Exhortatio ad monachos 4.1
Semper duriora flectenda sunt, ne viribus inclinata curvatio, priusquam in circulum veniat fatiscens fragmen offendat. Hic enim saepius scandala vulgi dicaciter gignuntur, dum ad religionis jugum, censorium arrogatur imperium.
PL 18, 74Dより硬いものは、つねに曲げねばならない。力で傾けられた湾曲が、輪になる前に、砕けた破片となってつまずかせないように。ここで、民衆のつまずきがしばしば皮肉をもって生まれる。宗教の軛に対して、監察官の権威が振りかざされるときである。
Exhortatio ad monachos 4.2
Vita nostra jubeat, lingua persuadeat, quia plus auctoritatis gestat exemplum, et ingerit appetentiam sui morum lenis formatio. In omni igitur actu vestro, quasi speculo relucente, fulgete.
PL 18, 74D我々の生活が命じ、舌が説得せよ。範例のほうが権威をより多く担い、振る舞いの穏やかな形づくりが、それへの求めを呼び起こすからである。それゆえ、諸君の一切の行いにおいて、あたかも反射する鏡のように、輝け。
Exhortatio ad monachos 4.3
Ubique circumspecti, ubique solliciti, ne quid livor inveniat, ne quid rumor falsus infligat. Feminas probas et religionis studio vero deditas cum mensura venerationis honorate, ut nec austeritas inhumana, nec sedulitas sit remissa.
PL 18, 75Aどこでも用心深く、どこでも気を配れ。嫉みが何かを見いださぬように、偽りの噂が何かを負わせぬように。立派で、真の宗教の熱心に身を献げた女たちを、敬いの度合いをわきまえて尊べ。冷酷な峻厳さも、ゆるんだ細やかさもないようにするためである。
Exhortatio ad monachos 4.4
Accessus ad vos invicem vester non ingestus sit, sed innatus, quem causa fecerit, non quem supervacuitas relaxarit.
PL 18, 75A諸君の互いへの近づきは、押しつけられたものでなく、自然に生じたものであれ。用向きがつくった近づきであって、余計なことが緩めた近づきではないように〔ad vos invicem の「近づき」の相手は定かでない。互いへの近づきと取った〕。
Exhortatio ad monachos 4.5
Plures audite cum pluribus, aut si quando alterius sexus frequentia deerit, vel annorum cujusdam et probata gravitas, vel celebritas loci, vel ratio temporis id honestet, quia praecipue vobis aetas, hora, solitudo, vitanda sunt.
PL 18, 75A大勢のいる所で、大勢とともに〔女たちの言うことを〕聞け〔audite の目的語は補った〕。もし他の性の人数が欠ける場合には、ある者の年齢の確かな重厚さか、場所の人通りの多さか、時の事情が、それを品位あるものとするときに〔限れ〕〔aut si quando … honestet の構文は定かでない。このように取った〕。とくに諸君には、年齢、時刻、人気のなさが避けるべきものだからである。
Exhortatio ad monachos 4.6
Non quo mihi fas sit de his qui vere semel devota Deo pectora dicaverunt secus aestimare aliquid, sed ut ex abundanti sic omne quod fingi potest, tanquam possit et credi caveamus, ne in nullo famae nostrae vulnere serpat nata ab occasione suspicio.
PL 18, 75Aこれは、一度真に神に心を献げた者たちについて、私が何か別のことを考えてよいという意味ではない。そうではなく、余計にでも、想像されうるすべてのことが信じられうるかのように用心しよう。我々の評判のいかなる傷にも、機会から生まれた疑いが這い入らないためである。
Exhortatio ad monachos 4.7
Ipsa famae semina, priusquam linguis nutriantur, intereant. Non tamen nobis fides facti, sed possibilitas etiam religanda mendacii. Beata enim vita est et praeclara, de qua nihil licet falsitati.
PL 18, 75B評判の種そのものは、舌に養われる前に、滅びよ。それでも我々が縛らねばならないのは、事実の信憑だけでなく、偽りの可能性さえもである。幸いで輝かしいのは、偽りに何も許さない生活だからである。
Exhortatio ad monachos 4.8
Neque enim ego hoc judicium meum austerus censor arripui, sed coeleste imperium monitor blandus assumpsi: nam et sic ait Apostolus: Zelans vos Dei zelo, despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2) , sciens scriptum esse: Ne ponatis offensionem, vel scandalum fratri (Rom. XIV, 13) ; et iterum: Sine offensione estote Judaeis et Gentibus, et Ecclesiae Dei (I Cor. X, 32) ; et iterum: Non ergo blasphemetur bonum nostrum (Rom. XIV, 16) ; et iterum: Ut quid enim libertas nostra judicetur ab infideli conscientia (I Cor. X, 29) ; et iterum: Omnia autem vestra, honesta fiant (I Cor. XIV, 40) ; et iterum: Commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo (II Cor. IV, 2) , et iterum: Provideamus bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus (Rom. XII, 17) ; et iterum: Ut is, qui adverso est, confundatur, nihil habens dicere mali (Tit. II, 8) .
