Commentaria in Epistolam ad Philippenses 3.1
(Vers. 1.) De reliquo, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem scribere vobis mihi quidem non est pigrum, vobis autem necessarium.
PL 17, 414B(第1節)「なお、私の兄弟たちよ、主にあって喜べ。同じことを汝らに書くのは、私にとっては億劫ではなく、汝らにとっては必要なことである」。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 3.2
Ostendit sollicitudinem suam, quam gerit circa profectum illorum; quia impiger est ad scribendum eis, quae necessaria sunt utilitati illorum.
PL 17, 414B使徒は、彼らの進歩について抱いている心遣いを示している。彼らの益に必要なことを彼らに書くのに、労を惜しまないからである。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 3.3
(Vers. 2.) Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem. Hos designat, qui invidentes gentibus pravitate colloquiorum suorum everterant Galatas, suadentes eis ut circumciderentur.
PL 17, 414B(第2節)「犬どもに気をつけよ、悪い働き手どもに気をつけよ、切り刻みに気をつけよ」。これらは、異邦人をねたみ、語らいの邪さによってガラテヤの人々を覆し、割礼を受けるよう説いた者たちを指している。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 3.4
Quos omni genere vitandos et spernendos, docet, quasi canes qui primum oblatrant, dehinc morsu saevo male operantur in carnem.
PL 17, 414C使徒は、彼らがあらゆる点で避けられ、退けられるべきだと教える。それは、犬のように、まず吠えかかり、次いで激しく噛んで肉に害を及ぼすからである。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 3.5
(Vers. 3, 4.) Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu Deo servimus: et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habemus; quamquam ego habeam fiduciam et in carne.
PL 17, 414C(第3・4節)「実に、霊によって神に仕える我々こそ割礼であり、キリスト・イエスにあって誇り、肉に頼みを置かない。もっとも私は、肉にも頼みを持っている」。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 3.6
Manifestum est quia credentes ipsi circumcidunt cor suum; ut amputata erroris nebula, aspiciant et agnoscant Dominum creaturae.
PL 17, 414C信じる者たちは、自分たち自身の心に割礼を施す、ということは明らかである。それは、誤りの霧が断ち切られて、被造物の主を仰ぎ見て認めるためである。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 3.7
Hoc est spiritu Deo servire, et gloriari in Domino Jesu Christo, qui legem spiritus dedit, ut carnis gloria exinaniretur; Apostolus tamen etiam hanc fiduciam habebat, ut si, vellet, gloriaretur de carnis circumcisione: sed sciens vacuam esse hanc gloriam, repudiavit eam.
PL 17, 414C霊によって神に仕え、主イエス・キリストにあって誇るとは、このことである。彼は、肉の誇りが空しくされるように、霊の法を与えた。しかし使徒は、望むなら肉の割礼を誇ることができるという頼みさえ持っていた。だが、この誇りが空しいと知って、それを退けたのである。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 3.8
(Vers. 5, 6, 7.) Si quis videtur confidere in carne, ego magis, circumcisus octava die, ex genere Israel, de tribu Benjamin, Hebraeus ex Hebraeis, secundum Legem pharisaeus, secundum aemulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum justitiam quae ex Lege est, conversatus sine querela.
PL 17, 414D(第5・6・7節)「もし誰かが肉に頼むと見えるなら、私はそれ以上である。八日目に割礼を受け、イスラエルの血筋で、ベニヤミン族の者、ヘブライ人の中のヘブライ人、律法によればファリサイ派の人、熱心によれば神の教会を迫害する者、律法からの正義によれば、非難されるところなく生きた者」。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 3.9
Sed quae mihi lucra fuerant, haec arbitratus sum propter Christum damna. Quantum ad Legis culturam pertinet, et ad ejus justitiam servandam, et ad studium haeresis Pharisaeorum, et juxta zelum traditionis paternae in persequendo Ecclesiam, hic parem non habuit; in caeteris enim erant consortes ejus, qui similiter essent natura Judaei.
