アンブロシアステルfl. c. 366–384

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Commentaria in Epistolam ad Philippenses

Caput II 第II章

Ambrosiaster · Commentaria in Epistolam ad Philippenses · PL 17, 407D · 88 sectiones

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.1

1

(Vers. 1-4.) Si qua ergo exhortatio in Christo, si quod solatium charitatis, si qua participatio spiritus, si qua sunt viscera et miserationes, implete gaudium meum, ut idem sapientes, eamdem charitatem habentes, unanimes, unum sentientes, nihil fiat secundum irritationem, neque secundum inanem gloriam, sed in humilitate mentis alius alium existimantes superiorem sibi: non quae sua sunt unusquisque contemplantes, sed quae aliorum sunt.

PL 17, 407D

(第1–4節)「それゆえ、キリストにある何らかの勧めが、愛の何らかの慰めが、霊の何らかの交わりが、何らかの心の奥底と憐れみがあるなら、汝らは私の喜びを満たせ。すなわち、同じ思いを抱き、同じ愛を持ち、心を一つにし、一つのことを思い、何事も挑発の心から、また空しい栄光から行わず、むしろ精神のへりくだりにおいて、互いに相手を自分より上の者と考え、おのおの自分のことではなく、他の人々のことに目を向けよ」。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.2

2

Hoc dicit, quia si est vera exhortatio spei in Christo apud vos, qua vos invicem consolamur, si solatium charitatis communis, si participatio Spiritus sancti, per quam jungimur in uno corpore novo, si qua sunt viscera, id est, si in animo vestro sum, sicut et vos in meo, si miserationes, hoc est, si affectus pietatis in amore est, implete gaudium meum.

PL 17, 408A

彼が言うのはこうである。もし諸君のもとに、キリストにある希望の真の勧めがあり、それによって我々が代わる代わる諸君を慰めるのであり、共通の愛の慰めがあり、聖なる霊の交わりがあり、それによって我々が一つの新しい体に結ばれるなら、もし何らかの心の奥底があるなら、すなわち、諸君が私の心にいるように私も諸君の心にいるなら、もし憐れみがあるなら、すなわち、情愛の気持ちが愛のうちにあるなら、「私の喜びを満たせ」。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.3

3

Haec quae enumerat, tunc vera probanda significat, si ista quae subter mandat, fuerint servata; ut unanimes sint, et spiritu humiles, non se invicem provocantes, sed in charitate gaudentes; ut gaudium Apostoli plenum sit in eis.

PL 17, 408A

彼が列挙するこれらのものは、のちに命じることが守られたときに、真実であると認められることを示している。すなわち、心を一つにし、霊においてへりくだり、互いを挑発せず、愛のうちに喜び合うことである。使徒の喜びが彼らにおいて満ちるようにである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.4

4

Sic ergo eos constringit, ut si haec non custodierint, nec in caeteris probati videantur; ut quia in aliis nolunt se improbatos videri, ista quoque servent, ut perfecti sint.

PL 17, 408B

こうして彼は彼らを追い込む。もしこれらを守らなければ、ほかの点でも認められないと見えるようにである。ほかの点では認められない者と見られたくない以上、これらをも守って、完全な者となるようにというのである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.5

5

Sine dubio enim erant inter eos dissentientes et inquieti, et qui inani gloriae studerent, contendere et vincere volentes cum animi atrocitate, ubi praemium non est: sed parit lites, et rumpit charitatem.

PL 17, 408B

疑いなく彼らのうちには、意見を異にする者、落ち着きのない者、空しい栄光に熱心な者がいた。そうした者は、心の荒々しさをもって争い、勝とうとするが、そこに報いはなく、ただ争いを生み、愛を断ち切るのである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.6

6

Quae enim potest esse plebs, in qua vasa aurea est argentea tantum sint, non et lignea et fictilia? Sed possunt exercitio boni immutata fieri aurea et argentea; quia non naturae vitium est, sed voluntatis.

PL 17, 408B

実際、金の器と銀の器だけがあって、木の器や土の器がない民などありえようか〔底本は est。et と読む〕。しかし、善の鍛錬によって、変えられて金や銀となりうる。それは本性の欠陥ではなく、意志の欠陥だからである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.7

7

(Vers. 5, 6.) Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se parem Deo. Christus semper in forma Dei erat, quia imago est invisibilis Dei.

PL 17, 408B

(第5・6節)「実に、汝ら、キリスト・イエスにもあったこの思いを自分たちのうちに抱け。彼は神の形であったのに、神と等しくあることを奪い取るものとは考えなかった」。キリストは常に神の形であった。見えない神の像だからである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.8

8

Sed Apostolus de Dei Filio, cum incarnatus homo factus est, tractat dicens: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu, id est, Deo et homine. Qui cum in forma Dei esset, inter homines utique conversatus, verbis et operibus apparebat esse Deus.

PL 17, 408C

だが使徒は、神の子が受肉して人となったときのことについて論じて、こう言っている。「汝ら、キリスト・イエスにもあったこの思いを自分たちのうちに抱け」、すなわち神にして人であるキリスト・イエスに、と。「彼は神の形であったのに」、人々のあいだで過ごしつつ、言葉と業によって神であると現れていたのである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.9

9

Forma enim Dei nihil differt a Deo; ideo enim forma et imago Dei appellatus est, ut intelligeretur non ipse Pater esse Deus: sed hoc esse, quod Deus est.

PL 17, 408C

実に、神の形は神と何ら異ならない。彼が「神の形」また「像」と呼ばれたのは、彼が父自身である神だということではなく、神であるところのものであると理解されるためである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.10

10

Hic ergo non rapinam arbitratus est esse se parem Deo; sciens enim in forma Dei se esse, non furatus est, ut diceret: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) .

