はすべてを軽んじるだろう。唯一の快楽が汝の裁きを待ち望むことであるとき。その裁きが自らの時を延ばし、その日がためらう間、遠くへ追いやれ、甘い迷いで待ち伏せる残酷な蛇を。
Ephemeris (Totius diei negotium) 3.0.14
Haec pia, sed moesto trepidantia vota reatu,Christe, apud aeternum placabilis assere Patrem.Salvator, Deus, ac Dominus, mens, gloria, verbum,Filius, ex vero verus, de lumine lumen,Aeterno cum Patre manens, in saecula regnans.Consona quem celebrant modulati carmina David:Et responsuris ferit aera vocibus, Amen.
PL 19, 841Bこの敬虔な、だが悲しい罪責におののく願いを、キリストよ、赦し深く、永遠の父のもとで弁護せよ。救い主、神、主、精神、栄光、言葉、子、まことの者からのまことの者、光からの光、永遠の父とともに留まり、世々に統べる者。ダビデの調べに整えられた調和の歌が讃える者、そして応える声で空を打つ。アーメン。