アンブロシアステルfl. c. 366–384

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Commentaria in Epistolam ad Colossenses

Caput II 第II章

Ambrosiaster · Commentaria in Epistolam ad Colossenses · PL 17, 426D · 80 sectiones

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.1

1

(Vers. 1, 2, 3.) Volo enim vos scire, quantam sollicitudinem habeam pro vobis, et pro his qui Laodicaeae sunt, et quotquot non viderunt faciem meam in carne; ut consolationem accipiant corda eorum, cum fuerint instructi in charitate in omnes divitias plenitudinis intellectus, ad agnitionem mysterii Dei in Christo, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi.

PL 17, 426D

(第1–3節)「実に私は、汝らが知ることを望む。私が汝らのため、またラオディキアにいる人々のため、また私の顔を肉において見たことのない人々すべてのために、どれほどの心配を抱いているかを。それは、彼らが愛において、理解の満ちあふれのあらゆる富に至るまで、キリストにある神の奥義を知ることに至るまで教えを受けて、彼らの心が慰めを受けるためである。キリストのうちに、知恵と知識のすべての宝が隠されている」。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.2

2

Non se minus sollicitum pro his, quos in carne minime vidit, quam pro illis erat, quibus praesens praedicabat, testatur; ut scirent non minore affectu diligi se ab eo, quia eos non viderat, quam caeteros apud quos erat, diligebat; ut foveret animos eorum in charitate, et prompti fierent per epistolam, et agnitionem acciperent sacramenti Dei in Christo, advertentes has esse sapientiae et scientiae divitias, si agnoscatur Christus in deitatis suae plenitudine adorandus.

PL 17, 427A

パウロは、肉において全く見たことのない者たちのためにも、居合わせて宣べ伝えていた者たちのためと同じだけ心配していると証言する。それは、彼らが、見たことがないという理由で、自分たちが、彼のもとにいて愛していた他の人々より小さな情愛で愛されているのではないと、知るためである。また、愛において彼らの心を温め、書簡によって彼らが意欲に満ち、キリストにある神の秘義の知識を受け取るようにするためである。彼らは、礼拝されるべきキリストが、自らの神性の満ちあふれにおいて知られるなら、これらが知恵と知識の富であることに気づくであろう。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.3

3

Omne igitur mysterium sacramenti Dei in Christo est. Hic est enim unus, in quo omnis creatura nisi speraverit, peribit; ut omnium potentia in eo sit, ut qui cognoscit istum, cunctorum quaecumque sunt, cognitionem videatur habere, nec colendus alius praeter hunc requiratur; quia omnium potentiarum virtus in eo est; ex ipso enim habent omnes.

PL 17, 427A

それゆえ、神の秘義のすべての奥義は、キリストのうちにある。実に彼こそ唯一の者であり、すべての被造物は、彼に望みを置かなければ滅びる。それは、すべてのものの力が彼のうちにあり、彼を知る者が、存在するすべてのものの知識を持つとみなされ、彼以外に崇めるべき者が求められることもないためである。すべての勢力の力は彼のうちにあり、すべての者は彼から持つからである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.4

4

Unus enim cum sit, omnia potest: quare et caput omnium dicitur, ut per ipsum omnes subsistere videantur. Digne ergo omnes thesauri sapientiae et scientiae in eo dicuntur absconditi.

PL 17, 427B

彼は一人でありながらすべてを成しうる。それゆえ、すべての頭とも呼ばれ、すべてが彼によって存立すると見られる。したがって、知恵と知識のすべての宝が彼のうちに隠されていると言われるのは、ふさわしいことである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.5

5

Omnis enim scientiae ratio totius creaturae supernae et terrenae in eo sit oportet, qui omnium eorum caput est, sive Angelorum, sive solis, sive lunae, sive stellarum, aut caeterarum rerum, omnis scientiae peritia in auctore illorum est; ut qui hunc agnoscit, nihil ultra requirat, nec sapientiam, nec virtutem; quia agnovit eum, in quo perfecta virtus, perfectaque sapientia est.