PL 17, 408C

それゆえこの者は、神と等しくあることを奪い取るものとは考えなかった。自分が神の形にあると知っていたので、盗んだのではなく、「私と父は一つである」と言ったのである(ヨハネ10:30)。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.11

11

Et alibi in Joannis Evangelio: Propterea, inquit, persequebantur Judaei Jesum, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem sibi proprium dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Joan. V, 18) .

PL 17, 408C

またヨハネによる福音書の別の箇所で、彼はこう言う。「それゆえユダヤ人たちはイエスを迫害した。彼が安息日を破っただけでなく、神を自分の固有の父と呼び、自分を神と等しくしたからである」(ヨハネ5:18)。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.12

12

Jure ergo exaequavit se Deo; ille enim arbitratur rapinam facere, qui se parem facit ei quo inferior est.

PL 17, 408D

それゆえ、彼が自分を神と等しくしたのは当然である。奪い取りをしていると考えるのは、自分が劣っている相手と自分を等しくする者だからである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.13

13

Sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens in similitudinem hominum factus, et habitu repertus ut homo. Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.

PL 17, 408D

「しかし彼は自らを空しくし、僕の形を取り、人々の似姿となり、姿において人として見いだされた。彼は自らを低くし、死に至るまで、しかも十字架の死に至るまで従順となった」。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.14

14

Christum igitur sciens in forma Dei se esse, aequalem se ostendit Deo: sed ut humilitatis legem doceret, Judaeis se comprehendentibus non solum non repugnavit: Sed semetipsum exinanivit; hoc est, potestatem suam ab opere retraxit; ut humiliatus otiosa virtute infirmari videretur.

PL 17, 408D

キリスト〔底本は Christum。Christus と読む〕は、神の形にあることを知りながら、自分を神と等しい者として示した。しかし、へりくだりの法を教えるために、ユダヤ人たちが彼を捕らえたとき、抵抗しなかっただけでなく、「自らを空しくした」。すなわち、自分の権能を働きから引き戻した。こうして、へりくだって力を働かせずにいたので、弱くなったように見えたのである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.15

15

Formam servi accipiens, dum tenetur et ligatur, et verberibus agitur, usque ad crucem factus obediens Patri, cui se aequalem sciebat, non sibi defendit aequalitatem, sed subjecit se.

PL 17, 409A

僕の形を取って、捕らえられ、縛られ、鞭で打たれながら、十字架に至るまで、自分が等しいと知っている父に従順となり、自分のために等しさを守らず、むしろ自らを服させたのである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.16

16

Hanc patientiam et humilitatem imitari nos docet, ut non solum coaequalibus non nos anteponamus; verumetiam inclinemus nos, auctoris nostri secuti exemplum.

PL 17, 409A

この忍耐とへりくだりに倣うよう、彼は我々に教える。同等の者たちに対して自分を上に置かないだけでなく、むしろ自らを低くするようにである、我々の創始者の手本に従って。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.17

17

Formam tamen Dei non accepisse dicitur, sed esse in forma Dei: servi autem formam accepisse, dum quasi peccator humiliatur. Servi autem ex peccato fiunt, sicut Cham filius Noe, qui primus merito nomen servi accepit (Gen. IX, 25) .

PL 17, 409A

ただし、神の形は「受けた」とは言われず、神の形に「ある」と言われる。一方、僕の形を受けたというのは、罪人のようにへりくだらされるときである。僕は罪から生じる。ノアの子ハムが、最初に当然にも僕の名を受けたとおりである(創世記9:25)。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.18

18

Non enim mihi, sicut quibusdam, videtur sic formam servi accepisse, dum homo natus est. Vide enim quid dicat: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu, id est, Deo et homine.

PL 17, 409A

実際私には、ある人々が言うように、人として生まれたときに僕の形を受けたとは思われない。彼の言うことを見よ。「汝ら、キリスト・イエスにもあったこの思いを自分たちのうちに抱け」、すなわち神にして人である者に、と。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.19

19

Ante incarnationem enim aut Christus potest dici, aut Jesus; quia simul ambo nomina et hominis filium, et Dei Filium significant. Nam ante nativitatem quid dicit inter caetera?

PL 17, 409A

受肉の前にも、キリストとも、イエスとも言いうる。両方の名が、人の子をも神の子をも同時に意味するからである。実に、生まれる前のことについて、彼はほかの箇所で何と言っているか。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.20

20

Petra autem erat Christus, et non tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt (I Cor. X, 4) . Ubi ergo aut Deum, aut hominem vult significare Scriptura, unum e duobus ponit: aut Jesum, aut Christum.

PL 17, 409B

「岩はキリストであった。そして、彼らのうちのある者たちが試みたように、我々はキリストを試みてはならない」(一コリント10:4)〔引かれた句の後半は10:9〕。それゆえ聖書は、神か人かを示そうとするとき、二つのうち一方を置く。イエスかキリストかである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.21

21

Dei enim Filius cum homo natus sit, in forma Dei erat; quia cum homo videretur, opera Dei faciebat; ut in gestis rebus appareret Deus esse, qui tantum homo esse putabatur.

PL 17, 409B

実に、神の子は人として生まれたとき、神の形にあった。人と見えながら神の業を行っていたからである。人にすぎないと思われていた者が、成し遂げた事柄において神であると現れるためである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.22

22

Opera enim formam significabant, ut quia opera ejus, non utique hominis opera sunt, hic qui in opere vel forma Dei erat, Deus intelligeretur.

PL 17, 409B

実際、業が形を示していた。彼の業は決して人の業ではないのだから、業において、すなわち神の形において存在したこの者が、神であると理解されるようにである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.23

23

Forma enim Dei quid est, nisi exemplum quo Deus apparet, dum mortuos excitat, surdis reddit auditum, leprosos mundat, et alia?

