Exhortatio ad monachos 5.1
Haec si cui praeter vos nimium videbuntur adstricta, qui Dei claustra pulsare tentaverit, prout ratio sua tulerit, relaxabit: ne quis forte aut connexus sit conjuge, aut liberis impeditus. Habet praeter haec arcta substantia plurima quae sequantur.
PL 18, 76Aこれらが、諸君以外の誰かにとってあまりにも厳しく思われるなら、神の囲い〔claustra〕を叩こうと試みた者は、自らの理が許すとおりに、緩めるであろう。たまたま妻に結ばれていたり、子らに妨げられていたりする者がいるかもしれないからである。これらのほかにも、乏しい資産には、ついて回るものが非常に多くある。
Exhortatio ad monachos 5.2
Neque se repulsum credat, sed aditu alterius vocationis admissum, sicut scriptum est: Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat (I Cor. VII, 24) .
PL 18, 76Aまた、自分が拒まれたと信じてはならない。別の召命の入口から受け入れられたのだと信じよ。書かれているとおりである。「各人は、召されたその召命にとどまれ」(一コリント7:24)。
Exhortatio ad monachos 5.3
Non tamen ut propensiorem curam patrimonio, quam religioni in caducis magis occupatus impendat, agnoscens scriptum esse; et possidentes tanquam non possidentes.
PL 18, 76Bただし、はかないものにいっそう心を奪われて、宗教よりも家産のほうに、より多くの配慮を注ぐことのないように。書かれていると知るべきである。「また、持つ者は持たない者のように」。
Exhortatio ad monachos 5.4
Si quem tamen posteritatis compede felicior natura, si intelligatur, absolverit, causam haerendi in mundo, nisi ignarus est Dei munerum, non habebit.
PL 18, 76Bそれでも、もしある者を、子孫という枷から、より恵まれた本性が、もし理解されるなら、解き放つのであれば、その者は、神の賜物を知らない者でない限り、この世にしがみつく理由を持たないであろう〔felicior natura の係りは定かでない。このように取った〕。
Exhortatio ad monachos 5.5
Cur enim vivendi voluntate non solvat, quod moriendi lege rumpendum est, faciens de sorte mercedem, ut de necessitate virtutem augeat?
PL 18, 76B実際、なぜ〔その者は〕、生きる意志によって解き放たないのか、死ぬ定めによって断ち切られるはずのものを。境遇を報いに変え、必然から徳を増し加えながら。
Exhortatio ad monachos 5.6
Quinimo, qui in sua re familiari de parvis magna, de vilibus pretiosa, aeterna facit de caducis, solus est, postquam pervenerit ubi sempiternus patrimonii sui possit esse possessor.
PL 18, 76Bいや、むしろ、自分の家産において、小さなものから大きなものを、卑しいものから貴いものを、はかないものから永遠のものをつくる者は、自らの家産の永遠の所有者となりうる所に至ったのちには、ただ一人〔そうである者〕となる〔solus est の補語は定かでない〕。
Exhortatio ad monachos 5.7
Si avarus non est, debet terminanda contemnere; si avarus est, debet desiderare perpetua, sciens scriptum esse: Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi tinea et rubigo exterminant, et ubi fures effodiunt et furantur.
PL 18, 76B貪欲でないなら、終わりのあるものを軽んじるべきであり、貪欲であるなら、永続するものを望むべきである。書かれていると知っているからである。「汝らは地上に宝を積むな。そこでは虫と錆が損ない、盗人が掘り入って盗む」。
Exhortatio ad monachos 5.8
Thesaurizate autem vobis thesauros in coelo, ubi neque tinea, neque aerugo exterminant, et ubi fures non effodiunt, nec furantur (Matth. XIX, 20) . Hoc enim ei, qui non caret filiis, hortamentum est: qui caret, imperium.
