Commentaria in Epistolam ad Colossenses 4.1
(Vers. 1.) Domini, quod justum est et aequum servis praebete, scientes quod et vos Dominum habetis in coelis.
PL 17, 439A(第1節)「主人たちよ、正しく公正なことを奴隷たちに与えよ。汝らもまた、天に主を持つと知って」。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 4.2
Ne domini temporales superbia extollantur, praesumentes de dominatu, mitigat et cohibet animos illorum, ut adhibita consideratione humani generis, animadvertant auctorem Deum non servos et liberos, sed omnes ingenuos condidisse.
PL 17, 439B一時の主人たちが、支配することを当てにして高慢に思い上がることのないよう、使徒は彼らの心を和らげ、抑える。人類を顧みて、創始者である神が奴隷と自由人を創ったのではなく、すべての者を生まれながらの自由人として創ったことに気づくようにである。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 4.3
Sed hoc mundi iniquitate factum est, ut dum alter alterius fines invadit, tunc captivos ducit ingenuos; unde et manu capti dicti sunt a veteribus inde mancipia. Hic casus et conditio etiam nunc apparet, alii redimuntur, alii remanent servi.
PL 17, 439Bしかし、これは世の不法によって起こったことである。一方が他方の境界を侵すとき、生まれながらの自由人を捕虜として連れ去る。そこから、彼らは手で捕らえられた者〔manu capti〕であるので、昔の人々によって「マンキピア」〔mancipia。奴隷を言う語。注解者は manu capti(手で捕らえられた)から来ると説く〕と呼ばれた。この成り行きと境遇は今もなお見られる。ある者は買い戻され、ある者は奴隷のままである。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 4.4
Apud Deum autem hic servus habetur, qui peccaverit (Joan. VIII, 34) . Denique peccati causa Cham servus audivit: Maledictus puer Chanaam, servus servorum erit fratribus suis (Gen. IX, 25) .
PL 17, 439Bしかし神のもとでは、罪を犯した者がこの奴隷と見なされる(ヨハネ8:34)。実に、ハムは罪のゆえに奴隷と聞かされた。「呪われよ、カナンの少年。彼は兄弟たちの奴隷の奴隷となる」(創世記9:25)。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 4.5
Cui sententiae veteres assensere, ita ut definirent omnes prudentes esse liberos, stultos autem omnes esse servos; quia prudens abstinet a peccatis, ut hic ingenuus sit, qui recta sequitur; servus autem qui per stultitiae imprudentiam subjicit se peccato.
PL 17, 439B昔の人々はこの判断に同意し、すべての賢い者は自由人であり、すべての愚かな者は奴隷であると定めたほどである。賢い者は罪を避けるので、正しいことに従う者こそ自由人であり、愚かさという無分別によって自らを罪に服させる者が奴隷だからである。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 4.6
Unde et Cham propter stultitiam, qui arisit nuditatem patris stulte, servus est appellatus. Ostendit ergo dominis, quia non vere sunt domini, sed quasi per imaginem; corporum enim, non animorum sunt domini.
PL 17, 439Cだからハムも、父の裸を愚かにも笑った〔底本は arisit。irrisit(あざ笑った)の崩れと取った〕その愚かさのゆえに、奴隷と呼ばれた。したがって使徒は主人たちに、自分たちは本当の主人ではなく、いわば像によるかのように主人であるにすぎないことを示している。彼らは体の主人であって、心の主人ではないからである。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 4.7
Solus enim dominus, et auctor rerum invisibilis Deus tam corporibus, quam animis dominatur; ut haec considerantes, justa ab eis exigant servitia: talia utique qualia et a se exigi volunt a Domino communi.
PL 17, 439Cというのは、体も心も支配するのは、ただ一人の主人、すなわち万物の創造主である見えない神だからである。それを思って、彼らが奴隷たちに正しい奉仕を求めるようにである。すなわち、自分たちも共通の主から求められたいと望むような奉仕である。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 4.8
Nam cum ipsi non ut dignum est, Deo serviant, quem non negant omnium potestatem habere, cujusque quotidiana dona per ministeria creaturae humanis usibus exhiberi, a paribus suis (ut non dicam fratribus) tam gravia exigunt servitia, ut ferri non possint: non ponentes in animo, quia et ipsi velint nolint, servi sunt; et viderint cujus meriti.