PL 17, 409B

神の形とは、神が現れる実例でなくて何であろうか。死者を起こし、耳の聞こえない者に聴力を返し、重い皮膚病の者を清め、そのほかのことをするときに、神が現れるのである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.24

24

Quomodo autem homini similis factus dicitur, si homo tantum erat: et qua ratione habitu repertus ut homo est, si non esset et Deus; nisi quia cum antequam se inclinari permitteret, semper in Dei virtute visus sit, postea infirmatus in habitu hominis repertus est?

PL 17, 409C

人にすぎなかったのなら、どうして人に似た者となったと言われるのか。また、神でもなかったのなら、どんな根拠で姿において人として見いだされたというのか。ただし、彼は自分が低くされることを許す前はつねに神の力のうちに見られ、のちに弱くなって人の姿において見いだされた、ということでなければ。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.25

25

Nam in monte utique, quasi Deus apparuit (Matth. XVII, 2) : et in mari pedibus ambulans, non solum homo, sed et Deus visus et intellectus est. Denique qui erant in navi, quid dicunt? Vere Filius Dei est hic (Matth. XIV, 33) .

PL 17, 409C

実際、山の上で彼は確かに神のように現れた(マタイ17:2)。海の上を歩いたときも、人としてだけでなく神としても見られ、悟られた。実に、舟にいた者たちは何と言ったか。「まことに、この者は神の子である」(マタイ14:33)。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.26

26

Ista ergo virtute cessante, velut homo visus est; ideo enim dicit quasi ut illud significet, quia et Deus est. Infirmitatis enim causa Deum dicit similem factum hominibus.

PL 17, 409C

この力が働かなくなったとき、彼は人のように見られた。彼が「ように」と言うのは、神でもあることを示すためである。弱さのゆえに、神が人々に似た者となったと言うのである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.27

27

Quod in subjectis aperit, dicens: Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Hinc est unde habitu repertus ut homo est; retinens enim virtutem suam, ne appareret in eo, ut homo visus est et occisus, qui mori nescit.

PL 17, 409C

そのことを彼は続く言葉で明らかにして言う。「彼は自らを低くし、死に至るまで、しかも十字架の死に至るまで従順となった」。ここから、姿において人として見いだされた、ということになる。自分の力を抑えて、それが彼に現れないようにしたので、死ぬことを知らない者が、人として見られ、殺されたのである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.28

28

(Vers. 10, 11, 12.) Propter quod et Deus superexaltavit eum, et donavit ei nomen, quod est super omne nomen; ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum: et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.

PL 17, 409D

(第10・11・12節)〔札は刷りのまま。引かれた句は第9–11節に当たる〕「そのゆえに、神は彼を高く挙げ、あらゆる名にまさる名を彼に与えた。それは、イエスの名において、天上のもの、地上のもの、冥界のものすべての膝がかがめられ、あらゆる舌が、主イエス・キリストは父なる神の栄光の中にあると告白するためである」。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.29

29

Quid et quantum humilitas mereatur, ostendit; ut magis hanc appeteremus, calcata jactantia. Unde dicit Salomon: Superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam (Prov. III, 34) .

PL 17, 409D

へりくだりがどれほどの、またどのようなものに値するかを、彼は示している。我々が、思い上がりを踏みにじって、いっそうこれを求めるようにである。それゆえソロモンは言う。「神は高ぶる者に逆らい、へりくだる者に恩寵を与える」(箴言3:34)。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.30

30

Quare et Dominus: Qui se, inquit, exaltaverit, humiliabitur; et qui se humiliaverit, exaltabitur (Luc. XIV, 11) . Haec est ergo humilitas, si sibi quis nec quod deberi novit, defendat.

PL 17, 410A

それゆえ主もこう言う。「自らを高くする者は低くされ、自らを低くする者は高くされる」(ルカ14:11)。したがって、へりくだりとは、自分に当然与えられるべきと知っていることさえ、自分のために主張しないことである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.31

31

Denique Pharisaeus ille (Luc. XVIII, 11 et seq.) , vera de se dicens, exaltasse se dictus est; ac per hoc humiliatus est: Christus autem plus fecit, qui cum Deus sit, caro factus hominibus se inclinavit.

PL 17, 410A

実に、あのファリサイ派の人(ルカ18:11以下)は、自分について真実を語りながらも、自らを高めたと言われ、それゆえに低くされた。だがキリストはそれ以上のことをした。神であるのに、肉となって、人々に身をかがめたのである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.32

32

Nunc videamus quomodo donatum est Christo nomen, quod est super omne nomen, quasi eguerit Filius Dei, aut imperfectus fuerit; qui enim eget, imperfectus est. Si enim in forma Dei erat, erat par et aequalis Deo; quomodo donatum est illi?

PL 17, 410A

今や、神の子が何かに欠けていたかのように、あるいは不完全であったかのように、あらゆる名にまさる名がキリストにどのようにして与えられたのかを見よう。欠ける者は不完全だからである。実に、もし彼が「神の形にあった」のなら、神と対等で等しかった。ならば、どうして彼に与えられたのか。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.33

33

Et enim donatum dicit, qui se humiliavit, et quasi homo apparuit, exinaniens se, factus obediens usque ad mortem. Si ergo perfectus natus est, quomodo eguit?

PL 17, 410A

実に、「与えられた」と使徒が言うのは、自らを低くし、人のように現れ、「自らを空しくし」、「死に至るまで従順となった」者についてである。それなら、完全なものとして生まれたのに、どうして欠けることがあったのか。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.34

34

Perfectum Dei Filium natum de Deo Patre qui negat, Arianus est; nam ante passionem, aequalem se Deo Patri ostendit, sicut et supra memoravi. Unde constat hunc natum esse perfectum; in nativitate enim sua omnia consecutus videtur.

