アンブロシアステルfl. c. 366–384

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Commentaria in Epistolam ad Philippenses

Prooemium 冒頭 (Prooemium)

Ambrosiaster · Commentaria in Epistolam ad Philippenses · PL 17, 403B · 3 sectiones

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 0.1

1

Philippensibus verbum fidei Apostolus tradidit; somnio enim monitus est, sicut continetur in Actis apostolorum (Act. XVI, 9) , ut accederet ad eos, et aperiret aures eorum ad recipiendum sermonem Domini.

PL 17, 403B

〔序〕使徒はフィリピの人々に信仰の言葉を伝えた。使徒言行録に記されているとおり(使徒言行録16:9)、彼らのもとへ赴き、主の言葉を受け入れるよう彼らの耳を開くことを、夢によって促されたのである。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 0.2

2

Multis ergo diebus commoratus apud eos, instruxit eosdem in doctrina Domini. Et quia post discessum ejus non sunt translati ad aliud, sicut Galatae: sed permanserunt in fide, non recipientes pseudoapostolos; per epistolam collaudat eos, gaudens in proposito cordis eorum.

PL 17, 403B

そこで、多くの日々彼らのもとにとどまり、主の教えのうちに彼らを教え導いた。彼が去ったのちも、彼らはガラテヤの人々のように別のものへ移らず、信仰にとどまり、偽使徒たちを受け入れなかった。それゆえ使徒は手紙によって彼らをたたえ、彼らの心の決意を喜んでいる。

Commentaria in Epistolam ad Philippenses 0.3

3

In horum laude aliorum vituperatio continetur: Corinthii enim multo tempore audientes Apostolum, recedente eo, a diversis pseudoapostolis fuerant eversi: unde isti jure laudantur.

PL 17, 403B

この人々への称賛のうちに、ほかの人々への非難が含まれている。コリントの人々は長い間使徒の教えを聞いていたのに、彼が去ると、さまざまな偽使徒たちによって打ち倒されていたからである。それゆえ、この人々が称賛されるのは当然である。