PL 17, 414D「だが、私に益であったものを、キリストのゆえに損失と考えた」。律法の遵守、その正義を守ること、ファリサイ派の一派〔haeresis〕への傾倒、そして教会を迫害することにおける父祖の言い伝えへの熱心に関して、この人には並ぶ者がいなかった。その他の点では、生まれながらのユダヤ人である者たちが彼の仲間であった。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 3.10
Sed quae lucra videbantur juxta humanum sensum, comparatione Christi inventa sunt damna. Quare damna, nisi quia jam tempus non erat, ut Lex servaretur? inania enim erant haec omnia, et impedimenta, ne accederetur ad gratiam; et quia haec sunt carnalia, nostra vero spiritalia.
PL 17, 415Aだが、人の思いからすれば益と見えたものは、キリストと比べれば損失と分かった。なぜ損失か。もはや律法が守られるべき時ではなかったからではないか。これらはすべて空しく、恩寵に近づくことの妨げであった。またそれらは肉的なものであり、我々のものは霊的だからである。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 3.11
Ideo autem de tribu se dicit Benjamin, ut genus suum extolleret super hos, qui de patriarchis concubinarum Jacob filiis ducunt originem, aut propter illos, qui erant proselyti.
PL 17, 415A彼がベニヤミン族の者と言うのは、ヤコブの側女たちの子である族長たちに起源をたどる者たちよりも自らの血筋を高めるためであり、あるいは改宗者であった者たちよりも〔高めるため〕である。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 3.12
Unde dicit: Ego magis, circumcisione octavi diei, ex genere Israel; ut ostenderet primum se esse inter Judaeos: sed hoc se contemnere propter spem promissam a Christo.
PL 17, 415Aそれゆえ彼は言う。「私はそれ以上である、八日目の割礼、イスラエルの血筋」。ユダヤ人の中で自分が第一であることを示すためである。しかしこれを、キリストによって約束された望みのゆえに軽んじているのである。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 3.13
Hebraei tamen propter Abraham dicti sunt; immutata est enim littera propter sonum, ut non vocarentur Abraei, sed Hebraei: ut apud veteres cum diceretur medidie, et esset absurdum, immutata est littera, ut diceretur meridie.
PL 17, 415Bとはいえ、ヘブライ人はアブラハムにちなんで名づけられたのである。響きのために文字が変えられ、アブライ人〔Abraei〕ではなくヘブライ人〔Hebraei〕と呼ばれるようになった。それは、古い人々のあいだで medidie〔正午〕と言われていたが、それが耳障りであったので文字が変えられ、meridie と言われるようになったのと同じである。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 3.14
Si enim origo ex Abraham est, ex ipso trahi debet et nomen, non ex Heber, qui sexta generatione est super Abraham (Gen. XI, 14) . Si enim in Abraham reformari coepit genus hominum, et ipse est pater fidei, ex ipso et nomen et lingua Hebraea.
PL 17, 415B実に、もし起源がアブラハムにあるなら、名もまた彼から引かれるべきであり、アブラハムより六世代上のエベル〔ラテン語では Heber〕からではない(創世記11:14)。もし人類がアブラハムにおいて新しくされ始め、彼自身が信仰の父であるなら、彼からその名も、ヘブライ語も出たのである。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 3.15
Prima enim lingua, quae erat sine nomine, cum huic redditur, ex eo nomen accipit. Nam nulla causa est, ut ex Heber trahat nomen; Abraham enim Chaldaeus fuit, non tamen Hebraei Chaldaeam linguam habent.
PL 17, 415B実に、名の無かった最初の言語は、この者に帰せられるとき、彼から名を受ける。エベルから名を引く理由は何もない。アブラハムはカルデア人であったが、ヘブライ人はカルデア人の言語を持っていないからである。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 3.16
(Vers. 8-11.) Verum quidem omnia arbitror damna esse propter eminentiam scientiae Christi Jesu Domini mei, propter quem omnia damna duxi, et arbitror stercora; ut Christum lucrifaciam, et ut inveniar in illo non habens meam justitiam, quae ex Lege est: sed eam quae est per fidem Christi, quae ex Deo est, justitiam super fidem ad cognoscendum eum, et virtutem resurrectionis ejus, et communicationem passionum ejus, conformans me morti ipsius; si quo modo occurram ad resurrectionem, quae est ex mortuis.