PL 17, 427B

実に、天上と地上の被造物全体についてのあらゆる知識の理は、それらすべての頭である者のうちにあるはずである。天使であれ、太陽であれ、月であれ、星であれ、その他のものであれ、あらゆる知識の熟達は、それらの創始者のうちにある。それは、彼を知る者が、それ以上、知恵も力も求めないためである。完全な力、完全な知恵のある者を知ったからである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.6

6

Quidquid enim alibi se putaverit invenire, plene in hoc et abunde inveniet. Nam quid sapientius Salomone? quid prudentius Daniele? quibus idcirco Deus prae caeteris sapientiam dedit, ut notum faceret infidelibus totius se sapientiae esse auctorem.

PL 17, 427C

実に、他の所で見いだせると思うものは何であれ、この者のうちに、満ち足りて豊かに見いだすであろう。ソロモンより賢い者がいようか。ダニエルより思慮深い者がいようか。神は、彼らに他の者に先んじて知恵を与えた。それは、自分があらゆる知恵の創始者であることを、不信仰の者たちに知らせるためである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.7

7

Denique Nabuchodonosor dicit Danieli, admirans super sapientiam ejus: Vere Deus vester ipse est Deus vivus, et aperiens mysteria (Dan. II, 47) .

PL 17, 427C

実に、ネブカドネツァルはダニエルに、その知恵に驚いて言う。「まことに、汝らの神こそ生ける神であり、奥義を明らかにする者である」(ダニエル2:47)。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.8

8

Quod quidem omnem incredulum latet in Christo esse omnem sapientiam et scientiam; quia non legunt in Evangeliis astrologiam, non in Apostolo geometriam, non in prophetis arithmeticam nec musicam: quae idcirco despecta sunt a nostris, quia ad salutem non pertinent, sed magis mittunt in errorem, et avocant a Deo; ut dum his student ratiocinationum disputationibus, animae suae curam non agant.

PL 17, 427C

キリストのうちにあらゆる知恵と知識があることは、確かにすべての不信の者には隠れている。彼らは、福音書に占星術を読まず、使徒〔パウロ〕に幾何学を、預言者たちに算術も音楽も読まないからである。これらは、救いに関わらず、むしろ迷いに投げ込み、神から引き離すので、我々の側の者たちに軽んじられた。そうした推論の議論に励むうちに、自らの魂への配慮をしなくなるのである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.9

9

Quae enim tam vera sapientia est, quam cognovisse quod prosit, et despexisse quod obsit? Obest enim; quia impedit animam, ne curam sui agat. Non immerito ergo qui Christum agnovit, invenit thesaurum sapientiae et scientiae; agnovit enim quod ei sit utile.

PL 17, 427D

益になるものを知り、害になるものを退けること以上に、まことの知恵があろうか。実に、害がある。魂が自分への配慮をするのを妨げるからである。それゆえ、キリストを知った者が知恵と知識の宝を見いだすのは、理由のないことではない。自分に有益なものを知ったからである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.10

10

(Vers. 4, 5.) Hoc dico, ut nemo vos circumveniat in subtilitate sermonis. Nam etsi corpore absens sum, spiritu tamen vobiscum sum, gaudens, et videns ordinationem vestram, et supplens id, quod deest utilitati fidei vestrae in Christum.

PL 17, 427D

(第4・5節)「私がこれを言うのは、誰も言葉の巧妙さで汝らを欺かないようにするためである。私は体では離れていても、霊では汝らとともにあり、喜び、汝らの秩序を見て、キリストへの汝らの信仰の益に欠けているものを補っている」。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.11

11

Commonet ne in malorum colloquiis et astutia iniquitatis sensus eorum transduceretur; quia sapientes mundi arte quadam et minutiis disputationum irretire gestiunt simplicium animos; ut ratione mundanarum rerum abstrahant eos a spe, quae est in Christo.

PL 17, 428A

彼は、悪人たちの対話と不法の狡知によって、彼らの思いが誘い出されないようにと注意を促す。世の知者たちは、ある種の技巧と議論の細かな点で、素朴な人々の心を絡め取ろうとやっきになるからである。世のものごとの道理によって、彼らをキリストにある望みから引き離そうとするのである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.12

12

Unde Apostolus spiritu se illic adesse dicit, ut reverentiam ejus ante oculos habentes, abstinerent se ab hujusmodi hominibus.

PL 17, 428A

それゆえ使徒は、霊においてそこに居合わせていると言う。それは、彼らが使徒への畏敬を目の前に置き、そのような人々から身を遠ざけるためである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.13

13

Si enim spiritus Elisaei prophetae vidit fraudem Giezi euntis ad Naaman Syrum, ut acciperet sub nomine ejus, quae illi mandata non fuerant, et descendentem prompto animo Naaman ei plus dedisse, quam fuerat postulatus (IV Reg. V, 26) ; quanto magis Apostolus ea, quae dixit, poterat in spiritu videre!

