アンブロシアステルfl. c. 366–384

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Commentaria in Epistolam ad Philippenses

Caput IV 第IV章

Ambrosiaster · Commentaria in Epistolam ad Philippenses · PL 17, 418A · 33 sectiones

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 4.1

1

(Vers. 1.) Itaque, fratres mei charissimi et desideratissimi, gaudium meum et corona, sic state in Domino, dilectissimi. Commonet ut in eadem fide perseverent; gaudium enim ejus ad praesens constantia illorum est, et in futurum corona. Discipulis enim in agone victoribus, dignus erit corona magister.

PL 17, 418A

(第1節)「それゆえ、私の愛する、慕わしい兄弟たちよ、私の喜び、冠よ、このように主にあって堅く立て、愛する人たちよ」。使徒は、同じ信仰にとどまるよう戒める。彼の喜びは、今は彼らの堅固さであり、将来は冠だからである。実に、競技で弟子たちが勝利者であるなら、師は冠にふさわしいであろう。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 4.2

2

(Vers. 2, 3.) Evodiam rogo, et Syntychen obsecro idem sapere in Domino. Et te rogo etiam, germane compar, adjuva illas, quae laboraverunt mecum in Evangelio cum Clemente, et caeteris, qui sunt mihi participes operum, quorum nomina sunt in libro vitae.

PL 17, 418B

(第2・3節)「私はエボディアに願い、シンティケに勧める。主にあって同じことを思え。また汝にも願う、真の仲間よ、クレメンスと、私の働きにあずかるほかの者たちとともに、福音において私とともに労した彼女たちを助けよ。彼らの名は命の書にある」。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 4.3

3

Evodiam et Syntychen ad prudentiam amplificandam hortatur, adjuvantibus quos memorat, ut sicut in operibus Evangelii profecerant, proficerent et in scientia et sapientia Dei, quos omnes merito fidei in libro vitae haberi pronuntiat.

PL 17, 418B

使徒はエボディアとシンティケに、思慮を広げるよう勧める。彼が名を記した人々が助けることによって、福音の業において進んだように、神の知識と知恵においても進むようにと。使徒は、彼ら皆が信仰の功績のゆえに命の書に記されていると宣言する。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 4.4

4

(Vers. 4.) Gaudete in Domino semper, iterum dico, gaudete. Laetus Apostolus in operibus et fide eorum, ad cumulandam alacritatem suam exoptat illos in hoc studio proficientes, in Domino semper gaudere; hoc est enim quod iterat, ut se vera affectione gaudere in illis ostendat.

PL 17, 418B

(第4節)「主にあっていつも喜べ。もう一度言う、喜べ」。使徒は彼らの業と信仰を喜び、自分の快活さを増し加えるために、この熱意において進む彼らが、主にあっていつも喜ぶことを願っている。彼が繰り返すのは、彼らのうちにまことの情愛をもって喜んでいることを示すためである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 4.5

5

(Vers. 5, 6, 7.) Modestia vestra nola sit omnibus hominibus, Dominus prope est. In nullo solliciti sitis: sed per omnia oratione et prece, cum gratiarum actione postulationes vestrae innotescant apud Deum.

PL 17, 418C

(第5・6・7節)「汝らの穏やかさがすべての人に知られよ〔底本は nola。nota(知られた〔もの〕)と読む〕。主は近い。何事も思い煩うな。ただあらゆる場合に、祈りと嘆願によって、感謝とともに、汝らの求めを神のもとに知らせよ」。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 4.6

6

Et pax Dei, quae exsuperat omnem mentem, custodiat corda vestra, et sensus vestros in Christo Jesu.

PL 17, 418C

「そして、あらゆる精神にまさる神の平和が、キリスト・イエスにあって、汝らの心と思いを守るように」。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 4.7

7

Nunc exemplo eorum alios vult lucrari; cum enim modestia eorum manifestata fuerit, id est, rationabilis conversatio, lucebunt opera eorum, et non deerunt, qui imitentur bonum illorum; ut non solum propriorum gestorum, sed et aliorum augmentum consequantur; ut sicut dictum est (Psal. CXXVII, 2) , labores fructuum suorum edant.