PL 17, 415B(第8–11節)「いや、確かに、すべてを損失と考える。私の主キリスト・イエスの知識の卓越のゆえである。彼のゆえに私はすべてを損失とみなし、糞土と考える。それは、キリストを得、彼のうちに見いだされるためである。律法からの私の正義を持つ者としてではなく、キリストへの信仰を通しての正義、神からの、信仰に基づく正義を持つ者として、彼を知り、その復活の力と、その受難へのあずかりとを知るためであり、彼の死に似た者とされつつ、何とかして死者のうちからの復活に至ろうとするのである」。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 3.17
Cum superius de genere Abrahae, et de Lege, et de justitiis ejus, et meritis observantium loqueretur, haec omnia detrimentum deputans ad comparationem promissionum Salvatoris, nunc addit non solum haec: Sed et omnia damnum esse propter eminentiam, inquit, scientiae Christi Jesu Domini mei.
PL 17, 415C上で使徒は、アブラハムの血筋、律法、その正義、それを守る者たちの功績について語り、これらすべてを救い主の約束と比べて損失と見なしていたが、今やこれらだけでなく、さらに次のように加える。「さらに、すべてもまた損失である。私の主キリスト・イエスの知識の卓越のゆえに」と彼は言う。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 3.18
Post legem et justitias ejus, quae erunt haec omnia; nisi ut ipsi vitae corporis animaeque anteponatur agnitio Christi?
PL 17, 415D律法とその正義のあとに来るこの「すべて」とは何であろうか。キリストを知ることが、体と魂の命そのものよりも重んじられる、ということでなければ。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 3.19
Si enim, ut dicit ad Colossenses, in Christo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II, 3) ; cuncta quaecumque sunt, nullius momenti ducenda sunt, ut ad excellentiam sapientiae et scientiae hujus pervenire contingat.
PL 17, 415D実に、使徒がコロサイの人々に宛てて「キリストのうちに、知恵と知識の宝がすべて隠されている」(コロサイ2:3)と言うとおりなら、存在するものはすべて、取るに足りないものと見なされねばならず、この知恵と知識のすぐれたものに至ることができるようにすべきである。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 3.20
Sufficit ergo, immo exuberat justitia, quae ex fide est, non ex Lege ad salutem, quae ex cognitione Christi gratia Dei indulta est.
PL 17, 415Dそれゆえ、律法からではなく信仰からの正義は、救いに十分であり、いやあふれるほどである。その救いは、キリストを知ることから、神の恩寵によって与えられたものである〔quae は「救い」とも「正義」とも取れる。近い方の「救い」と取った〕。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 3.21
Cognitio enim mysterii incarnationis, et passionis, et resurrectionis ejus perfectio vitae est, et thesaurus sapientiae; ubi enim sapientia, ibi est et vita; quia vita non est, ubi stultitia est. Denique Salomon: Stultus, ait, per risum agit mala (Prov. X, 23) .
PL 17, 416A実に、〔神の子の〕受肉と受難と復活の奥義を知ることは、命の完成であり、知恵の宝である。知恵のあるところには命もあるからである。愚かさのあるところには命はないからである。実に、ソロモンは言う。「愚かな者は笑いながら悪を行う」(箴言10:23)。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 3.22
Qui enim intelligit sui causa Christum hominem factum et passum, et victa morte resurrexisse, contemptis et spretis omnibus, hunc sequitur, cujus praesidio videt se a morte liberatum, quaerens causas ad promerendum eum; ut vel in aliquo illi vicem possit reddere, ut adhuc majora consequi mereatur promissa in resurrectione.
PL 17, 416A実に、自分のためにキリストが人となって受難し、死に勝って復活したことを理解する者は、すべてを軽んじ退けて、彼に従う。その守りによって自分が死から解放されたと見るからである。そして彼にふさわしくなる手立てを求め、せめて何かで彼に報いることができるようにし、復活において約束された、いっそう大いなるものを得るにふさわしくされるようにする。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 3.23
(Vers. 12.) Non quod jam acceperim, aut jam justificatus sim, aut jam perfectus sim: sequor autem, si comprehendam, in quo et comprehensus sum a Christo Jesu.
