Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.1
(Vers. 1.) Paulus et Timotheus servi Jesu Christi. Apostolum se tacet, quia iis scribit, qui de illo recta sentirent; ideo dignitatem suam supprimit, erat enim his manifesta: conditionem vero fatetur; quia qui Christum confitetur dominum, his magis liber est, et habet salutem.
PL 17, 403C(第1節)「パウロとテモテ、イエス・キリストの僕たち」。彼は自分が使徒であることには触れない。自分について正しく思う人々に書き送るからである。それゆえ自分の地位は控えている。それは彼らには明らかだったからである。だが身分は告白する。キリストを主と告白する者は、これによって〔his の係りは定かでない。「これによって」と取った〕いっそう自由であり、救いを有するからである。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.2
Omnibus sanctis in Christo Jesu. Sanctis scribit more suo, sed qui in Christo Jesu sancti sunt, id est, qui Deum et hominem Christum fatentur; Photinus enim Christum Deum negat, et Manichaeus hominem: ideoque immundi sunt.
PL 17, 403C「キリスト・イエスにあるすべての聖なる者たちへ」。彼はいつもの習いのとおり聖なる者たちに書き送るが、それはキリスト・イエスにあって聖なる者たち、すなわちキリストを神にして人であると告白する者たちである。フォティヌスはキリストが神であることを否定し、マニは人であることを否定するからである。それゆえ、彼らは汚れている。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.3
Non ergo iis scribit, qui mendaciis propriis supprimunt veritatem. Qui sunt Philippis. Quibus scribat, significat. Cum episcopis et diaconibus: hoc est, cum Paulo et Timotheo, qui utique episcopi erant; simul significavit et diaconos, qui ministrabant ei.
PL 17, 403Cしたがって彼は、自分自身の偽りによって真理を抑える者たちには書き送らない。「フィリピにいる者たちへ」。誰に書き送るかを示している。「司教たちと助祭たちとともに」。すなわちパウロとテモテとともにであり、この二人は確かに司教であった。同時に彼は、彼に仕えていた助祭たちをも示した。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.4
Ad plebem enim scribit; nam si episcopis scriberet, et diaconibus, ad personas eorum scriberet, et loci ipsius episcopo scribendum erat, non duobus, vel tribus, sicut et ad Titum et Timotheum.
PL 17, 403D実際、彼は民に書き送っているのである。もし司教たちと助祭たちに書き送るのなら、彼らその人に宛てて書き送ることになる。そうであれば、その土地の司教に書き送らねばならず、二人や三人に書き送るはずはない。テトスやテモテに宛てた場合のようにである。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.5
(Vers. 2.) Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Manifestum est Deum patrem esse, Christum vero Jesum Dominum nostrum. Numquid non videtur plus dominus esse, quam pater?
PL 17, 403D(第2節)「恩寵と平和が、我々の父なる神と主イエス・キリストから、汝らにあるように」。神が父であり、キリスト・イエスが我々の主であることは明らかである。主であることは、父であることよりも勝っているように見えはしないか。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.6
Sed inter homines in mundo: apud Deum vero Patrem, et apud Christum dominum concordia est.
PL 17, 403Dだが、それは世にある人々のあいだでのことである。父なる神とキリストなる主のもとでは、一致がある。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.7
Hic enim, hoc est, in mundo, ideo plus est dominus, quam pater; quia aut et ipsius patris dominus est, aut pater filium non suae conditionis generat, sed alienae: Deus autem sic genuit, ut in potestate ejus sint, quos genuit; ut nati ingenui, servi tamen ejus sint: cum hos tradit proprio Filio, facit illos etiam servos Filii sui; ut sit dominus eorum, sicut dicit: Pater, quos dedisti mihi, tui erant, et mihi eos dedisti; ut in Patre et Filio servi sint Dei unius (Joan. XVII, 9) .
