作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Exhortatio ad monachos

Caput III 第III章

Anonymous · Exhortatio ad monachos · PL 18, 73C · 16 sectiones

Exhortatio ad monachos 3.1

1

Quod si haec frequenter et importune patitur religioso labori deditus, nunquam profecto illis carebit otiosus. Nunc quoniam studiorum membra digessimus, morum augmenta cumulemus.

PL 18, 73C

もし修道の労苦に身を捧げる者でさえ、これら〔悪しき思いの入り込み〕をしばしばしつこく被るのなら、怠惰な者がそれらを免れることは決してないであろう〔haec、illis の指すものは定かでない。前節の末の「悪しき思いの入り込み」と取った〕。さて、我々は学びの諸部分を整え終えたので、振る舞いの進歩を積み重ねよう。

Exhortatio ad monachos 3.2

2

Illud autem non extra commonitionem puto, ut sit victus facilis, vestitusque vilis, cum haec tegendi corporis gratia reperta sint, non ornandi: et illa sustinendae animae potius quam obruendae.

PL 18, 73D

次のことも、勧告の外にはないと私は考える。食事は簡素であれ、衣は安価であれ。衣は体を覆うために見いだされたもので、飾るためではなく、食事は魂を支えるためで、押しつぶすためではないからである。

Exhortatio ad monachos 3.3

3

His ergo, quae supra ostendimus, actibus mancipatus, omne odium deponat inimici. Nec hoc tantum fine contentus, simultates amore commutet, iram patientiae temperet freno, avaritiam abstinentiae forti vincat imperio, et praecipue linguam custodia taciturnitatis obsepiat, ne in litigium contentiosa fervescat, ne in maledictum procax incurrat, ne in obtrectationem maledica serpat, ne in jurationem facilis prolabatur, ne in mendacium ficta simulet, ne in circumventione astuta calleat, ne in elatione superba jactetur; sed observans tempus tacendi, et tempus loquendi, omne verbum otiosum obnoxium sciat esse rationi.

PL 18, 73D

それゆえ、上に示した諸々の行いに身を委ねた者は、敵に対するあらゆる憎しみを捨てよ。この目的だけで満足せず、反目を愛に替え、怒りを忍耐の手綱で和らげ、貪欲を禁欲の強い支配で打ち負かし、とりわけ舌を沈黙の見張りで囲い込め。争いに向けて論争的に熱くならぬように、悪口に向けて無遠慮に陥らぬように、中傷に向けて毒舌をもって這い進まぬように、誓いに向けて軽々しく滑り落ちぬように、嘘に向けて作り事を装わぬように、欺きに向けて狡猾に熟達せぬように、思い上がりに向けて高ぶって振り回されぬように。むしろ、黙する時と語る時を見極めて、あらゆる無益な言葉が釈明を求められるものであることを知れ。

Exhortatio ad monachos 3.4

4

Nam ideo et David beatissimus ori suo custodiam deposcit. Et condiendum sale, benedicti Pauli pagina sacra, sermonem constituit. Et nullum indomabile membrum esse, quam linguam, testificata Jacobi praecepta signarunt.

PL 18, 74A

それゆえ、福なるダビデも、自らの口に見張りを求める。祝福されたパウロの聖なる頁は、言葉が塩で味つけされるべきものと定めた。そして、舌ほど御しがたい肢体はないことは、ヤコブの証しされた教えが示した。

Exhortatio ad monachos 3.5

5

Sit igitur qui hujusmodi viam scandit tacitus, mitis, benignus. Et quia charitatis insolubilis habetur affectus, in studio parili semper alium judicans potiorem.

PL 18, 74A

それゆえ、このような道を登る者は、黙し、柔和で、親切であれ。そして、解けない愛の情を持つとみなされるのだから、同じ熱心さのうちに、つねに他の者をより優れていると判断せよ。

Exhortatio ad monachos 3.6

6

Hoc enim freno adstringit invidiam, quam vicinae sibi elationis saepius incitatam judicio, dum gratias referendi sibi honoris appetit, notam miseri livoris incurrit.

PL 18, 74A

この手綱によって、彼は妬みを締めつける。妬みは、近くにある思い上がりの判断にしばしば掻き立てられ、〔人が〕自分に栄誉の感謝が返されることを求める間に、惨めな嫉みの汚名を招くのである〔quam … incurrit の構文は崩れているらしく、このように解した〕。

Exhortatio ad monachos 3.7

7

Nec primum adeo unusquisque percipit, si ab hominibus id requirit: Deus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (I Petr. V, 5) . Qui cum de hujusmodi studio discipulos erudiret, ipsum pronuntiat maximum, qui minimus velit esse cunctorum.