PL 17, 439C実際、彼ら自身は、万物を支配する力を持つことを否定しない神に、また日ごとの賜物が被造物の務めを通して人間の用のために差し出されている神に、相応しいようには仕えていない。それなのに、自分と同等の者たちに(兄弟たちに、とは言わないが)、耐えられないほど重い奉仕を求める。彼ら自身が好むと好まざるとにかかわらず奴隷であることを、心に置かない。彼らがどのような功績の者であるかは、彼ら自身で見るがよい。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 4.9
(Vers. 2, 3, 4.) Orationi instate, vigilantes in illa cum gratiarum actione: orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium verbi ad eloquendum mysterium Christi (propter quod etiam vinctus sum) ut manifestem illud, prout oportet me loqui.
PL 17, 439D(第2・3・4節)「祈りに励め。感謝をもって、その祈りの中で目を覚ましていよ。同時に我々のためにも祈れ。神が我々に言葉の戸を開き、キリストの奥義を語らせるように(そのために私は縛られてもいる)、私が語るべきとおりに、それを明らかにできるように」。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 4.10
Jam prudentibus mysterium Domini Christi, et cautis in evitandis vitiis peccatorum orationi instandum ostendit; ut meritis crescant, deficientibus tentationibus adversarii.
PL 17, 439Dすでに主キリストの奥義に通じた思慮ある者、罪の悪徳を避けることに慎重な者にも、祈りに励むべきことを使徒は示す。それは、敵対者の誘惑が尽きて、功績において成長するためである。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 4.11
Quos in tantum dignos habet, ut judicet eos etiam se posse precibus adjuvare ad asserendum audacter Evangelium, ad quod manifestandum legationem acceperat.
PL 17, 440A使徒は彼らをそれほどに価値ある者と見なしているので、福音を大胆に主張するために、彼らが祈りによって自分を助けることもできると判断する。彼はこの福音を明らかにするために、使節の務めを受けていたのである。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 4.12
(Vers. 5, 6.) In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt, tempus redimentes. Sermo vester semper in gratia sale sit conditus; ut sciatis quomodo oporteat vos singulis respondere.
PL 17, 440A(第5・6節)「外にいる者たちに対して、知恵をもって歩め。時を買い戻せ。汝らの言葉は、いつも恩寵のうちに、塩で味つけされていよ。汝らが一人一人にどう答えるべきかを知るためである」。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 4.13
Quoniam necesse est ambulare nos inter infideles, et colloquia miscere causa conversationis mundanae: hoc est quod commonet, ut cum sapientia sit ipsa conversatio propter scandalum gentilium; ne occasionem per nos accipiant blasphemandi, et incitentur ad persequendum.
PL 17, 440A我々は不信仰の者たちの間を歩み、この世の交わりのために言葉を交わすことが必要である。彼が戒めているのはこのことである。すなわち、異邦人のつまずきのゆえに、その生き方そのものが知恵を伴うものであれ、と。我々を通して冒瀆する機会を彼らが得て、迫害へと駆り立てられることのないようにである。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 4.14
Quid enim opus est loqui cum eo, quem scias intractabilem, et obstinate mentis, paratum ad contumeliam faciendam?
PL 17, 440A実に、あなたが扱いにくく、頑なな精神で、侮辱を加える用意のある者と知っているなら、その者と語る必要があろうか。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 4.15
Ideo haec monet, ut opportuno et loco et tempore, magistra modestia, religionis verba promantur: aut si persona talis in medio est, quae perstrepat, reticendum. Aliter enim cum potentibus mundi, aliter cum mediocribus, et aliter cum humilibus agendum est.