PL 17, 403D実に、ここ、すなわちこの世においては、主であることが父であることよりも勝る。主は父自身の主でもあるか、さもなければ、父が自分の身分のではなく他人の身分の子を生むからである。しかし神は、生んだ者たちが自分の権能のもとにあるように生んだ。生まれた者たちは自由人でありながら、なお神の僕なのである。この者たちを固有の子に引き渡すとき、神は彼らを自分の子の僕ともする。それは、子が彼らの主となるためである。子は言う。「父よ、汝が私に与えた者たちは汝のものであり、汝は彼らを私に与えた」。それは、父と子において彼らが唯一の神の僕であるためである(ヨハネ17:9)。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.8
(Vers. 3, 4, 5.) Ego quidem gratias ago Domino super omni memoria vestri, semper in omni oratione mea pro omnibus vobis cum gaudio orationem faciens, super communicatione vestra in Evangelio.
PL 17, 404B(第3・4・5節)「私は、汝らをあらゆる折に思い起こして主に感謝し、私のあらゆる祈りのたびに、汝らすべてのために喜びをもって祈りを捧げている。福音における汝らの交わりのゆえにである」。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.9
Primum quidem Domino gratias agit, cujus nutu prospera omnia cedunt fidelibus. In omni oratione sua memor eorum cum exsultatione, quod participes facti sint Evangelii, sicut Petrus apostolus, inter caetera dicens: Ut sitis, inquit, consortes divinae naturae (II Petr. I, 4) .
PL 17, 404Bまず彼は主に感謝する。主の意向によって、あらゆる幸いが信じる者たちにもたらされるからである。自分のあらゆる祈りのなかで、彼らが福音にあずかる者とされたことを喜びをもって覚えている。使徒ペトロも、ほかのことの中でこう言っているとおりである。「汝らが神の本性にあずかる者となるように」と彼は言う(二ペトロ1:4)。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.10
A prima die usque nunc. Praevidit enim Apostolus devotionem illorum, et fidem ratam ex ipsis principiis, et gavisus est in eis, semper sciens eos multis exemplo esse futuros.
PL 17, 404C「最初の日から今に至るまで」。使徒は、彼らの献身と、まさに初めから確かな信仰とを見通して彼らのうちに喜び、彼らが多くの人々にとって手本となるであろうことを、つねに知っていたのである。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.11
(Vers. 6, 7.) Confidens in hoc ipsum, quod qui inchoavit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu, sicut est justum mihi haec sentire pro omnibus vobis; eo quod habeam vos in corde et in vinculis meis, et in defensione et confirmatione Evangelii; quoniam omnes mihi participes gaudii estis.
PL 17, 404C(第6・7節)「まさにこのことを確信している。汝らのうちに善い業を始めた者は、キリスト・イエスの日に至るまでそれを成し遂げる。私が汝らすべてについてこう思うのは正しい。汝らを私の心の中に、また私の鎖のうちに、福音の弁護と確証のうちに抱いているからである。汝らはみな、私の喜びにあずかる者だからである」。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.12
Securus de bonitate et justitia Dei, et de horum fide non ambigens, confidit quod Dei auxiliis adjuti, perseveraturi sint in fide usque ad diem Domini, in quo remunerandi sunt persistentes in fide.
PL 17, 404C神の善性と正義に安んじ、この人々の信仰を疑わず、彼らは神の助けに支えられて、主の日に至るまで信仰にとどまり続けるであろうと確信している。その日に、信仰にとどまる者たちは報いを受けることになっているのである。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.13
Nec aliud debuit de his sentire, quos semper inflexibiles in devotione Dei expertus est, tam directum et infatigabilem cursum eorum videns; ut cogitaret dignos hos sibi participes gaudii esse. Unius enim fidei homines congaudere oportet de spe futurae immortalitatis et gloriae.
PL 17, 404D彼は、神への献身において常に揺るがないと確かめてきたこの人々について、ほかのことを思うべきではなかった。彼らの歩みがかくもまっすぐで疲れを知らないのを見て、この者たちが自分の喜びにあずかるにふさわしいと考えたのである。実に、同じ信仰の人々は、将来の不死と栄光の希望について、ともに喜ぶべきだからである。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.14
(Vers. 8.) Testis enim mihi est Deus, quemadmodum desiderem omnes vos in visceribus Jesu Christi.
PL 17, 404D(第8節)「神が私の証人である。私がイエス・キリストの心の奥底において、汝らすべてをどれほど慕っているかについて」。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.15
Deum testatur, ut affectum commendet justi; qui enim multum de aliquo sentit, ut credibile hoc faciat, testificatur: per quod et provocat desiderium illorum erga se, ut desiderati desiderent.