PL 17, 428A

預言者エリシャの霊は、ゲハジがシリア人ナアマンのところへ行き、エリシャの名によって、命じられていなかったものを受け取ろうとした欺きを見抜いた。ナアマンが降りてきて、進んで求められた以上のものを彼に与えたことも見抜いたのである(列王記四5:26)。それならば、使徒が自分の言ったことを霊において見ることは、どれほどいっそうできたことか。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.14

14

Major enim gratia fuit in apostolis, quam in prophetis. Et ut promptiores illos faceret circa traditionem evangelicam, gaudere se dicit in dispositione conversationis illorum; ut scientes unde Deo placeatur, in eo fierent firmiores, per quod digni effecti ad utilitatis profectum fidei suae addiscerent sensum.

PL 17, 428B

恩寵は、預言者たちのうちよりも使徒たちのうちに大きかった。福音の伝承に関して、彼らをいっそう意欲的にするために、彼は、彼らの生活の整いを喜んでいると言う。それは、彼らが、何によって神に喜ばれるかを知って、その点でいっそう堅くなり、それによってふさわしい者とされて、自らの信仰の益の進展のために、その思いを学ぶようにするためである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.15

15

(Vers. 6, 7.) Quemadmodum igitur accepistis Christum Jesum Dominum, in ipso ambulate, radicati et aedificati in ipso, et confirmati fide, sicut et docti estis, ambulantes in illa cum gratiarum actione.

PL 17, 428B

(第6・7節)「それゆえ、汝らが主キリスト・イエスを受け入れたとおりに、彼において歩め。彼において根を張り、築き上げられ、信仰において堅くされ、教えられたとおりに、感謝をもってその信仰のうちを歩みつつ」。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.16

16

Hoc monet et hortatur ne devotio eorum minueretur, et recederent a fide, quam fuerant assecuti, et pravis fabulis eversi, aliter Christum acciperent, quam didicerant.

PL 17, 428B

彼がこう戒めて勧めるのは、彼らの献身が弱まらず、彼らが得た信仰から退かず、邪な作り話に覆されて、学んだのとは別の仕方でキリストを受け入れることのないようにするためである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.17

17

Multi enim corruptores fidei circumibant ad seducendos simplices, dolose et cum simulatione annuntiantes Christum, quos evitari monet magna cautela; ut stabiles et firmi supra fundamentum Trinitatis, spe futurorum gratias uberes agerent super misericordia Dei.

PL 17, 428C

実に、信仰を損なう者が多く、素朴な人々を惑わそうと巡り歩き、欺いて、偽りをもってキリストを告げていた。彼はこれらの者を、大いなる用心をもって避けるよう戒める。それは、彼らが三位一体という基礎の上に堅く立ち、来るべきものの望みをもって、神の慈しみについて豊かに感謝するためである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.18

18

(Vers. 8, 9.) Videte ne quis vos depraedetur per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa hujus mundi, et non secundum Christum; quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter.

PL 17, 428C

(第8・9節)「気をつけよ、誰も、哲学と、人々の言い伝えに従う空しい欺きとによって、汝らを奪い取らないように。それはこの世の諸元素に従うものであって、キリストに従うものではない。キリストにおいて、神性のすべての満ちあふれが、体をもって宿っているからである」。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.19

19

Philosophiam dicit terrenam, per quam solent seduci, qui cupiunt prudentes judicari in mundo.

PL 17, 428C

彼が言う哲学とは地上の哲学であり、世で賢いと判断されたい者たちは、それによって惑わされるのが常である。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.20

20

Haec argumentis et subtilitate minutiarum quarumdam componitur, quasi physicas investigaverit rationes, quaedam habens admixta, quae hortamenta sint bonae vitae vel documenta, aliquando de mensuris, nec non et de numeris, aliquando de elementorum qualitatibus et quantitatibus ordinata.