PL 17, 440Bそれゆえ使徒はこう戒める。宗教の言葉は、ふさわしい場所とふさわしい時に、慎みを師として発せられよ。あるいは、騒ぎ立てるような人物がその場にいるなら、黙しているべきである。世の有力者に対しては別の仕方で、中くらいの者に対しては別の仕方で、卑しい者に対してはまた別の仕方で、対応しなければならない。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 4.16
Aliter iterum cum mansuetis, aliter cum iracundis, quibus cedi oportet, hoc est redimere tempus. Cum enim insidianti Dominicis verbis et furenti temporis audaciae cedis, injurias infesti temporis lucrifacis.
PL 17, 440Bまた、柔和な者に対しては別の仕方で、怒りやすい者に対しては別の仕方で、対応しなければならない。後者には譲るべきであり、それが時を買い戻すということである。主の言葉に罠を仕掛ける者と、荒れ狂う時の大胆さとに譲るとき、あなたは敵意ある時の害を、益としているのである。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 4.17
Nam si caput, id est, rex assentit corpori, tunc est libertas loquendi verba Dei cum mansuetudine, ut provocentur ad bonum. Perstrepentibus tamen et animosis ad convicia semper cedendum; vincis enim, dum cedis.
PL 17, 440Bというのは、頭、すなわち王が体に同意するなら〔「頭」「王」「体」の指すものは定かでない。字句どおりに訳した〕、そのときは、柔和さをもって神の言葉を語る自由があり、彼らが善へと促される。しかし、騒ぎ立てる者、罵りに熱くなる者には、常に譲らなければならない。あなたは譲ることによって勝つからである。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 4.18
(Vers. 7, 8, 9.) Quae circa me sunt, omnia nota faciet vobis Tychicus dilectus frater, et fidelis minister, et conservus in Domino: quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscat quae circa vos sunt, et consoletur corda vestra, cum Onesimo charissimo et fideli fratre, qui est ex vobis, omnia quae hic sunt, nota faciet vobis.
PL 17, 440B(第7・8・9節)「私の身のまわりのことは、すべて、愛する兄弟であり、忠実な奉仕者であり、主にある仲間の僕であるティキコが、汝らに知らせる。私は彼を、そのこと自体のために汝らのもとへ遣わした。汝らの様子を知り、汝らの心を慰めるためである。汝らの一人である、愛する忠実な兄弟オネシモとともに、ここにあることをすべて汝らに知らせる」。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 4.19
Ad hoc se dicit fratres misisse, ut invicem sibi nota fierent, quae agerentur ab invicem. Quamvis superius dicat spiritu se praesentem apud eos, et videre quae agerent, internuntiis tamen opus est.
PL 17, 440C使徒は、兄弟たちを遣わしたのは、互いのしていることが互いに知られるようにするためだと言う。先に、霊において彼らのもとにいて、彼らのしていることを見ていると言ったとはいえ、使者は必要なのである。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 4.20
Sollicitior enim fiet quis, quando videt ad se venire ad considerandam conversationem suam; plus enim veretur, si speculetur se videri quae agat. Nam cum Deus omnia videat, et sciamus omnia illi nota esse; quia tamen non videmus nos videri ab eo, contraria facimus.
PL 17, 440C実に人は、自分の生き方を確かめに誰かが自分のもとに来るのを見るとき、より注意深くなる。自分の行うことが見られていると見て取るなら、いっそう畏れるからである。実際、神はすべてを見ており、すべては神に知られていると我々は知っている。それでも、神に見られているのを我々は見ないので、反対のことを行うのである。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 4.21
(Vers. 10, 11.) Salutat vos Aristarchus comes captivitatis meae, et Marcus consobrinus Barnabae (de quo accepistis mandatum, ut si venerit ad vos, excipiatis illum) et Jesus, qui dicitur Justus: qui sunt ex circumcisione.
PL 17, 440D(第10・11節)「私の囚われの仲間アリスタルコと、バルナバのいとこマルコ(彼については命令を受けた。汝らのもとに来たら、彼を迎えよ)と、ユストと呼ばれるイエスが、汝らに挨拶を送る。彼らは割礼を受けた者である」。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 4.22
Hi soli sunt adjutores mei in regno Dei, qui mihi solatio fuerunt. Hic Aristarchus bonae conversationis ac meriti videtur, qui devotione Dominica particeps et socius laborum Apostoli designatur.