PL 17, 404D彼は神を証人に立てて、正しい者の情愛〔justi の係りは定かでない。「正しい者の」と取った〕を認めさせる。ある人について大きく思う者は、それを信じられるものにするために証言するからである。それによって彼は、彼らの自分に対する慕わしさをも呼び起こし、慕われた者が慕い返すようにする。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.16
Desiderat ergo omnes hos non humana cupiditate, sed in amore Christi: non carnis affectu, sed spiritus; ut participes hos habeat et in sensu mysterii divinitatis, et incarnationis Domini nostri Jesu Christi.
PL 17, 404Dしたがって彼は、この人々すべてを、人間的な欲念からではなく、キリストの愛において慕っている。肉の情愛によってではなく、霊の情愛によってである。それは、神性の奥義と我々の主イエス・キリストの受肉についての思いにおいても、彼らをあずかる者として得るためである。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.17
(Vers. 9, 10, 11.) Et hoc oro ut charitas vestra magis magisque abundet in agnitione et omni sensu, ut probetis quae sunt utilia; ut sitis sinceri et inoffensi in diem Christi, repleti fructu justitiae per Jesum Christum in gloriam et laudem Dei.
PL 17, 405A(第9・10・11節)「そしてこのことを私は祈る。汝らの愛が、認識とあらゆる感覚においてますます豊かになり、有益なものを吟味するように。また、キリストの日に至るまで純粋でつまずきのない者となり、イエス・キリストを通じて正義の実に満たされ、神の栄光と賛美へと至るように」。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.18
Deo adjutore, ordinem disciplinae christianae vult eos imbuere; ut quia firmati in fide sunt, non sint nescii sacramenti credulitatis suae: et scientes discernere utilia a contrariis, justitiae operibus ornent doctrinam Domini, fructum facientes immortalitatis ad abundantiam omnium bonorum, ut gloriosus in his apparet magister gentium.
PL 17, 405A神を助け手として、彼はキリスト教の教えの秩序を彼らに授けようと望む。信仰において堅くされたのだから、自分たちの信じることの秘義を知らない者であってはならない。有益なものを反対のものから見分けることを知って、正義の業によって主の教えを飾り、不死の実を結んで、あらゆる善の豊かさに至るようにである。こうして、異邦人の教師は、これらの者たちのうちに栄光ある者として現れる。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.19
(Vers. 12-17.) Scire autem vos volo, fratres, quod quae ad me pertinent, ad profectum Evangelii venerunt; ita ut vincula mea manifesta in Christo facta sint in omni praetorio, et in caeteris omnibus: utque plures ex fratribus in Domino confidentes vinculis meis, coeperint magis audere sine timore verbum Dei loqui.
PL 17, 405A(第12–17節)「兄弟たちよ、私に関わることが福音の進展に至ったことを、汝らに知ってほしい。その結果、キリストにある私の鎖は、あらゆる親衛隊のうちでも、ほかのすべての人々のあいだでも、明らかになった。また、兄弟たちの多くが主にあって私の鎖に確信を得て、いっそう恐れることなく神の言葉を語ろうと、大胆になり始めた」。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.20
Alii quidem et propter invidiam et contentionem: quidam vero et propter bonam voluntatem Christum praedicant.
PL 17, 405B「ある者たちは妬みと争いのためにも、またある者たちは善意のためにも、キリストを宣べ伝える」。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.21
Alii quidem ex charitate, scientes quod in defensionem Evangelii positus sum: aliqui vero ex contentione Christum annuntiant, non simpliciter existimantes quod pressuram suscitent vinculis meis.
PL 17, 405B「ある者たちは愛から、私が福音の弁護のために置かれていると知って〔宣べ伝える〕。またある者たちは争いからキリストを告げ知らせる、純粋にではなく、私の鎖に苦難を引き起こしうると考えて」。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.22
Haec explanatione non indigent; tamen, propter sollicitudinem nostram, ne qua in dubium veniant, per ordinem ea apertius prosequamur.