PL 17, 410B

神なる父から生まれた神の子が完全であることを否定する者は、アレイオス派である。実に、〔子は〕受難の前に、自分が神なる父と等しいことを示したのであり、それは先にも述べたとおりである。ここから、彼が完全なものとして生まれたことは明らかである。実に、その生まれにおいてすべてを得ていたと見えるからである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.35

35

In plenitudine enim divinitatis est natus ad omnia agenda, quae gessit; ut prius donum accepisset, quam gereret, ad quae agenda natus est.

PL 17, 410B

実に、神性の満ちあふれの中に彼は生まれたのであり、それは、自らが成し遂げたすべてのことを行うためである。したがって、行うために生まれたそのことを行う前に、すでに賜物を受けていたのである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.36

36

Videtur ergo donum Patris, hoc est, esse Filium, et nomen ejus super omne nomen sit, hoc est, esse Deum; nomen enim Dei sed per naturam, non per solam appellationem, super omne nomen est.

PL 17, 410B

それゆえ、父の賜物とは子であることだと見える。そして「その名があらゆる名にまさる」とは、神であることである。実に神の名は、単なる呼称によってではなく本性によって、あらゆる名にまさるのである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.37

37

Hinc est, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum; sicut ad Romanos significat, inter caetera dicens: Et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5) .

PL 17, 410B

ここから、「イエスの名において、天上のもの、地上のもの、冥界のものすべての膝がかがめられる」ということになる。使徒はローマの人々への手紙で、ほかのことの中でも次のように言って示している。「彼らからキリストは肉によって出た。彼は万物の上にある神であり、世々にわたって祝福されている」(ローマ9:5)。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.38

38

Quae sint autem haec omnia in epistola ista aperit dicens, coelestia et terrestria et inferna: alia enim nulla sunt. Quibusdam tamen videtur homini donatum esse nomen, quod est super omne nomen, quod nullo genere, nulla ratione convenit.

PL 17, 410C

これらすべてが何であるかを、使徒はこの手紙の中で、天上のもの、地上のもの、冥界のものと言って明らかにしている。ほかのものは存在しないからである。ところが、あらゆる名にまさる名が人に与えられたと見る者たちがいるが、これはいかなる仕方でも、いかなる道理にも合わない。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.39

39

Si enim Christus Dei Filius idem ipse et homo est, non poterat Deus homo factus, sed manens Deus, his egere quae habebat: aut si secundum quod homo erat, his egebat, quae Dei sunt, ipse sibi Dei Filius Deus dedisset, quae deerant ei juxta quod homo erat.

PL 17, 410C

実に、もしキリストが神の子であり、同じ者が人でもあるなら、神は人となったのであるから、神にとどまりつつ、自らが持っていたものに欠けることはあり得なかった。あるいは、人である限りにおいて、神に属するものに欠けていたのだとすれば、神の子なる神自身が、人である限りで自分に欠けていたものを、自分自身に与えたことになろう。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.40

40

Quod quidem ab insipientia dicitur. Et quare Pater dicitur dedisse, cum ipse qui homo factus erat, nihil dehaberet? aut non poterat Filii divinitas corpori suo et animae praestare, quae deerant? Sed forte quia a Deo Patre sunt omnia, ideo ipse dicitur dedisse.

PL 17, 410C

これは愚かさから言われることである。それに、人となったその者自身には何も欠けていなかったのに、なぜ父が与えたと言われるのか。あるいは、子の神性は、自分の体と魂に、欠けていたものを与えることができなかったのか。だがおそらく、万物は神なる父からあるゆえに、父自身が与えたと言われるのであろう。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.41

41

Si ergo a Patre omnia, quare non dicatur cuncta Filio suo per generationem dedisse? Et quamvis aequalem sibi genuerit Filium, ordo tamen exigit ut in nomine Patris agantur omnia. Hoc Pater concessit Filio post crucem, ut omnia in nomine Filii salventur.

PL 17, 410D

それなら、万物が父からあるのに、なぜ父が、生まれによってすべてを自分の子に与えたと言われないのか。そして、自分と等しい子を生んだとはいえ、万物が父の名において行われるよう、秩序が求める。父は十字架ののち、万物が子の名によって救われるよう、これを子に許した。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.42

42

Denique dicit Dominus de discipulis ad Patrem: Pater, quos dedisti mihi, custodivi; tui enim erant, et mihi eos dedisti (Joan. XVII, 12) . Et ad discipulos ait: Usque modo nihil petistis in nomine meo; petite, et accipietis (Joan. XVI, 24) .

PL 17, 410D

実に、主は弟子たちについて父に向かって言う。「父よ、汝が私に与えた者たちを、私は守った。彼らは汝のものであり、汝が彼らを私に与えたからである」(ヨハネ17:12)。また弟子たちに言う。「今まで、汝らは私の名において何も求めなかった。求めよ、そうすれば受けるであろう」(ヨハネ16:24)。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.43

43

Hoc ergo natus accepit, ut post crucem manifestaretur, quid a Patre dum generaretur, acceperit. Nomen enim tunc accepit a Patre, cum a creatura coepit sciri; cognoscitur enim quid propter haec quae gessit, antequam gereret, acceperit.

PL 17, 410D

したがって、生まれた者はこれを受けたのであり、それは、十字架ののちに、生み出されるときに父から何を受けたかが明らかにされるためである。実に、その名を父から受けたのは、被造物に知られ始めたときである。というのも、彼が成し遂げたこれらのことのゆえに、それを成し遂げる前に何を受けていたかが知られるからである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.44

44

Denique ante crucem dixit: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo (Matth. XI, 27) . Quomodo ergo hoc ad corpus potest referri, ut Dei nomen corpori sit donatum; cum constet Christum hominem esse et Deum; quia nec dignum est, ut Deus immutetur in carnem, neque caro hoc possit effici, quod est Deus?