PL 17, 418C

今や使徒は、彼らの模範によって他の人々を得ようとしている。実に、彼らの穏やかさ、すなわち理にかなった生き方が明らかにされるなら、彼らの業は輝き、彼らの善を見ならう者が欠けることはない。そうして彼らは、自分自身の行いの増し加えだけでなく、他の人々の増し加えをも得る。それは、言われているとおり(詩篇127:2)、自分たちの実りの労苦を食べるようになるためである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 4.8

8

Quando enim fructus operum suorum alios acquirit ad opus bonum, labores eorum qui acquisiti sunt, proficient eis, quorum exemplo bona opera imitari coeperunt. Dominus, ait, prope est.

PL 17, 418C

実に、自らの業の実が他の人々を善い業へと得るとき、得られた人々の労苦は、その模範によって善い業を見ならい始めた当の人々の益となる。「主は近い」と使徒は言う。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 4.9

9

In nullo solliciti sitis: hoc est, praeparatos esse debere, et vigilare in oratione et prece, Deo gratias agentes, seposita mundi sollicitudine, illud sperare, et ante oculos habere, quod Dominus repromisit, unde et gratias ei agendas docet; Domino enim imminente, sollicitudo saeculi cessat.

PL 17, 418D

「何事も思い煩うな」とは、備えているべきであり、祈りと嘆願によって目を覚まして、神に感謝しつつ、世の思い煩いを脇に置いて、主が約束したことを望み、目の前に置いていよ、ということである。それゆえ、感謝すべきことも教えるのである。主が迫っているとき、世の思い煩いはやむからである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 4.10

10

Ut quid enim solliciti sint de re cito peritura? Ac per hoc, postulationes vestrae notae, inquit, fiant apud Deum. Quae notitia assiduitate fit, et vigilantia orationis.

PL 17, 418D

実に、すぐに過ぎ去るもののために、なぜ思い煩うのか。それゆえ、「汝らの求めが神のもとに知られよ」と使徒は言う。この知らせは、祈りの絶え間なさと目覚めによって成る。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 4.11

11

Tunc demum munitionibus pacis suae, quae omnem exsuperat mentem, custodiat corda vestra in Christo Jesu. Hoc ideo dixit, quia cum Deo qui habet pacem, non timet omnem mentem adversam; tutus enim est pace Dei omnis diligens Deum in Christo Jesu. Quis enim non metuat eum, quem scit Dei esse amicum?

PL 17, 419A

そうして初めて、神は「あらゆる精神にまさる」自らの平和の守りによって、「キリスト・イエスにあって、汝らの心を守る」ように。これを使徒が言ったのは、神とともに平和を持つ者は、あらゆる敵対する精神を恐れないからである。実に、キリスト・イエスにあって神を愛する者は皆、神の平和によって安全である。神の友であると知っている者を、誰が恐れずにいられようか。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 4.12

12

(Vers. 8, 9.) Quod reliquum est, fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque magnifica, quaecumque justa, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque laudabilia, si qua virtus, si qua laus disciplinae: haec cogitate.

PL 17, 419A

(第8・9節)「残るところ、兄弟たちよ、およそ真実なこと、およそ尊いこと、およそ正しいこと、およそ聖なること、およそ愛すべきこと、およそ称賛すべきこと、何か徳があり、何か訓育の称賛があるなら、これらを心に留めよ」。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 4.13

13

Quae et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me; haec agite, et Deus pacis erit vobiscum.