PL 17, 405Bこれらは説明を要しない。しかし、我々の配慮から、疑いの生じることのないよう、順を追ってさらに明らかに述べておこう。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.23
Quoniam superius participes hos gaudii sui pronuntiavit, ideo quid profecerit praedicatio ejus insinuat, quasi charis; ita ut omnibus innotuerint passiones ejus pro Christo.
PL 17, 405C彼は先に、この人々を自分の喜びにあずかる者と告げた。それゆえ、愛する者たちに対するように、自分の宣教が何をもたらしたかを知らせる。キリストのための自分の苦しみが、すべての人に知れわたったほどにである。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.24
Per hanc humilitatem gloriosum se indicat, ut habeant occasionem gaudendi amatores ejus; quia cujus vincula in Christo manifestantur, dignitas ejus crebrescit.
PL 17, 405Cこのへりくだりによって、彼は自分が栄光ある者であることを示し、彼を愛する者たちに喜ぶ機縁を与える。キリストにあって鎖につながれていることが明らかにされる者は、その地位が高まるからである。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.25
In omni praetorio, et in caeteris omnibus, id est, in omni Judaismo, et per universas Ecclesias gentium; praeest enim Judaismus, quia ipsi facta promissio est, sicut dicitur: Quia salus ex Judaeis est (Joan. IV, 22) .
PL 17, 405C「あらゆる親衛隊のうちでも、ほかのすべての人々のあいだでも」とは、すなわちユダヤ教のすべてにおいて、また異邦人の諸教会のすべてを通じて、という意味である。ユダヤ教が先立つのは、それに約束がなされたからであり、「救いはユダヤ人から来る」と言われるとおりである(ヨハネ4:22)。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.26
Ideoque plures ex fratribus exemplum suum secutos, ausos dicit fuisse loqui verbum Dei cum fiducia; constantia enim ejus multos animavit, ut non praeterirent evangelizare, comperto exemplo Apostoli, quod Deus adest, ut tueatur diligentes se; sed et alios falsos fratres, non fiducia, neque dilectione Dei, sed contentione zeli incitatos, Dei verbum dicit praedicare, quasi invidos.
PL 17, 405Cそれゆえ彼は、兄弟たちの多くが自分の手本に従い、確信をもって神の言葉を語る大胆さを得たと言う。彼の不屈さが多くの者を奮い立たせ、使徒の手本から、神が居合わせて自分を愛する者たちを守ると悟って、福音を告げることを怠らなくなったからである。しかしまた、ほかの偽りの兄弟たちは、確信からでも神への愛からでもなく、妬みの争いに駆り立てられて、妬む者のように神の言葉を宣べ伝えていると言う。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.27
Plures ergo e fratribus sincera quidem, sed diversa voluntate Christum annuntiabant; alii enim bona voluntate hoc agebant ad gloriam Dei solius; alii vero charitate incitati apostoli, certi de tuitione Dei.
PL 17, 405Dしたがって、兄弟たちの多くは、純粋ではあるが、異なる意向でキリストを告げ知らせていた。ある者たちは善意から、ただ神の栄光のためにそれを行い、ある者たちは使徒への愛に駆り立てられ、神の守りを確信してそれを行ったのである。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.28
Sic iterum e contra alia duo genera ponit, quae non sincero animo praedicabant; quidam enim invidentes Apostolo, contentione hoc agebant: alii vero astutia simulationis Christum annuntiabant; ut possent seditiones excitare Apostolo, quasi auctori hujus sectae, qui multos aggregaverat suae conspirationi. Major enim invidia crescebat Apostolo, quando ex latere ejus multi videbantur docere.
PL 17, 405D同じように、これと逆に、純粋でない心で宣べ伝えていたもう二つの種類を挙げる。ある者たちは使徒を妬み、争いからそれを行っていた。ある者たちは偽装の狡知をもってキリストを告げ知らせていた。それは、この党派の創始者であり、多くの者を自分の結社に集めた者として、使徒に対して騒乱を起こしうるようにするためであった。実に、多くの者が彼の側から教えているように見えるとき、使徒に対する妬みはいっそう大きく募ったのである。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.29
(Vers. 18-21.) Quid enim? Dum tamen quovis modo, sive occasione, sive veritate Christus annuntietur: et in hoc gaudeo, sed etiam et gaudebo.