PL 17, 411A

実に、十字架の前に彼は言った。「すべては私の父から私に渡された」(マタイ11:27)。ならば、どうしてこれを体に当てはめることができようか、神の名が体に与えられたと。キリストが人であり神であることは確かなのに。神が肉へと変えられることはふさわしくなく、肉が神であるものになることもできないからである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.45

45

Sed forte ut adoptione Deus esset, et hic color est; incipiet enim ex parte Deus verus esse Christus, et ex parte adoptivus, aut duo dii.

PL 17, 411A

だがおそらく、養子縁組によって神となったのだと言うのであろうが、これも口実である。そうなればキリストは、一部は真の神であり、一部は養子の神である者として始まることになり、あるいは神が二つになるからである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.46

46

Sed aliud Scriptura significat: illi enim donatum significat, qui se exinanivit, qui formam servi accepit, qui in similitudinem hominis factus est homo, qui Patri obedivit. Si homo Deo Patri obedivit, quid magnum est, quod dixit Apostolus?

PL 17, 411A

しかし聖書が意味しているのは別のことである。すなわち、与えられたというのは、自らを空しくした者、「僕の形を取った」者、「人の似姿となって人となった」者、父に従った者についてだと、聖書は意味している。もし人が神なる父に従ったのなら、使徒の言ったことのどこが大きいというのか。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.47

47

Sed hoc magnum est, quia cum aequalis esset, obedivit. Et quid laudis est, si in similitudinem hominis factus est homo; ut homini similis homo factus dicatur?

PL 17, 411B

だが大きいのは、等しくありながら従ったということである。それに、人の似姿となって人となったのなら、何の称賛に値しようか。人が人に似たものとなったと言われるのだから。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.48

48

Sed non potest fieri; nemo enim in similitudinem fit alicujus, nisi alius sit, antequam fiat in similitudinem cujus vult; per causam enim similis factus est, non per substantiam. Et quis est, qui se exinanivit? Homo. Ergo habebat. Et quomodo accepit?

PL 17, 411B

しかし、そうはなり得ない。誰も、似たものとなろうとする相手の似姿になる前に、それとは別の者でなければ、その似姿にはなれないからである。〔彼は〕実体によってではなく、ある事情によって似たものとなったのである。では、自らを空しくしたのは誰か。人である。ゆえに、〔空しくするだけのものを〕持っていたことになる。ではどのようにして受けたのか。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.49

49

Sed quid poterat se exinanire homo res infirma? Et in forma Dei numquid homo erat? Sed forte homo in forma Dei Filius erat. Age, Filius Dei in cujus forma erat? Et si jam homo in forma Dei, hoc est, Filius Dei erat, jam ante passionem perfectus erat.

PL 17, 411B

しかし、人という弱いものが、何を空しくできたというのか。また、神の形に人がいたとでもいうのか。だがおそらく、神の形にある人こそ子であったというのだろう。さあ、神の子は誰の形にあったのか。そしてもし、すでに神の形にある人、すなわち神の子がいたのなら、すでに受難の前に完全であったことになる。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.50

50

Non ergo post passionem aliquid accepit. Sed videamus, quid de eo scriptum sit: Propter quod superexaltavit eum Deus, et donavit ei nomen, quod est super omne nomen; ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum: et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.

PL 17, 411B

ゆえに、受難のあとに何かを受けたのではない。だが、彼について何と書かれているかを見よう。「そのゆえに、神は彼を高く挙げ、あらゆる名にまさる名を彼に与えた。それは、イエスの名において、天上のもの、地上のもの、冥界のものすべての膝がかがめられ、あらゆる舌が、主イエス・キリストは父なる神の栄光の中にあると告白するためである」。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.51

51

Consideremus nunc dicta, et sic advertamus vim locutionis. Certe nomen, quod super omne nomen est, Dei nomen est.

PL 17, 411C

では今、語られたことを考察し、そうして言い方の力を見極めよう。確かに、あらゆる名にまさる名とは、神の名である。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.52

52

Sed si per naturam non constat hoc nomen non est super omne nomen; appellativum enim nomen in solo vocabulo est, non in nobilitate naturae: et adoptivo Deo non flectit creatura genu, sed vero, non concreaturae.

PL 17, 411C

だが、もしこの名が本性によって〔神に〕備わるのでないなら、この名はあらゆる名にまさるものではない。呼称としての名は、語にあるだけで、本性の高貴さにあるのではないからである。被造物が膝をかがめるのは、養子の神にではなく、真の神に対してであって、同じ被造物に対してではない。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.53

53

Et quomodo fieri potest, ut homo sit in gloria Dei Patris? Etiamsi adoptivus Deus sit homo, in gloria Dei Patris non potest esse; nam ei hoc competit, qui natus est de Deo.

PL 17, 411C

そして、人が父なる神の栄光の中にいるなど、どうしてあり得ようか。たとえ人が養子の神であっても、父なる神の栄光の中にいることはできない。それは、神から生まれた者にふさわしいことだからである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.54

54

In gloria enim Dei Patris esse, nihil differre a Deo est; ut una gloria sit Patris et Filii per communem substantiam et virtutem; est enim haec unitas naturae.

PL 17, 411D

実に、父なる神の栄光の中にいるとは、神と何も異ならないことである。それゆえ、父と子の栄光は、共通の実体と力によって一つである。これが本性の一体性だからである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.55

55

Quid, rogo, contrarium est, si Filius donum a Patre accepisse dicatur; cum omnia Filii a Patre sint, a quo et cuncta esse creduntur? Substantiam autem Dei idcirco naturam dicimus; quia natus de illa Christus est.

PL 17, 411D

私は問う、子が父から賜物を受けたと言われることの何が矛盾するのか。子のものはすべて父からあり、万物もまた父からあると信じられているのだから。我々が神の実体を本性と呼ぶのは、キリストがそれから生まれたからである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.56

56

(Vers. 12, 13.) Itaque, dilectissimi mihi, sicut semper obedistis, non in praesentia mei tantummodo, sed multo magis nunc in absentia, cum timore et tremore vestram ipsorum operamini salutem; Deus est enim, qui operatur in vobis, et velle et operari pro bona voluntate.