PL 18, 74A

各人は、それを人々に求めるなら、第一の位をそう簡単には得られない。「神は高ぶる者に逆らい、へりくだる者には恩寵を与える」(一ペトロ5:5)。彼は〔キリストを指すと取った〕、このような熱心について弟子たちを教えたとき、すべての者の中で最も小さくあろうと望む者こそが最大だと宣言した。

Exhortatio ad monachos 3.8

8

Esto ab aliquibus frater tuus propensius honoretur, nec illos quasi minus amicos habeas, nec hunc quasi aemulum praelatae venerationis attendas.

PL 18, 74B

あなたの兄弟が、ある者たちからより厚く敬われるとしよう。その場合も、彼らをあまり友でない者のようにみなすな。またこの者を、先に与えられた敬いを争う競争相手のように見るな。

Exhortatio ad monachos 3.9

9

Quinimo judica circa te augmentum illius honoris accrescere, sciens scriptum: Si enim gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra. Vos autem estis corpus Christi, et membra (I Cor. XII, 26) .

PL 18, 74B

むしろ、その栄誉の増し加わりがあなたのもとにも及ぶと判断せよ。書かれていると知っているからである。「一つの肢体が栄誉を受けるなら、すべての肢体がともに喜ぶ。汝らはキリストの体であり、その肢体である」(一コリント12:26)。

Exhortatio ad monachos 3.10

10

Nam quicunque aliquem vestrum diligit, omnem dignitatem Deo, in quem vos coitis, adscribit. In hoc mite silentium placet, in hoc affabilitas blanda diligitur. Hunc rudis et innata simplicitas, hunc scientia erudita commendat.

PL 18, 74B

実に、諸君の誰かを愛する者は誰でも、あらゆる品位を、諸君が集う神に帰する。ある者においては穏やかな沈黙が喜ばれ、ある者においては優しい愛想が愛される。ある者を粗野で生来の素朴さが推奨し、ある者を学び取った知識が推奨する。

Exhortatio ad monachos 3.11

11

Hujus in jejunii jugitate patientia, hujus in abstinentiae virtute contemptus, hujus in lectionis assiduitate sedulitas, pro divinorum munerum diversitate laudatur. Haec autem, sicut scriptum est: Operatur unus atque idem spiritus, dividens singulis, prout vult.

PL 18, 74B

ある者の断食を続ける忍耐、ある者の禁欲の徳における〔世への〕軽蔑、ある者の読書に絶えず励む熱心が、神の賜物の多様さに応じてほめられる。これらについては、書かれているとおりである。「一つの同じ霊が働き、望むままに、一人ひとりに分け与える」。

Exhortatio ad monachos 3.12

12

Sicut enim corpus unum membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt, ita et Christus. Omnes enim nos in uno spiritu, in unum corpus baptizati sumus (Ibid., 11) .

PL 18, 74C

「実に、体が一つで多くの肢体を持ち、体のすべての肢体は多くあっても一つの体であるように、キリストもそうである。我々は皆、一つの霊において、一つの体へと洗礼を受けたのである」(一コリント12:11)〔引かれた句は一コリント12:12–13〕。

Exhortatio ad monachos 3.13

13

Singuli vobis potestis omnium bonorum summam praesumere, si nullus se incipiat in eo quod alter praecellit efferre.

PL 18, 74C

諸君は、一人ひとりが、あらゆる善の総体を自分のものと見込むことができる。もし誰も、他の者が優れている点において、思い上がり始めないのなら。

Exhortatio ad monachos 3.14

14

Sed cum vos invicem nexu astrictae charitatis arctabitis, tunc eos qui foris sunt, et in saeculari actu adhuc mundialibus vinculis colligantur, nolite attentioris vitae austeritate damnare, scientes scriptum: Nolo judicetis, ne judicemini (Luc. VI, 37).

PL 18, 74C

だが、諸君が互いに、結ばれた愛の絆で固く結び合うとき、外にいる者たち、世の営みの中でなおこの世の枷に繋がれている者たちを、より厳格な生活の峻厳さによって断罪するな。書かれていると知っているからである。「汝らが裁くことを、私は望まない。汝らが裁かれないためである」(ルカ6:37)。

Exhortatio ad monachos 3.15

15

Et iterum: Tu quis es, qui judicas alienum servum (Rom. XIV, 4) ? Domino suo stat aut cadit. Potens est enim statuere illum Deus.

PL 18, 74D

また、「汝は誰か、他人の僕を裁くとは」(ローマ14:4)。「彼は自分の主人にとって立ち、あるいは倒れる。神は彼を立たせることができるからである」。

Exhortatio ad monachos 3.16

16

Magis benignitatis adhortationibus et illiciente blandimento via veritatis ostensa, nubem erroris aperite, ut non trahi incipiat unusquisque, sed sequi praecedentem.

PL 18, 74D

むしろ、親切な勧めと誘うような優しさをもって、真理の道を示して、誤りの雲を開け。各人が引きずられ始めるのでなく、先を行く者に従い始めるように。