PL 17, 406A(第18–21節)「では、どうなのか。ただ、いかなる仕方であれ、口実としてであれ真実としてであれ、キリストが告げ知らされるなら、私はこのことを喜び、これからも喜ぶであろう」。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.30
Scio enim quod hoc mihi procedet ad salutem per vestram precem, et subministrationem spiritus Jesu Christi secundum contemplationem et spem meam; quia in nullo confundar, sed in omni exerta fiducia, sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem; mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum.
PL 17, 406A「実に、汝らの祈りと、イエス・キリストの霊の支えによって、このことは私にとって救いに至ると、私は知っている。私の切なる待望と希望のとおり、私はいかなることにも恥じることなく、つねにそうであったように、あらゆる確信をあらわにして、いまもキリストは私の体において大いなるものとされるであろう、生によってであれ死によってであれ。私にとって生きることはキリストであり、死ぬことは益だからである」。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.31
Primum gaudium ejus est in fratribus, qui bona voluntate Christum annuntiant: deinde etiam in eo se dicit gaudere, quod fallacia hominum adversus eum compositum erat, ut ad invidiam et pressuram ejus Christus praedicaretur.
PL 17, 406A彼の第一の喜びは、善意をもってキリストを告げ知らせる兄弟たちにある。次に、人々の欺きが彼に対してたくらまれ、彼への妬みと苦難のためにキリストが宣べ伝えられるということについても、自分は喜んでいると言う。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.32
Hoc enim dicit sibi ad vitam proficere, quod illi paraverant ad mortem; hanc enim vitam suam dicit esse, si Christus omnibus praedicetur, et se etiam mori paratum, ut hoc possit impleri, sciens magnam sibi pro hoc voto et efficacia dari posse mercedem: imperita enim malitia adversum se semper machinatur, dum nescit.
PL 17, 406B実際、他の者たちが死のために備えたものが、自分にとっては生に役立つと彼は言う。キリストがすべての人に宣べ伝えられるなら、それこそが自分の命であると言い、自分はそれが成就するためなら死ぬ覚悟さえあると言う。この願いと働きのゆえに、大きな報いが自分に与えられうると知っているのである。拙い悪意は、気づかぬうちに、つねに自分自身に対して策を弄するからである。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.33
Ad calcandam ergo horum malevolentiam, qui recti fallacia insidias vitae ejus tendebant, Dei praesidiis se muniri testatur, iis quos utique socios gaudii sui dicit, adjuvantibus oratione propter communem alacritatem, et sancti Spiritus subministrationem, qui contra voluntatem illorum et vias aperiret praedicanti, dans gratiam et fiduciam verbis ejus, ut ortas seditiones compesceret.
PL 17, 406Bそれゆえ彼は、正しさを装う欺きによって自分の命に罠を張っていた者たちの悪意を踏みにじるために、自分は神の守りによって固められていると証言する。その守りとは、彼が自分の喜びの仲間と呼ぶ者たちが共通の熱意のゆえに祈りで助けることであり、また聖なる霊の支えである。この霊は、彼らの意志に逆らって、宣べ伝える者に道を開き、彼の言葉に恩寵と確信を与えて、起こった騒乱を鎮めるのである。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.34
In nullo ergo se dicit confundi in doctrina Christi; quia et spes magna promissionis est, et quia nihil in ea turpe, inhonestum, aut fallax est, sicut apud paganos, sed aperta simplicitas.
PL 17, 406Cそれゆえ彼は、キリストの教えにおいては、いかなることにも恥じないと言う。そこには約束の大きな希望があり、そこには、異教徒のもとにあるような、恥ずべきこと、品位を欠くこと、偽りが何一つなく、あるのは明らかな純真さだからである。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.35
Hinc est enim unde cum omni constantia non cedit adversis, ut magnificetur Christus in corpore ejus, sive occidatur, sive caesus evadat. Ex eo enim quae et quanta spes in Christo est, consideratur; quando non solum caedi et affligi pro eo, sed et mori paratus est.