PL 17, 428C

これは、論証と、ある種の細かな事柄の巧妙さで組み立てられており、あたかも自然学的な道理を探究したかのようである。また、善い生き方への励ましや教えとなるものをいくらか混ぜ持ち、あるときは度量や数について、あるときは諸元素の質と量について、整理されている。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.21

21

In cujus disputationibus qui inciderit, vix et raro evadet; detinetur enim verisimilibus causis, et commentitiis rebus, nihil tam verum aestimans, quam quod conspicitur et intelligitur in elementis.

PL 17, 428D

その議論に陥った者は、ほとんど、またまれにしか抜け出せない。もっともらしい理由と作り事に引き止められ、諸元素において見られ理解されるもの以上に真実なものはないと考えるからである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.22

22

Et quia quae ad praesens sunt, et cernuntur oculis, suavia et oblectabilia videntur; aliquantos seducunt, qui spiritalem rationem despiciendam et ridendam putant desperatione futuri, omnem vim astris assignantes carnali rationi obnoxii; ne gravia credenda sint sustolli in coelum posse, vel levia venire ad terras, aut aliquid corporeum sine rerum admixtione generari, repugnantes potentiae ac providentiae Dei.

PL 17, 428D

現にあって目に見えるものは、甘美で心地よく見えるので、これらがかなりの人々を惑わす。彼らは、来るべきものに絶望して、霊的な道理を軽んじ、あざ笑うべきものと考え、すべての力を星々に割り当て、肉的な道理に服している。重いものが天に上げられうるとは信じてはならず、軽いものが地に降りるとも、物の混合なしに何か体あるものが生じるとも信じてはならないと言って、神の力と摂理に逆らっているのである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.23

23

Sciunt enim legi in divinis veteribus Hebraeorum voluminibus multa gesta per Moysen, quae humana ratio non capit: simili modo et in novis libris facta a Domino, aut per apostolos, quae tractatus carnalis prohibet credi.

PL 17, 429A

実に彼らは、ヘブライ人の神聖な古い書巻の中に、モーセを通して成された多くのことが読まれ、人間の道理がそれを受け止めえないことを知っている。同様に新しい書物の中にも、主によって、あるいは使徒たちを通して成されたことがあり、肉的な論議はそれを信じることを禁じる。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.24

24

Hanc ergo traditionem vel philosophiam fallacem et inanem appellat; quia non a potentia Dei ordinata est, sed ab imbecillitate ratiocinationis humanae, quae potentiam Dei intra scientiam suam coarctat, ne aliter credatur facere, quam carnalis se continet ratio; quia singulis elementis divinitatis diversitatem deputant ad culturam, ut obligent animos imperitorum; ne se ad Deum verum extendant.

PL 17, 429A

それゆえ彼は、この言い伝え、すなわち哲学を、欺きであり空しいものと呼ぶ。それは神の力によって整えられたのではなく、人間の推論の弱さによって整えられたものであり、その弱さは神の力を自らの知識の内に押し込め、肉的な道理が収まっている以外の仕方で神が行うと信じられないようにするからである。また彼らは、個々の諸元素に神性のさまざまな姿を割り当てて崇拝させ、無知な者たちの心を縛り、まことの神へ向かって伸びないようにするからである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.25

25

Quamobrem cavendam monet traditionem istam; quia mundi cultrix est, non Dei, qui unus est: nec ad Christum, sed a Christo abstrahit, in quo perfectio divinitatis est.

PL 17, 429B

それゆえ彼は、この言い伝えを警戒するよう戒める。それは世を崇めるものであり、唯一である神を崇めるものではないからである。それはキリストへ引き寄せるのではなく、キリストから引き離す。キリストのうちに神性の完全さがあるのに。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.26

26

Omnia enim quae habet Pater, dedit Filio, cum illum in plenitudinis genuit divinitate corporaliter; ut quia ipse caput est, creatura autem ejus corpus est, quidquid putatur posse coelestis creatura, hoc totum plene in Christo esse credatur; ut nullus arbitretur quemquam alium colendum.

PL 17, 429B

実に、父は自らの持つすべてのものを子に与えた。満ちあふれた神性のうちに、体をもって子を生んだときである〔corporaliter の係りは定かでない。コロサイ2:9 にならい神性に係けた〕。子は頭であり、その被造物は体なのだから、天上の被造物が成しうると思われることは何であれ、そのすべてが満ちてキリストのうちにあると信じられるように、また誰も他の者を崇めるべきだと考えないようにするためである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.27

27

Quidquid enim in aliquo magnum putaverit, plus in illo inveniet; quia omnes ex ipso habent, sicut ex capite membra: ipse autem plenus est semper.