PL 17, 440D「彼らだけが神の国における私の協力者であり、私の慰めとなった」。このアリスタルコは、善い生き方と功績の者と見え、主への献身によって、使徒の労苦に与る者、仲間と示されている。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 4.23
Marcum autem ut commendet, quid sit, non tacet; ut cum laudabilis viri Barnabae affinis addiscitur, honorabilis habeatur. Addit et Jesum, quem Justum nomine vocari appellat.
PL 17, 440D使徒はマルコを推薦するために、彼が何者かを黙さない。称賛すべき人バルナバの親戚と知られるなら、尊敬すべき者と見なされるためである。さらに彼は、ユストという名で呼ばれるイエスをも加える。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 4.24
Quibus solis testimonium perhibet, quia hi ex circumcisione adjutorio fuerunt ei, assentientes et participes sententiae ejus; ut jam circumcidi ulterius non debere praedicarent, ideo participes illos dicit suos in regno Dei.
PL 17, 441A使徒は、この者たちだけに証言を与える。割礼を受けた者のうちで、この者たちは彼の助けとなり、彼の考えに同意して加わったからである。この者たちは、もはや割礼を受けるべきではないと宣べ伝えていたので、使徒は彼らを神の国において自分と共に与る者と言うのである。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 4.25
Circumcidendum autem esse, et sabbata et neomenias servandas praedicare non spiritale est, sed terrenum.
PL 17, 441Aしかし、割礼を受けるべきだ、安息日と新月の祭りを守るべきだと宣べ伝えることは、霊的ではなく、地的である。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 4.26
(Vers. 12.) Salutat vos Epaphras, qui est ex vobis, servus Christi. Chariorem illis facit epistolam, quando ei qui ex ipsis est, testimonium reddit. Semper sollicitus pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti, et abunde expleti in omni voluntate Dei.
PL 17, 441A(第12節)「汝らの一人であり、キリストの僕であるエパフラスが、汝らに挨拶を送る」。使徒は、彼らの仲間であるエパフラスに証言を与えることで、この手紙を彼らにとってより大切なものとしている。「いつも祈りの中で汝らのために心を砕き、汝らが完全な者として立ち、神のあらゆる意志において豊かに満たされるように」。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 4.27
Tam salutaria se illis exoptare testatur; ut illum qui civis illorum est, et affectu unanimitatis charissimus, participem suae devotionis in profectum eorum ostendat.
PL 17, 441A彼は、これほど救いとなることを彼らに願っていると証言する。それは、彼らの同国人であり、心を一つにする愛において最も愛される者であるエパフラスを、彼らの進歩のために、自分の献身に与る者として示すためである。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 4.28
(Vers. 13.) Testimonium enim adhibeo illi quia habet multum laborem pro vobis, et pro iis qui Laodiceae sunt et Hierapoli.
PL 17, 441A(第13節)「私は彼のために証言する。彼は汝らのため、またラオディキアとヒエラポリスにいる者たちのために、多くの労苦を負っているからである」。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 4.29
Ut sollicitos eos salutis suae faciat, aliorum vigilantia quanta sit pro his, ostendit; sollicitior enim quis fit pudore, quando in causa sua alterum viderit laborare.
PL 17, 441B彼らを自分たちの救いについて心を配る者にするために、他の人々が彼らのためにどれほど目を覚ましているかを示している。人は、自分のことで他の人が労しているのを見るとき、恥じ入って、いっそう心を配るようになるからである。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 4.30
(Vers. 14.) Salutat vos Lucas medicus charissimus, et Demas. Vere charissimus Apostolo fuit Lucas; quia omnia postponens, Apostolum semper secutus est: qui et Evangelium, et Actus apostolorum scripsisse perhibetur.