PL 18, 75B私は、この判断を、峻厳な監察官として取り上げたのではなく、天の命令を、優しい勧告者として引き受けたのである。使徒もこう言う。「私は神の熱心をもって汝らに熱心である。汝らを一人の夫に、清らかなおとめとしてキリストに差し出すために婚約させたからである」(二コリント11:2)。私は、書かれていると知っている。「汝らは兄弟に、障りもつまずきも置くな」(ローマ14:13)。また、「ユダヤ人にも諸国民にも、神の教会にも、障りとならぬ者であれ」(一コリント10:32)。また、「それゆえ、我々の善が冒瀆されることがないように」(ローマ14:16)。また、「なぜ我々の自由が、不信仰な良心によって裁かれるのか」(一コリント10:29)。また、「汝らのすべては、品位をもって行われよ」(一コリント14:40)。また、「我々自身を、神の前で、人々のあらゆる良心に推薦して」(二コリント4:2)。また、「神の前だけでなく、人々の前でも、善いことを配慮しよう」(ローマ12:17)。また、「反対する者が、悪いことを何も言えず、恥じ入るように」(テトス2:8)。
Exhortatio ad monachos 4.9
Neque me praeterit saecularis livoris invidiam in obtrectationem semper religionis ardere, et mordacem malignis rumoribus dentem impressum dicacitatis infigere. Utatur sua mundus natura, dum nihil in nostra inveniat disciplina.
PL 18, 75Cまた私は、世の嫉みがもつ妬みが、つねに宗教への中傷に燃え、悪意ある噂によって噛みつく歯を、毒舌として深く突き立てることを、知らないでもない。世は自らの本性を用いるがよい、我々の規律に何も見いださないかぎりは。
Exhortatio ad monachos 4.10
Falsitas ex more jactetur, dum nec verisimile quidem possit esse quod dicitur. Nemo ideo debet contemnere vulnus infamiae, quia semper consueverit rumor simulare; sed eo attentius praecavere, quod soleat etiam ficta componere.
PL 18, 75C偽りは、慣いのままにふるまうがよい。言われることが、本当らしくさえないのなら。誰も、噂がつねに偽装するのを常としたからといって、悪評の傷を軽んじてはならない。むしろ、噂が作り事まで仕立てるのを常とするからこそ、いっそう注意深く用心すべきである。
Exhortatio ad monachos 4.11
Nemo ab obtrectationis metu redditur obtrectandi solemnitate securus. Neque est negligentiae causa sollicitudinis continuata materia. Sit igitur pudoris ac reverentiae vestrae tuta ac circumspecta custodia.
PL 18, 75D誰も、中傷されることへの恐れから、中傷がありふれていることによって安全になるわけではない。気遣いの材料が絶えず続くことは、怠慢の理由ではない。それゆえ、諸君の慎みと畏れの見張りが、確かで周到であれ。
Exhortatio ad monachos 4.12
Necessarius e domo, et rarus egressus, quem aut religionis ratio extulerit, aut ad substantiam victus causa exercendi operis ordinarit. Muneribus cunctis, nisi quae ad quotidianum cibum annuumque vestitum suppetant, abstinentes.
PL 18, 75D家からの外出は、必要なものに限り、まれであれ〔動詞を補った〕。それは、宗教の理由が連れ出すか、生計のために仕事をする理由が定めるものである。贈り物はすべて、日々の食べ物と年ごとの衣に足りるもの以外は、差し控えよ。
Exhortatio ad monachos 4.13
Scientes scriptum esse: Habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti sumus (I Tim. VI, 8) ; et iterum: Ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt, et nullius aliquid desideretis (I Thess. IV, 12) .
PL 18, 75D書かれていると知っているからである。「食べ物と、身を覆うものがあれば、我々はそれで満足する」(一テモテ6:8)。またこうも言う。「汝らが、外にいる者たちに対して品位をもって歩み、誰のものも何も欲しがらぬために」(一テサロニケ4:12)。
Exhortatio ad monachos 4.14
Nec quidem praebendae eleemosynae gratia ultra supradictos victus ab ullo quippiam praesumatis, scientes scriptum: Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet acceptum est, non secundum id quod non habet.
PL 18, 75Dまた、施しを与えるためだとしても、前に述べた食べ物を超えて、誰からも何かを受け取ろうとするな。書かれていると知っているからである。「意志が整っているなら、人が持つものに応じて受け入れられるのであり、持たないものに応じてではない」。
Exhortatio ad monachos 4.15
Sic illa Evangelici sermonis divina sententia, anum pauperem inter larga locupletum munera gemina tantum aera mittentem, magnifica accepta largitione ditavit. Quia non potest parum esse, quod totum est. Neque quisquam amplius dedit, quam qui sibi nihil reservavit.
PL 18, 76A福音の言葉のあの神的な判決は、こうして、富める者たちの豊かな献げ物のあいだに、わずか二枚の硬貨だけを投じた貧しい老女を、受け入れられた立派な施与によって富ませた。全部であるものは、わずかではありえないからである。誰も、自分のためには何も取っておかなかった者より多くを与えはしなかった。