PL 17, 416A(第12節)「すでに得たというのでも、すでに義とされたというのでも、すでに完全にされたというのでもない。だが私は、捕らえようと追い求める。そのために私もキリスト・イエスに捕らえられたのである」。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 3.24
Quoniam in tota epistola gaudere se testatur in eis, et laudat obedientiam eorum et fidem; ne forte quasi homines inflatione, eo quod jam digni essent, extollerentur: nunc per suam personam adhuc deesse sibi ad justificationem implendam aperta voce declarat, ut contendant addere in operibus bonis.
PL 17, 416B使徒は手紙全体で、彼らのうちに喜んでいることを証言し、その従順と信仰を称えているので、人間である彼らが、すでにふさわしい者となったとして、思い上がりによって高ぶることのないように、今度は自分の立場について、義とされることを満たすにはなお自分に欠けるものがあると、はっきりした言葉で明言し、善い業において加えることに努めさせるのである。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 3.25
Si enim hic qui tanta praeditus dignitate est, adhuc deesse sibi perfectionem confitetur; quanto magis hi intelligerent elaborandum sibi esse, ut justificationum merita adipiscerentur!
PL 17, 416B実に、これほどの尊厳を備えたこの人が、なお自分には完全さが欠けていると告白するなら、彼らはなおさら、義とされることの功績に達するために努めねばならないと悟るはずである。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 3.26
Ideo subjecit: Sequor autem, inquit, ut comprehendam, in quo et ut comprehensus sum a Christo.
PL 17, 416Bそれゆえ彼は付け加えた。「だが私は追い求める、捕らえるために。そのために私もキリストに捕らえられた」と彼は言う〔底本は ut comprehensus sum。ut は訳さず、第12節の句と同じと取った〕。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 3.27
Dum enim errore et aestu mentis fluctuaret, de via Domini diffidens, misericordia Dei quasi fugientem gratiam Christi comprehendit eum in via, euntem ad conturbandam et affligendam Ecclesiam, ad hoc ut donum Dei addisceret, et gratiam quam refutabat, et sciret pro hac etiam mori lucrum esse: ideoque non se posse obesse credentibus, sed sibi, si non crederet, qui rem salutarem per ignorantiam insequebatur.
PL 17, 416B実に、彼が誤りと精神の熱のゆえに揺れ動き、主の道を疑っていたとき、神の慈しみは、キリストの恩寵から逃げる者のようであった彼を、道で捕らえた。彼は教会をかき乱し苦しめに行く途上にあった。それは、神の賜物と、それまで拒んでいた恩寵とを学び、これのために死ぬことさえ益であると知るためであった。したがって、自分は信じる者たちに害を与えることはできず、もし信じなければ自分自身に〔害がある〕と知るためであった。彼は無知のゆえに、救いのことがらを迫害していたからである。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 3.28
Ad hoc ergo comprehensus est, id est, a praescientia Dei requisitus inventus est, et didicit mysterium Christi; ut in omni vita sua augmentum faciens meritorum, comprehendat destinatum praemium, promeritus eum, quem didicit sui causa occisum.
PL 17, 416Cゆえに彼はそのために捕らえられた。すなわち、神の予知によって求められて見いだされ、キリストの奥義を学んだのである。それは、全生涯において功績を増し加えつつ、定められた賞を捕らえるためであり、自分のために殺されたと学んだ者にふさわしくなって、そうするのである。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 3.29
(Vers. 13, 14.) Fratres, ego me non arbitror adhuc comprehendisse. Unum autem, quae quidem retro sunt obliviscens, ad ea autem quae ante sunt, extendens me, secundum destinatum insequor ad palmam supernae Dei vocationis.