PL 17, 411D

(第12・13節)「それゆえ、私にとってこの上なく愛する人たちよ、汝らはいつも従順であったように、私がいるときだけでなく、私のいない今はなおさら、恐れおののきつつ汝ら自身の救いを成し遂げよ。願うことも行うことも、善き意志に従って汝らのうちに働くのは、神だからである」。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.57

57

Deum bonos conatus adjuvare testatur; omnem enim gratiam semper reportat ad Deum; ut nostrum sit velle, perficere vero Dei.

PL 17, 412A

神は善い努力を助けると、使徒は証言している。実に、あらゆる恩寵をつねに神に帰すからである。願うことは我々のもの、成し遂げることは神のものとなるように。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.58

58

Nam quis vinceret Principes ac Potestates, rectores tenebrarum harum, spiritalia nequitiae in coelestibus, nisi solus Deus, quos causa invidiae inimicos habemus? Indignantur enim nos dici filios Dei.

PL 17, 412A

実に、この闇の指導者たち、天上にある悪の霊的なものである支配と権能に、神のほかに誰が勝てようか。我々は彼らの妬みのゆえに、彼らを敵としている。彼らは、我々が神の子と呼ばれることに憤るからである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.59

59

Non ergo novum est, quod hortatur: sed ut more solito subditi sint Evangelio, curam propriae conversationis habentes; bona enim conversatio salutem operatur.

PL 17, 412A

ゆえに、使徒が勧めていることは新しいことではない。そうではなく、いつもどおり福音に服し、自分自身の生き方に気を配れということである。善い生き方は救いを成し遂げるからである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.60

60

(Vers. 14-18.) Omnia facite sine murmurationibus et haesitationibus, ut sitis irreprehensibiles et simplices, sicut filii Dei, immaculati in medio nationis pravae et perversae: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, verbum vitae continentes ad gloriam mihi in die Christi; quia non in vacuum cucurri, nec in irritum laboravi.

PL 17, 412A

(第14–18節)「すべてを、つぶやきも疑いもなく行え。汝らが非難されるところなき素朴な者となり、神の子として、邪で曲がった民族の只中にあって汚れなき者となるためである。彼らの中で汝らは、世にあって光のように輝き、命の言葉を保って、キリストの日に私の栄光となる。私は空しく走ったのでも、無駄に労したのでもないからである」。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.61

61

Sed etsi immolor super sacrificium et ministerium fidei vestrae, gaudeo et gratulor omnibus vobis. Ob idipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi.

PL 17, 412B

「たとえ私が、汝らの信仰の犠牲と奉仕の上に献げられるとしても、私は喜び、汝ら皆とともに喜ぶ。同じことのゆえに、汝らも喜び、私とともに喜べ」。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.62

62

Ut fidei et operum suorum fructus possint habere, commonet ut omnia, quae ad disciplinam pertinent christianam, sine haesitationibus faciant et murmurationibus; quia si negligenter et indevote aliquid agitur, ad effectum non pervenit, quia in reprehensionem cadit: sed ut omni simplicitate operentur, quasi filii Dei immaculati, ut memores professionis suae respondeant; ut inter diffidentes tam clari appareant vita, conversatione, moribus, quemadmodum sol et luna inter stellas splendore sublimes sunt.

PL 17, 412B

信仰とその業の実を持てるようにと、使徒は、キリスト教の訓育に関わるすべてのことを、ためらいやつぶやきなしに行うよう諭す。何かが怠慢に、熱意なく行われるなら、成果に至らず、非難に陥るからである。そうではなく、あらゆる素朴さをもって、汚れなき神の子として行い、自分の告白を思い起こしてそれに応えるように。それは、太陽と月が星々の中で輝きにおいて高いように、不信仰の者たちの中にあって、生活、生き方、習いにおいてかくも明らかに現れるためである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.63

63

Sicut enim stellae, apparente sole, obscurantur; ita injusti et infidi praesentibus fidelibus et justis, turpes et deformati videntur; ut gloria sit Apostoli in adventu Filii Dei, cujus plantatio tales edidit fructus.

PL 17, 412B

実に、太陽が現れると星々が見えなくなるように、不義の者、信なき者は、信ある者、正しい者がそこにいると、醜く見苦しく見える。それは、使徒の栄光が神の子の到来のときにあるためであり、その〔使徒の〕植え付けたものがこのような実を結んだからである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.64

64

Labor enim et efficacia ejus tunc probabitur non esse inanis. Itaque etsi immolor, ait, super sacrificium et ministerium fidei vestrae, gaudeo.

PL 17, 412C

実に、そのときこそ、彼の労苦と働きが空しくなかったことが証明される。それゆえ、「たとえ私が、汝らの信仰の犠牲と奉仕の上に献げられるとしても、私は喜ぶ」と彼は言う。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.65

65

Si enim oppressus fuerit a perfidis, cur eos aggregaverit suae conspirationi, gratulandum sibi significat; scit enim effectum habere mortem suam. Magna enim moestitia est, si patitur quis pro eis, in quibus nihil proficit.

PL 17, 412C

実に、もし、なぜ彼らを自分の結社に加えたのかと〔咎められて〕、背信の者たちに圧迫されることがあっても、自分は祝われるべきだと示している〔cur 以下の係りは定かでない。迫害者が使徒を咎める理由と取った(1.28 の注解の同じ句を参照)〕。自分の死に効果があることを知っているからである。実に、何の益も与えられない人々のために苦しむなら、それは大きな悲しみである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.66

66

Quamobrem gaudere se in illis, et eos congratulari sibi debere testatur; ut invicem participes sint gaudii communis et plebs et magister idoneus.