PL 17, 406C実にこれが、彼があらゆる不屈さをもって逆境に屈しない理由である。キリストが自分の体において大いなるものとされるためであり、殺されるにせよ、打たれて生き延びるにせよ、変わりはない。キリストにある希望がどのようなもので、どれほど大きいかは、そこから見てとれる。彼はキリストのために打たれ、苦しめられるだけでなく、死ぬ覚悟さえできているのだから。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.36
Vitam enim suam sive in praesenti, sive in futuro Christum esse dicit, sicut et evangelista Joannes testatur, dicens: Quod factum est, in ipso vita erat, et vita erat lux hominum (Joan. I, 3, 4) .
PL 17, 406C実に彼は、現在においても将来においても、自分の命はキリストであると言う。福音書記者ヨハネも証言して、こう言っているとおりである。「作られたものは、彼のうちで命であり、その命は人々の光であった」(ヨハネ1:3, 4)。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.37
Pro hac vita mortale corpus tradit, ut id recipiat in aeternum: ac per hoc lucrum cumputat mori pro Christo.
PL 17, 406Dこの命のために彼は死ぬべき体を差し出す。それを永遠に受け戻すためである。それゆえ、キリストのために死ぬことを益と数える〔底本は cumputat。computat と読む〕。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.38
(Vers. 22-26.) Si ergo vivere in carne, hic mihi fructus est operis: et quid eligam ignoro. Coarctor autem in his duobus, desiderium habens dissolvi, et cum Christo esse, multo enim melius: remanere autem in carne valde necessarium propter vos.
PL 17, 406D(第22–26節)「それゆえ、肉において生きることが私にとって働きの実であるなら、何を選ぶべきか私は知らない。私はこの二つのあいだで板挟みになっている。解き放たれてキリストとともにいることを望む、その方がはるかに良いからである。しかし、肉にとどまることは、汝らのためにはなはだ必要である」。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.39
Et hoc certum habens, scio quia manebo et permanebo omnibus vobis in vestrum profectum et gaudium fidei; ut gloria vestra abundet per Christum Jesum in me, per meum adventum iterum ad vos.
PL 17, 406D「そして、これを確信して、私は知っている。私はとどまり、汝らすべてのためになおとどまるであろう、汝らの進歩と信仰の喜びのために。汝らの栄光が、キリスト・イエスを通じて、私において満ちあふれるように、私が再び汝らのもとへ来ることによって」。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.40
Manifestum est quod dicit, quia si in carne positus non otiosum est, quod vivit; habet enim fructum operis sui. Quid eligam, inquit, ignoro.
PL 17, 407A彼の言うことは明らかである。すなわち、肉に置かれていても、彼が生きていることは無益ではない。自分の働きの実があるからである。「何を選ぶべきか私は知らない」と彼は言う。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.41
Duabus enim ex causis urgetur; habet enim desiderium excedere, et cum Christo esse multo melius aestimans; ut jam praesens sit apud Deum, ut exoptatis et promissis fruatur; in carne vero ut sit adhuc, necessarium dicit propter instructionem credentium.
PL 17, 407A実に彼は二つの理由から迫られている。去って、キリストとともにいることをはるかに良いと考えて望み、すでに神のもとに現前して、望んだものと約束されたものを享受したいと思う。一方、なお肉にとどまることは、信じる者たちを教え導くために必要だと言うのである。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.42
Et cum dissolvi et cum Christo esse multo melius ducat; certum tamen hoc scire se protestatur, quia manebit in carne ad profectum fidelium; ut gloria eorum abundet in Domino, proficiens ad laudem Apostoli, cum iterum viderint eum.
PL 17, 407A解き放たれてキリストとともにいるほうがはるかに良いと考えていても、それでも彼は、信じる者たちの進歩のために自分は肉にとどまると確かに知っていると公言する。彼らの栄光が主において満ちあふれ、彼らが再び彼を見るとき、それが使徒への称賛にもなるようにである。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.43
Crementum enim faciunt scientiae, et plenius fundantur in fide. Quantum affectum habuit circa credentes, ut hoc quod multo melius sibi esse dicit, non eligat: sed hoc velit, quod expediat multis, certus etiam Domino hoc placere, quod pro multorum salute proficiat.