PL 17, 419A

「汝らが私に学び、受け、聞き、見たこと、これらを行え。そうすれば平和の神が汝らとともにいる」。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 4.14

14

In conclusione, quae reliqua erant, ad imitationem perfectionis exponit; ut ea quae non solum in vituperationem non cadunt, verum etiam laude digna sunt, et cogitantes et agentes, secuti formam Apostoli, Deum pacis habeant secum.

PL 17, 419A

結びにあたり、使徒は残りのことを、完全さの見ならいのために述べる。非難に陥らないだけでなく称賛に値することをも、思い、行い、使徒の手本に従う者たちが、平和の神を自分たちとともに持つためである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 4.15

15

Deus noster vere Deus pacis est, qui non rogatus quasi potens, non timidus quasi infirmus ad pacem hortatur, in tantum ut et peccata in se commissa concedat; cum possit utique terrore manifestatae potentiae, et ineffabilis magnitudinis suae etiam invitos non ad pacem cogere, sed ad subjectionem. Sed hujusmodi pax mundi est, non Dei, cujus ipsa natura pax est.

PL 17, 419B

我々の神は真に平和の神である。神は、求められずして力ある者として、恐れる弱い者としてではなく、平和へと促し、自分に対して犯された罪さえ赦すほどである。現された力と言い表せぬ偉大さの恐れによって、望まない者たちをさえ、平和へではなく服従へと強いることもできるのに。だがそのような平和は世のものであって、神のものではない。神の本性そのものが平和だからである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 4.16

16

(Vers. 10.) Gavisus sum autem in Domino magnifice, quod tamdem aliquando refloruistis ad hoc, ut pro me sentiatis, in quo et sentiebatis; occupati enim eratis.

PL 17, 419B

(第10節)「私は主にあって大いに喜んだ。汝らがついに再び花開き、私のことを思ってくれるようになったからである。実際、汝らは思ってはいたが、手がふさがっていたのである」。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 4.17

17

Nunc alacritatem suam propensiorem factum ostendit; quia in quo negligentiores facti fuerant, adhibita solertia, opus pristinum iterarunt, memores facti Apostoli sui; ut fructus suos ad eum mitterent condendos in horreo coelesti, ubi neque tinea, neque rubigo exterminant (Matth. VI, 19) .

PL 17, 419B

今や使徒は、自分の快活さがいっそう増したことを示している。彼らは、怠りがちになっていた点で、注意深さを尽くして以前の業を繰り返し、自分たちの使徒を思い起こして、自分たちの実りを使徒のもとへ送り、虫も錆も損なわない天の倉に収められるようにしたからである(マタイ6:19)。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 4.18

18

(Vers. 11, 12, 13.) Non quasi propter penuriam dico; ego enim cognovi in quibus sum sufficiens esse. Scio et abundare, scio et humiliari (ubique et in omnibus imbutus sum) et saturari, et esurire, et abundare, et penuriam pati: omnia possum in eo, qui me confortat.

PL 17, 419C

(第11・12・13節)「欠乏のゆえに言うのではない。私は、自分のいる状況で満ち足りることを知った。豊かになることも知り、低くされることも知っている(いたるところ、すべてのことに私は習熟した)。満腹することも、飢えることも、豊かになることも、欠乏に耐えることも。私を強める者にあって、私はすべてをなしうる」。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 4.19

19

Non se sui causa in hoc eorum opere gaudere, sed in profectu eorum ipsorum se ante omnia contentum, Deo adjuvante, testatur; ut neque de penuria contristaretur, neque de abundantia exsultaret, sciens quia et abundantia frequenter extollit, et tolerata penuria divitias coelestes acquirit. Horum tamen opera in se benigna declarat; multorum enim necessitatibus profuit.