PL 18, 76C「むしろ天に宝を積め。そこでは虫も錆も損なわず、盗人も掘り入らず、盗みもしない」(マタイ19:20)〔引かれた句はマタイ6:19–20〕。これは、子らに欠けていない者への勧めであり、欠けている者には命令である。
Exhortatio ad monachos 5.9
Ista vos cuncta congrua temporibus, apta personis, referta exemplis, condita blanditiis, affatu illice, hortamenti mitis integritate, facilius potest persuadere qui facit. Neque enim aliquo horum omnium fructu invidi estis, cujusquam aestimatione fraudandi.
PL 18, 76Cこれらすべてを、時に適い、人々の立場に合い、範例に満ち、優しさで味つけされ、誘う語りかけと、穏やかな勧めの完全さをもって、諸君に説き勧めることは、〔それを〕実践する者のほうが容易にできる。諸君は、これらすべてのいずれの実りにおいても、妬み深い者ではなく、誰かの評価によって騙し取られるべき者でもない〔cujusquam aestimatione fraudandi の係りは定かでない〕。
Exhortatio ad monachos 5.10
Erat vobis certe corpus firmum, aetas integra, rudes animi, quamvis angusta pro humani generis varietate patebant, vel negotiandi usus, vel studium militandi, diversae artes, innumera in actibus mundi augendae facultatis officia.
PL 18, 76C諸君には確かに、丈夫な体、損なわれない年齢、未熟な心があった。人類の多様さに応じて、狭いながらも開けていたものがあった。商いの習い、あるいは兵役への熱意、様々な技芸、世の営みにおいて財産を増すための数えきれぬ務めである。
Exhortatio ad monachos 5.11
Postremo non deerat, vel pauper uxor, quae vivendi pararet voluptatem et insita humanis sensibus pignorum blandimenta.
PL 18, 76Dさらには、貧しい妻さえ欠けていなかった。その妻は、生きる快楽を整え、人間の感覚に植えつけられた、子らの愛撫を〔備えた〕。
Exhortatio ad monachos 5.12
Quae vos omnia quidem corpore et castis sensibus respuentes, divinae sententiae formam religiosis actibus custoditis, dicente Scriptura: Quicunque plus me fecerit domum, aut uxorem, aut filios, non est me dignus (Matth. X, 27) .
PL 18, 76Dこれらすべてを、諸君は体と貞潔な感覚によって退けながら、神的な判決の姿を、修道の行いにおいて保っている。聖書がこう言うからである。「私よりも家や妻や子らを重んじる者は、私にふさわしくない」(マタイ10:27)〔引かれた句はマタイ10:37。底本は plus me fecerit。「私よりも…重んじる」と取った〕。
Exhortatio ad monachos 5.13
Vestra igitur intuentes exempla, nec illi de meritorum summa angusta sui aestimatione desperent, qui substantia parili ad studium vitae hujus advenerunt. In hoc ergo filii charissimi vivendi tramite constituti, vacate et videte quoniam suavis est Dominus.
PL 18, 76Dそれゆえ、諸君の範例を見て、同じ程度の資産でこの生活への熱心に近づいた者たちも、自らの功績の総計が小さいという自己評価に絶望してはならない。それゆえ、愛する子らよ、この生き方の小道に据えられたからには、暇を得て、主が甘美であることを見よ。
Exhortatio ad monachos 5.14
Dies noctesque lectionibus atque orationibus ducite, et mei semper, quem in opere et scientia abortivum omnium sacerdotum, praeceptorem vobis tanti habuistis eligere, mementote: Vigilate, state in fide, viriliter agite, confortamini, omnia vestra in charitate fiant, et Deus pacis erit vobiscum (I Cor. XVI, 13) .
PL 18, 76D昼も夜も、読書と祈りで過ごせ。そして、つねに私を覚えておけ。業と知識において、すべての祭司〔sacerdos〕の中の月足らずの者〔abortivum〕でありながら、諸君がこれほど重んじて自分たちの教師に選んだ私を。「目を覚ましていよ。信仰に立て。雄々しくふるまえ。強くあれ。汝らのすべては愛のうちに行われよ。そうすれば平和の神が汝らとともにいる」(一コリント16:13)〔後半の句は二コリント13:11にあたる〕。