PL 17, 412C

それゆえ、自分は彼らの中で喜んでいること、彼らも自分とともに喜ぶべきことを証言している。それは、民と、適格な教師とが、互いに共通の喜びにあずかる者となるためである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.67

67

(Vers. 19-24.) Spero autem in Domino Jesu Timotheum in brevi me mittere ad vos; ut et ego bono animo sim, certior de vobis factus.

PL 17, 412C

(第19–24節)「私は主イエスにあって、まもなくテモテを汝らのもとに遣わすことを望んでいる。私もまた、汝らについて確かな知らせを得て、心強くなるためである」。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.68

68

Neminem enim habeo tam unanimem, et qui sinceram circa vos sollicitudinem gerat; nam omnes quae sua sunt, quaerunt, non quae Jesu Christi. Probationem autem ejus nostis, quod ut filius cum patre mecum servivit in Evangelio.

PL 17, 412D

「実に、私には、これほど心を一つにし、汝らへの純粋な心遣いを持つ者は誰もいない。皆、自分のことを求め、イエス・キリストのことを求めないからである。彼の試された人柄を汝らは知っている。子が父とともにあるように、彼は私とともに福音に仕えた」。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.69

69

Hunc ergo spero me missurum confestim, ut videro quae circa me sunt. Confido autem in Domino, quod et ipse cito ad vos veniam.

PL 17, 412D

「ゆえに、私に関することを見届け次第、ただちに彼を遣わすことを望んでいる。また私自身も、まもなく汝らのもとに行くことを、主にあって確信している」。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.70

70

Absoluta sunt haec, nec interpretatione egent; post epistolam enim istam Timotheum se missurum significat, per quem ad fidem agnoscat, quae circa hos agantur.

PL 17, 412D

これは明快であり、解釈を要しない。実に、この手紙ののちにテモテを遣わすと示しているのであり、使徒は彼を通して、彼らのもとで行われていることを確かに知るというのである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.71

71

Erat enim Apostolo unanimis; quare et circa eos sollicitior signatur, non sicut quidam, qui dum semetipsos commendare volebant, negligentes erant de disciplina et conversatione fratrum. Non enim devoto animo praedicabant, sed propter propria lucra.

PL 17, 412D

実に、彼は使徒と心を一つにしていた。それゆえ、彼らについてもいっそう心を配っていると示される。自分自身を推薦しようとして、兄弟たちの訓育と生き方に無頓着であった者たちのようにではない。彼らは献身の心で宣べ伝えたのではなく、自分の利得のために宣べ伝えたからである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.72

72

Et quia Timotheus vir erat egregius, dicit quia probatum hunc habebat; qui erat cum eo ut filius charissimus, deserviens Evangelio Christi. Ideo hunc Filium dicit, quia ab ipso fuerat ordinatus: hunc se praemittere, se quoque in brevi iturum ad eos.

PL 17, 413A

そしてテモテは優れた人物であったので、使徒は、彼が試されていたと言う。彼は愛する子のように使徒とともにあり、キリストの福音に仕えていた。使徒が彼を子と言うのは、彼自身によって叙階されたからである。使徒は彼を先に遣わし、自分自身もまもなく彼らのもとへ行くと言うのである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.73

73

(Vers. 25, 26, 27.) Necessarium vero arbitratus sum Epaphroditum fratrem et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum operis mei, mittere ad vos; quandoquidem desiderabat vos omnes, et impatienter sollicitus erat, eo quod audieratis illum infirmatum fuisse.

PL 17, 413A

(第25・26・27節)「だが私は、私の兄弟であり戦友であり、汝らの使徒であり、わが働きに仕える者であるエパフロディトを、汝らのもとに遣わすことが必要だと考えた。彼は汝ら皆を慕っており、汝らが彼の病気を聞いたことで、気が気でなく心を痛めていたからである」。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.74

74

Etenim infirmatus est prope mortem: sed Deus misertus est illius, non solum autem ejus, sed et mei; ne tristitiam super tristitiam haberem. Omnia haec manifesta sunt; Epaphroditum enim significat se missurum cum ista epistola ad eos.

PL 17, 413A

「実に、彼は死に近いほど病んだ。だが神は彼を憐れんだ。彼だけでなく私をも憐れみ、私が悲しみに悲しみを重ねることのないようにした」。これらはすべて明らかである。実に、使徒は、この手紙とともにエパフロディトを彼らのもとへ遣わすと示しているのである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.75

75

Invicem enim desiderio sui moesti erant infirmitatis ejus causa, et populus et Epaphroditus; ut viso eo, recrearentur de recuperata salute ejus, et ille careret sollicitudine, quam videndi eos gerebat.

PL 17, 413B

実に、互いに慕い合っており、彼の病のゆえに、民もエパフロディトも悲しんでいた。それは、彼に会って、彼の健康が回復したことで元気づけられ、また彼が、彼らに会おうとして抱いていた心配から解かれるためである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.76

76

Erat enim eorum apostolus ab Apostolo factus, dum illum ad exhortationem eorum mittebat ad eos: et quia vir erat bonus, desiderabatur a plebe. Quid ergo est ut praesente Apostolo, qui mortuos suscitabat, hic Epaphroditus infirmaretur usque ad mortem?

PL 17, 413B

実に、彼は使徒によって彼らの使徒とされたのであり、彼らを励ますために使徒が彼を遣わしたのである。そして彼が善い人であったので、民に慕われていた。では、死者を甦らせていた使徒がそこにいたのに、このエパフロディトが死に至るまで病んだのはなぜか。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.77

77

Numquid non oravit pro illo Apostolus, et non impetravit, ut citius sanaretur? Sed signa infidelium causa fiunt; nam huic non ad detrimentum contigit aegritudo, sed ad augmentum.