PL 17, 419C

使徒は、彼らのこの業を自分のために喜んでいるのではなく、神が助けて、彼ら自身の進歩においてすべてに先んじて満ち足りていると証言する。それは、欠乏を悲しまず、豊かさを喜び誇らず、豊かさがしばしば人を高ぶらせ、耐え忍んだ欠乏が天の富を得させると知っているからである。それでも、彼らの業が自分に親切であったと明言する。実際それは、多くの人々の窮乏の助けとなったからである〔profuit の主語は定かでない。彼らの業と取ったが、動詞は単数なので「使徒は(その贈り物で)多くの人々の窮乏を助けた」とも読める〕。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 4.20

20

(Vers. 15, 16, 17.) Scitis autem et vos, Philippenses, quia in principio Evangelii, cum profectus sum a Macedonia, nulla mihi Ecclesia communicaverit in ratione dandi et accipiendi, nisi vos soli; quia in Thessalonica cum essem, semel et iterum usibus meis misistis: non quia munus quaeram, sed requiro fructum crescentem in rationem vestram.

PL 17, 419D

(第15・16・17節)「フィリピの人々よ、汝らも知っている。福音の初め、私がマケドニアを出たとき、与えることと受けることの勘定において私と分かち合った教会は、汝らのほかにはなかった。私がテサロニケにいたとき、汝らは一度ならず二度までも私の必要のために送ってくれた。贈り物を求めているのではなく、汝らの勘定に増し加わる実りを求めているのである」。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 4.21

21

Haec idcirco commemorat, ut audientes in memoria et laude esse opera sua, non dubitent illa accepto ferri apud Deum, sed magis studium fidei adhibeant.

PL 17, 420A

使徒がこれを思い起こさせるのは、自分たちの業が記憶され称えられていると聞いて、それが神のもとで受け入れられたと疑うことなく、むしろいっそう信仰への熱意を尽くすようにするためである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 4.22

22

(Vers. 18.) Percepi tamen omnia, et abundo: repletus sum acceptis ab Epaphrodito, quae a vobis missa sunt in odorem bonae suavitatis, hostiam acceptabilem, placentem Deo.

PL 17, 420A

(第18節)「だが私はすべてを受け取り、あり余っている。エパフロディトから、汝らが送ったものを受けて満たされた。それはかぐわしい香りとして、神に喜ばれる、受け入れられる献げ物である」。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 4.23

23

Non otiose commonet debere fieri, nec aliunde hortatur, quod factum profitetur; nisi quia aut negligentius, aut minus copiose, sicut solitum erat ab eis fieri, factum videbatur; ut reminiscentes priorum operum, scirent se minus fecisse, quam coeperant.

PL 17, 420A

使徒が、すでに為されたと明言することを、さらに為すべきだと戒めるのは、無意味にではなく、別の理由から促すのでもない。それはただ、彼らから常に為されていた仕方よりも、いくらか怠慢に、あるいは乏しく為されたと見えたからであり、以前の業を思い起こして、始めたときより少なく為したと悟るためである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 4.24

24

Licet enim non improbet factum, sed significet devotiores illos ante in opere hoc fuisse; tamen gratum esse, et accepto ferre Deum, quasi sacrificium placitum. Denique Dominus ait: Facite eleemosynam, et ecce omnia munda vobis sunt (Luc. XI, 41) . Quam gratum ergo opus est, ut omnem maculam hominis et sordes emundet!

PL 17, 420A

実に、使徒は為されたことを咎めはしないが、彼らがそれ以前にはこの業にいっそう献身的であったことを示している。それでも、それは喜ばれ、神は喜ばしい犠牲のように受け入れる。実に主は言う。「施しをせよ。そうすれば見よ、汝らにとってすべては清い」(ルカ11:41)。この業は、人のあらゆる汚点と汚れを清めるのだから、なんと喜ばしいことか。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 4.25

25

(Vers. 19.) Deus vero meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu.

PL 17, 420B

(第19節)「私の神は、キリスト・イエスにあって栄光のうちに、その富に従って、汝らのあらゆる望みを満たすように」。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 4.26

26

Ideo discrevit, dicens: Deus meus; ut secundum ea quae praestabat meritis ejus, auxilia adessent, et desideriis eorum, in copia magnitudinis bonitatis suae in gloria Christi Jesu.