PL 17, 441B(第14節)「愛する医者ルカと、デマスが、汝らに挨拶を送る」。ルカは実に使徒に愛された。すべてを後回しにして、常に使徒に従ったからである。福音書と使徒言行録を書いたと伝えられているのは、この人である。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 4.31
(Vers. 15.) Salutate eos qui sunt Laodiceae fratres, et Nympham, et domesticam ejus Ecclesiam.
PL 17, 441B(第15節)「ラオディキアにいる兄弟たちと、ニンファと、その家の教会に挨拶せよ」。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 4.32
Quoniam simili modo et pro iis qui Laodiceae sunt, sollicitus erat, in eorum epistola hos salutandos commonet, Nympham chariorem existimans, cujus et domum salutat; tam enim devota videtur fuisse, ut omnis domus ejus signo titulata esset crucis.
PL 17, 441B使徒は、ラオディキアにいる者たちについても同じように心を配っていたので、彼らの手紙の中で、この者たちに挨拶するよう戒める。ニンファをことに大切な者と考え、その家にも挨拶を送る。彼女はそれほど信心深かったと見え、その家全体が十字架の印で標されていたのである。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 4.33
(Vers. 16.) Et cum lecta fuerit apud vos haec epistola, facite ut et in Laodicensium Ecclesia legatur, et vos ut eam quae est Laodicensium, legatis.
PL 17, 442A(第16節)「この手紙が汝らのもとで読まれたなら、ラオディキアの人々の教会でも読まれるようにし、汝らもまた、ラオディキアの人々のものである手紙を読むようにせよ」。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 4.34
Quia generales sunt instructiones Apostoli, et ad omnium profectum Ecclesiarum scriptae epistolae; idcirco etiam Laodicensibus epistolam hanc legi praecipit, ut per hanc quid agendum sibi esset, addiscerent: et Colossenses ut eorum legerent, juxta sensum supradictum.
PL 17, 442A使徒の教えは一般的なものであり、手紙はすべての教会の進歩のために書かれているので、ラオディキアの人々にもこの手紙が読まれるよう命じる。彼らがこれによって、自分たちが何を行うべきかを学ぶためである。またコロサイの人々には、彼らの手紙を読むよう命じる。上に述べた意味に従ってのことである。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 4.35
(Vers. 17.) Et dicite Archippo: Vide ministerium, quod suscepisti in Domino, ut illud impleas.
PL 17, 442A(第17節)「アルキポに言え。『主にあって受けた務めに注意し、それを果たせ』」。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 4.36
Praepositum illorum per eos ipsos commonet, ut sit sollicitus de salute ipsorum; et quia plebis solius causa epistola scribitur, ideo non ad rectorem ipsorum destina est, sed ad Ecclesiam. Post enim Epaphram, qui illos imbuit, hic accepit regendam eorum Ecclesiam.
PL 17, 442A使徒は、彼らの上に立つ者に、まさに彼らを通して、彼らの救いに心を配るよう戒める。手紙が民のためだけに書かれているので、その手紙は彼らの指導者に送られたのではなく〔底本は destina est と刷る。destinata est と読んだ〕、教会に送られた。というのは、彼らを教え込んだエパフラスの後に、この者が彼らの教会を治める務めを受けたからである。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 4.37
(Vers. 18.) Ipsa salutatio mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.
PL 17, 442B(第18節)「この挨拶は、パウロの手による私のものである。私の鎖を覚えていよ。我々の主イエス・キリストの恩寵が汝らとともにあるように」。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 4.38
Ut confirmet epistolam manu sua subscriptam dicit, memorans ut in mente habeant exitus ejus, quos patiebatur pro salute gentium: et tales se praeberent ut non ferret aegre pati pro his injurias.
PL 17, 442B使徒は、手紙が自分の手で署名されたものであることを確証するために、これを言う。彼が異邦人の救いのために被っていた苦境〔exitus。字義は「出口・終わり」。複数で、命にかかわる苦難を言うと取った〕を、彼らが心に留めるようにである。そして、彼らが、自分たちのために彼が侮辱を受けることを苦にしないような者として、自らを示すようにである。