PL 17, 413B

使徒は彼のために祈らなかったのだろうか。〔いや祈ったのに〕早く癒されることを得なかったのである。しかし、しるしは不信仰の者たちのために起こるのであり、実際この人には、病は損失ではなく、増し加えとなったのである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.78

78

Probationes enim diversae sunt credentium; alius enim per aegritudinem, alius amissione charorum, alius per damnum pecuniae, alius per tribulationes probatur, si in necessitate stabilis inveniatur, auxilium a diversa parte non quaerens, ut augmentum faciat meritorum.

PL 17, 413C

実に、信じる者たちの試練はさまざまである。ある者は病によって、ある者は愛する者たちを失うことによって、ある者は金銭の損失によって、ある者は苦難によって試される。必要のうちにあって堅く立つ者と認められるなら、別の側に助けを求めることなく、功績の増し加えをなすのである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.79

79

Non ergo contempta est postulatio Apostoli, sed melius provisum ei, pro quo petebat. Quid autem illud est, ut cum de excessu fratrum in alia epistola non contristari debere admoneat: in hac autem contristandum se, si exisset Epaphroditus a corpore, significat?

PL 17, 413C

ゆえに、使徒の願いは退けられたのではなく、彼が願っていた当人にとって、より善いことが備えられたのである。ではこれはどうしたことか。別の手紙では、兄弟たちの死について悲しんではならないと戒めているのに、この手紙では、エパフロディトが体を離れたなら自分は悲しむことになると示しているのは。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.80

80

Tristitiam se, si exisset, habiturum dixerat super tristitiam, quam habebat de infirmitate ejus; erat enim necessarius Ecclesiis. Nam ad Thessalonicenses: Videte, ait, ne contristemini de dormientibus, sicut et caeteri qui non habent spem (I Thess. IV, 12) .

PL 17, 413C

彼が死んだなら、彼の病について抱いていた悲しみの上に、さらに悲しみを抱くことになると、使徒は言っていたのである。エパフロディトは諸教会にとって必要だったからである。実に、テサロニケの人々には、こう言う。「気をつけよ、眠っている者たちについて悲しむな、望みを持たない他の人々のように」(一テサロニケ4:12)〔引かれた句は4:13〕。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.81

81

Se autem sic tristem futurum dixerat de excessu Epaphroditi, quia solatium ejus et auxilium requirebat; non tamen ut quasi perditum lugeret.

PL 17, 413D

ところが、エパフロディトの死についてこのように悲しむと使徒が言ったのは、彼の慰めと助けを必要としていたからであり、失われた者として嘆くためではない。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.82

82

(Vers. 28.) Sollicitus itaque misi eum, ut cum illum videritis, iterum gaudeatis, et ego meliore animo sim.

PL 17, 413D

(第28節)「それゆえ私は、心を砕いて彼を遣わした。汝らが彼に会って再び喜び、私も心安らぐためである」。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.83

83

Affectionem mutuam habuisse Epaphroditum et plebem Philippensium significat, quem videntes iterum in laetitiam se excitarent, et Apostoli animus laetaretur; quia meliori animo fit, qui ad charos suos mittit revisendos.

PL 17, 413D

エパフロディトとフィリピの民とが互いに情愛を抱いていたことを、使徒は示している。民は彼を見て再び喜びに奮い立ち、使徒の心も喜ぶであろう。愛する者たちを再び見るために人を遣わす者は、心がいっそう安らぐからである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.84

84

(Vers. 29, 30.) Excipite ergo illum in Domino cum omni gaudio, et hujusmodi in honore habete; quia propter opus Christi usque ad mortem accessit, in interitum tradens animam suam; ut suppleret id quod vobis deerat circa meum officium.

PL 17, 414A

(第29・30節)「ゆえに、主にあって、あらゆる喜びをもって彼を迎え、このような者を尊べ。彼はキリストの働きのために、死に至るまで近づき、自らの命を滅びにゆだね、わが務めについて汝らに欠けていたところを補ったからである」。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.85

85

Quamquam individua esset charitas Epaphroditi et plebis; tamen etiam ab Apostolo commendatur, ut amplius chariorem illum faciat: maxime propter hos, qui forte tam chari non essent circa ejus affectum; in omni enim plebe diversitas est.

PL 17, 414A

エパフロディトと民との愛は分かたれぬものであったが、それでも使徒によって推薦されている。彼をいっそう愛される者とするためである。とりわけ、おそらく彼に対する情愛において、それほど愛を持たない者たちのためである。どの民にも相違があるからである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.86

86

Hinc est unde et praelium ejus memorat, quod non dubitavit propter opus Evangelii emori: hoc est, non deterritus est minis et pressuris infidelium, sed perstitit in exhortatione fidelium; ut impleret quod deerat plebi in traditione juxta dispensationem Apostoli.

PL 17, 414A

ここから、使徒は彼の戦いを記しているのである。福音の働きのために死ぬことをためらわなかったことを。すなわち、不信仰の者たちの脅しと苦難に怯まず、信じる者たちを励ますことにとどまり、使徒の経綸に従って、民に欠けていたものを〔使徒への〕伝達において〔in traditione の意味は定かでない。民からの贈り物を使徒に届けることと取った〕満たしたというのである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.87

87

Qui ergo a morte non retrahit animam suam in interitum, hanc tradit juxta vitam praesentem, sicut et Dominus dicit: Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam (Matth. XVI, 2) .

PL 17, 414B

それゆえ、死から自分の命を引き戻さず、滅びにゆだねる者は、それを現在の生に即してゆだねるのである。主も言うとおりである。「自分の命を救おうと望む者は、それを失う」(マタイ16:2)〔引かれた句は16:25〕。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 2.88

88

Perditio haec interitus est; quia secundum mundum qui animam suam tradit pro Christo, amittit eam; in futurum tamen conservabit eam.

PL 17, 414B

この滅びとは破滅である。世に従えば、キリストのために自分の命を渡す者は、それを失う。だが来るべき世においては、それを保つであろう。