PL 17, 416C(第13・14節)「兄弟たちよ、私は自分がすでに捕らえたとは思っていない。ただ一つのこと、後ろにあるものは忘れ、前にあるものに向かって身を伸ばし、定められたところに従って、神が上へと召す勝利の賞を目指して追い求める」。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 3.30
Hoc est quod supra dixit, quia ideo laborare se significat, ut quotidie in melius proficiat, semper extendens se ad potiora; ut illa quae retroacta sunt obliviscens, meliora sectetur: non quia mala sunt, sed quia parva sunt ad meritum collocandum: in melius autem proficiendum, ut ad destinatum coeleste praemium occurratur; causa enim tam admirabilis et invisibilis praemii non leviter utique certandum esse pronuntiat.
PL 17, 416Dこれは使徒が先に言ったことである。彼が日々よりよい方へ進み、いつもよりすぐれたものに向かって身を伸ばすために労していると示している。過ぎ去ったものを忘れ、よりよいものを追うとは、それらが悪いからではなく、功績を積むには小さいからである。よりよいものへ進むのは、定められた天の賞に至るためである。実に、このように驚くべき見えない賞のために、軽々しくではなく争わねばならないと、使徒は宣言している。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 3.31
(Vers. 15.) Quotquot ergo perfecti sumus, hoc sentiamus. Superius perfectum esse se negat, sed juxta promissum, ut adhuc addatur ad meritum: ad comparationem autem caeterorum, qui res divinas negligentius curant, perfecti dicendi sunt, qui adhibita solertia, perfectionis iter ambulant.
PL 17, 416D(第15節)「ゆえに、完全な者である我々すべては、このことを思おう」。使徒は先に、自分が完全であることを否定している。それは約束に照らして、功績にさらに加えられるべきだからである。だが、神のことをより怠慢に扱う他の人々と比べれば、注意深さを尽くして完全さの道を歩む者たちは、完全と呼ばれるべきである。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 3.32
Hoc ergo sentiendum est, ut in melius proficiant. Et si quid aliter sentitis, id quoque vobis Deus revelabit. Hoc dicit, ut si quid amplius ad culturam melioratae conversationis excogitaverint, Dei existiment donum esse, ne per hoc inflarentur.
PL 17, 417Aゆえに、これを思うべきである、すなわち、よりよい方へ進むようにと。「また、もし汝らが別様に思うことがあれば、それも神が汝らに示すであろう」。これは、もし彼らが、改善された生き方の修養のために何かをいっそう考え出すなら、それを神の賜物と見なすように、そしてこのことによって思い上がらないように、という意味である。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 3.33
(Vers. 16.) Verumtamen ad quod pervenimus, ut idem sapiamus, et in eo ambulemus. Ne qua hinc oriretur praesumptio, et putaretur quod a Deo non erat revelatum; ideo subjecit dicens: Ad quod pervenimus, ut idem sapiamus; hoc est, non extra regulam disciplinae sapere in conversatione fidei: sed hoc sapere, quod commune sit et modestum in evangelica veritate.
PL 17, 417A(第16節)「ただ、我々が至ったところで、同じことを思い、そこを歩もう」。ここから何らかの僭越が生じ、神によって示されていないことが示されたと思われることのないように、使徒は付け加えて言った。「我々が至ったところで、同じことを思おう」。すなわち、信仰の生き方において、訓育の規範の外に思うのではなく、福音の真理において共通で、慎ましいことを思うということである。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 3.34
(Vers. 17, 18, 19.) Imitatores mihi estote, fratres, et considerate eos, qui sic ambulant, sicut habetis formam nostram.
PL 17, 417B(第17・18・19節)「兄弟たちよ、私にならう者となれ。また、我々を手本としているとおりに歩む者たちに目を留めよ」。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 3.35
Vult illos sollicitos esse, ne pravorum hominum subtilitate capiantur, et notare unumquemque qualiter et conversetur et doceat; ut his jungantur, in quibus sensum magistri sui agnoverint.
PL 17, 417B使徒は、彼らが警戒して、邪な人々の巧妙さに捕らえられないように、また一人一人がどのように生き、どのように教えるかを見定めるように、そして、師の思いを認めた人々に結びつくようにと望んでいる。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 3.36
Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis, nunc vero et flens dico, inimicos crucis Christi: quorum finis est interitus, quorum Deus venter est, et gloria in confusione illorum, qui terrena sapiunt.