PL 17, 407A実際、彼らは知識を増し、信仰にいっそう十全に基礎づけられる。彼は信じる者たちに対してどれほどの情愛を抱いていたことか。自分にとってはるかに良いと言うものを選ばず、多くの者の益になることを望むほどに。しかも、多くの者の救いに役立つことは主を喜ばせると、確信してもいるのである。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.44
Quis non tertii coeli cupidus sperneret omnem curam praesentem? quis non paradisi superioris desiderio omnia haec postponeret? quis non verborum arcanorum memor humana eloquia devitaret? quis non post tanta exitia eligeret requiem? Sed quia charitatem omnibus anteposuit, hoc secutus est, quod proficeret fratribus.
PL 17, 407B第三の天を慕う者で、現在のあらゆる憂いを退けない者があろうか。上なる楽園への慕わしさゆえに、これらすべてを後回しにしない者があろうか。秘められた言葉を思い起こす者で、人間の言葉を避けない者があろうか。かくも多くの破滅のあとで、安息を選ばない者があろうか。しかし、彼は愛をすべてに優先させたので、兄弟たちの益となることを追い求めたのである。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.45
(Vers. 27, 28.) Tantum digne Evangelio Christi conversamini. Dignam conversationem vult eos exhibere disciplinae Dominicae; ut non poeniteat eum voluisse remanere in carne.
PL 17, 407B(第27・28節)「ただ、キリストの福音にふさわしく振る舞え」。彼は、彼らが主の教えにふさわしい振る舞いを示すことを望む。肉にとどまろうと望んだことを、悔いることがないようにである。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.46
Ut sive cum venero et videro vos, sive absens audiam de vobis quod stetis in uno spiritu, unanimes, pariter cum fide Evangelii certantes, et non pavescentes in quoquam ab adversariis, quae est illis ostentatio interitus, vobis autem salutis.
PL 17, 407C「私が行って汝らを見るにせよ、離れていて汝らについて聞くにせよ、汝らが一つの霊に立ち、心を一つにし、福音の信仰とともに一致して闘い、何事においても敵対者たちを恐れないでいると。それは彼らにとっては滅びのしるしであり、汝らにとっては救いのしるしである」。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.47
Unanimes vult eos esse in fide et devotione contra adversarios, ut eadem audiat de illis absens, quae vidit et praesens; ut in nullo paventes minas aut terrores adversariorum, custodiant fidem, scientes quia eis qui pro Christo tribulantur, ad salutem proficit: illis vero qui tribulant, ad perditionem.
PL 17, 407C彼は、敵対者たちに対して、信仰と献身において彼らが心を一つにするよう望む。離れていても、居合わせて見たのと同じことを彼らについて聞くためである。敵対者たちの脅しや恐れに、いかなる点でも怯えず、信仰を守るようにということであり、キリストのために苦難にあう者たちにはそれが救いに役立ち、苦難を与える者たちには滅びに役立つと、知っているのだから。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.48
(Vers. 29, 30.) Et hoc a Deo donatum est vobis pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini, idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc auditis de me.
PL 17, 407C(第29・30節)「またこのことは、キリストのために神によって汝らに与えられたものである。彼を信じることだけでなく、彼のために苦しむことをも。汝らは、私のうちに見て、いま私について聞いているのと同じ闘いを持っている」。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.49
Quamquam Dei gratiam extollat in omnibus, ad laudem tamen illorum proficit, quod dicit quia Deus illis concessit pati pro Christo; non enim concedit vel donat nisi amatoribus Christi.
PL 17, 407C彼はあらゆることにおいて神の恩寵を称揚しているが、キリストのために苦しむことを神が彼らに許したと言うのは、彼らの称賛に役立つ。神は、キリストを愛する者にしか、許しも与えもしないからである。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 1.50
Ideo dicit: Pro Christo donatum est vobis; ut a Patre Deo donatum sit diligentibus Christum, ut ad argumentum meritorum suorum patiantur pro Christo, et sequentes exempla doctoris sui, omni confidentia certent ad triumphandos, infideles.
PL 17, 407Dそれゆえ彼は、「キリストのために汝らに与えられた」と言う。すなわち、父なる神によって、キリストを愛する者たちに与えられているということである。彼らは、自分たちの功の証として、キリストのために苦しみ、自分たちの教師の手本に従い、あらゆる確信をもって、不信仰の者たちに勝利するために闘うのである。