PL 17, 420B

それゆえ使徒は「私の神」と言って区別した。それは、神が使徒の功績に与えていたものに応じて、助けが彼らの望みにも備わるためであり、その善意の偉大な豊かさのうちに、キリスト・イエスの栄光においてである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 4.27

27

Gloria est Christi Jesu, cum Dei nutu christianorum implentur desideria secundum evangelicam disciplinam.

PL 17, 420B

キリスト・イエスの栄光とは、神の意志により、キリスト教徒たちの望みが、福音の訓育に従って満たされることである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 4.28

28

(Vers. 20.) Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum, amen. Hic non discrevit, sed generaliter ait: Deo et Patri nostro gloria.

PL 17, 420B

(第20節)「我々の神であり父に、世々限りなく栄光がある。アーメン」。ここで使徒は区別せず、一般に次のように言う。「我々の神であり父に栄光」。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 4.29

29

Deus est propter timorem, Pater autem honoris causa, et quia ab ipso est omnis origo; ipse enim dixit in Malachia propheta: Si Deus ego sum, ubi est timor meus? et si Pater ego sum, ubi est honor meus (Malach. I, 6) ?

PL 17, 420C

神というのは畏れのゆえであり、父というのは尊敬のゆえ、またすべての起源が彼にあるからである。実に彼自身が預言者マラキにおいて言った。「もし私が神であるなら、私への畏れはどこにあるか。もし私が父であるなら、私への尊敬はどこにあるか」(マラキ1:6)。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 4.30

30

(Vers. 21.) Salutate omnem sanctum in Christo Jesu. Hunc salutate in Christo Jesu, qui se sanctificat; ut Christo dignus habeatur, qui dixit: Sancti estote; quoniam ego sanctus sum, Dominus Deus vester (Levit. XIX, 2) .

PL 17, 420C

(第21節)「キリスト・イエスにあって、すべての聖なる者に挨拶せよ」。自らを聖とする者に、キリスト・イエスにあって挨拶せよ。それは、その者がキリストにふさわしい者とされるためである。キリストは言った。「聖なる者となれ。私、汝らの神なる主が、聖なる者だからである」(レビ記19:2)。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 4.31

31

(Vers. 22.) Salutant vos qui mecum sunt fratres. Salutatio fratrum solatium invicem praestat, quasi imagines enim exhibet divulsorum. Salutant vos omnes sancti, maxime qui de Caesaris domo sunt.

PL 17, 420C

(第22節)「私とともにいる兄弟たちが汝らに挨拶する」。兄弟たちの挨拶は、互いに慰めを与える。引き離された者たちの像を、いわば示してくれるからである。「すべての聖なる者たちが汝らに挨拶する。とりわけ皇帝の家の者たちが」。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 4.32

32

Hos significat propensiorem affectum habere circa eos, qui de domo Caesaris sunt, istos et potiores supra memoratis ostendit fratribus; quia hos et sanctos appellat.

PL 17, 420C

使徒は、この者たち〔使徒とともにいる兄弟たち〕が、皇帝の家の者たちにいっそう深い情愛を抱いていると示し〔Hos の指す者と係りは定かでない。使徒とともにいる兄弟たちと取った〕、また皇帝の家の者たちを、先に記した兄弟たちよりもすぐれた者と示している。彼らを「聖なる者たち」とも呼んでいるからである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 4.33

33

(Vers. 23.) Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, amen. Quoniam de Salvatoris persona quaestiones oriuntur, hic ut soliditatem in eo divinitatis approbet, tuitionem gratiae ejus spiritui nostro exoptat.

PL 17, 420D

(第23節)「我々の主イエス・キリストの恩寵が、汝らの霊とともにあるように。アーメン」。救い主のペルソナについて問いが起こるので、使徒はここで、彼における神性の堅固さを確証するために、その恩寵の守りが我々の霊にあるよう願っている。