PL 17, 417B「実に、多くの者が歩んでいる。私は汝らにしばしば言ってきたが、今は泣きながら言う。彼らはキリストの十字架の敵である。その行き着く先は滅びであり、その神は腹であり、その栄光は恥にある。彼らは地上のことを思う」。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 3.37
Hi quos significat, e numero eorum sunt, qui Galatas everterant. Cum dolo enim ambulantes, Ecclesias Dei subvertebant, sub nomine Christi judaismum colendum praedicantes, quasi sibi Christus promissus sit.
PL 17, 417Bここで示されているこの者たちは、ガラテヤの人々を覆した者たちの数に入る。実に、欺きをもって歩み、キリストの名のもとにユダヤ教を守るべきだと宣べ伝えて、神の諸教会を覆していた。あたかもキリストが自分たちに約束されたかのようにである。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 3.38
Quos cum dolore et lacrymis memorat; quia saluti credentium obsistebant, de cibis edendis, et non edendis quaestiones moventes, quasi salus in esca sit, aut venter Deus, quem juxta legem mundis escis delectari putabant, gloriantes in pudendis circumcisis; hoc est, terrena sapere: qui autem spiritalia sapit, in fide, in spe, in charitate gloriatur.
PL 17, 417C使徒は彼らを悲しみと涙をもって記している。彼らは信じる者たちの救いに立ちはだかり、食べるべき食物と食べざるべき食物について問題を持ち出していたからである。あたかも救いが食物にあるかのように、あるいは、律法に従って清い食物を喜ぶと彼らが考えた腹が神であるかのように。また彼らは、恥ずべき部位に施された割礼を誇っていた。これが地上のことを思うことである。だが霊的なことを思う者は、信仰、望み、愛において誇る。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 3.39
Ad locum autem hunc non pertinet, ut quaestus causa aut gulae dixerit: Quorum Deus venter est.
PL 17, 417Cだが、使徒が「その神は腹である」と言ったのは、利得のためや食欲のためだという解釈は、この箇所には当たらない。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 3.40
(Vers. 20, 21.) Nostra autem conversatio in coelis est; unde et Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae conforme corpori gloriae suae, secundum operationem suam, qua possit etiam subjicere sibi omnia.
PL 17, 417C(第20・21節)「だが我々の生き方は天にある。そこから我々は、救い主である我々の主イエス・キリストを待ち望む。彼は我々の卑しさの体を、自らの栄光の体と同じ形に変えるであろう。万物を自分に服させることのできる、その働きによって」。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 3.41
Spiritalia curantes in coelis agere dicuntur, cum ipsi adhuc sint in terris; quomodo mali Principes et Potestates, cum sint adhuc ipsi in firmamento, conversatione tamen in terris sunt.
PL 17, 417D霊的なことに心を配る者たちは、自らはなお地上にありながら、天で営んでいると言われる。それは、悪しき支配と権能が、自らはなお大空にありながら、その生き方においては地上にあるのと同じである。
Commentaria in Epistolam ad Philippenses 3.42
Christianorum ergo actus in coelis sunt, ubi et spes salutis eorum est, qui est Christus, quem omnis fidus exspectat ad transfigurationem corporis carnis; ut quod ex humo est, indutum spiritali veste, conforme efficiat adventu majestatis suae corpori gloriae suae, juxta operationem suam, id est secundum virtutem suam, qua possit subjicere sibi omnia: hoc est, quia per resurrectionem mortuorum et immutationem in gloria apparebit virtus Domini manifestata, comprimens omnes Principes et Potestates; ut manifestetur ipse Deus et Dominus esse omnium.
PL 17, 417Dゆえにキリスト教徒たちの営みは天にあり、そこには彼らの救いの望みもある。それはキリストであり、あらゆる信ある者が、肉の体の変容のために彼を待ち望む。それは、土から出たものが、霊の衣を着せられ、その威光の到来によって自らの栄光の体と同じ形にされるためであり、彼の働きに従って、すなわち、万物を自らに服させることのできる力に従ってである。すなわち、死者の復活と栄光への変化によって、主の現された力が、すべての支配と権能を押さえつけ、主自身が万物の神であり主であると明らかにされるのである。