PL 17, 429B

実に、誰かのうちに大きなものがあると考えるなら、それ以上のものを彼のうちに見いだすであろう。すべての者は、頭から肢体が受けるように、彼から受けるのであり、彼自身はつねに満ちているからである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.28

28

(Vers. 10.) Et estis in illo repleti, qui est caput omnis Principatus et Potestatis. Plus significat credentibus dari, quam potest in elementis comprehendi; quia qui in Christo est, repletus est divinitatis abundantia, quam elementa non habent.

PL 17, 429C

(第10節)「そして汝らは、すべての支配と権能の頭である彼において、満たされている」。信じる者たちに与えられるものは、諸元素のうちに含みうるものより多いと彼は示す。キリストのうちにある者は、諸元素の持たない神性の豊かさで満たされているからである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.29

29

Denique in credentibus Spiritus sanctus inhabitat, quod elementis concedi non potuit; quia indignum erat et incongruum, ut invisibilis habitaret in substantia visibili, et incorporeus in iis quae sensibilia sunt.

PL 17, 429C

実に、聖なる霊は信じる者たちのうちに宿るが、これは諸元素には許されえなかった。見えないものが見える実体のうちに、体を持たないものが感覚されうるもののうちに宿るのは、ふさわしくなく、不釣り合いだったからである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.30

30

Audiant ergo et veniant cultores eorum, et credant in Christum; ut fiant majores eorum, quos nunc colunt.

PL 17, 429C

それゆえ、それらを崇める者たちは、聞き、来て、キリストを信じるべきである。いま崇めているそれらよりも、大いなる者となるためである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.31

31

(Vers. 11, 12.) In quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta, in exspoliationem corporis carnis, in circumcisione Christi, una cum illo sepulti in baptismo: in quo et simul surrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum ex mortuis.

PL 17, 429C

(第11・12節)「彼において汝らはまた、手で作られたのではない割礼によって、肉の体を脱ぎ捨てることへ向けて、キリストの割礼において割礼を受け、洗礼において彼とともに葬られた。彼においてまた、彼を死者の中から起こした神の働きへの信仰によって、ともに復活した」。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.32

32

Hi circumciduntur in Christo, qui amputata totius traditionis humanae cultura, Christo junguntur, corde non carne circumcisi, id est, in spiritu, non in carne servientes; ut a terrenis ad coelestia, ab humanis ad divina, ab errore convertantur ad veritatem, capiti et auctori suo copulati per charitatem.

PL 17, 429D

キリストにおいて割礼を受けるのは、人間の言い伝え全体への崇拝を断ち切って、キリストに結びつく者たちである。彼らは、肉ではなく心に割礼を受け、すなわち肉においてではなく霊において仕える者たちである。それは、地上のものから天上のものへ、人間のものから神のものへ、迷いから真理へと向きを変え、愛によって自らの頭また創始者に結ばれるためである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.33

33

Cum quo sepulti sunt in baptismate: resurrexerunt autem per fidem Dei, de quo credunt quod exemplo Christi resuscitabit illos ex mortuis.

PL 17, 429D

彼らは洗礼において、キリストとともに葬られた。そして神への信仰によって復活したのであり、神が、キリストの模範にならって彼らを死者の中から起こすと信じているのである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.34

34

Illic enim homo vetus deponitur, et novus assumitur: peccatis moritur, ut vivat justitiae: elementis abrenuntiat, ut Christo societur, resurrectionis futurae tenens pignus exemplum Salvatoris, qui resurrexit ex mortuis.

PL 17, 430A

実にそこで、古い人は脱がれ、新しい人は身にまとわれる。罪に死んで、正義のために生き、諸元素を捨てて、キリストに結ばれる。来るべき復活の保証として、死者の中から復活した救い主の模範を保つのである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.35

35

Haec igitur commonet, ut perseverent in abrenuntiatione pompae et praestigiis satanae. Qui idcirco elementorum suadet culturam, ut a Deo avocet, participes apostasiae suae volens efficere homines.

PL 17, 430A

それゆえ彼は、サタンの行列〔pompa〕とまやかしを捨てることに踏みとどまるよう、これらのことを注意する〔底本は pompae et praestigiis satanae。係りは定かでない。「サタンの行列とまやかし」を捨てることと取った〕。サタンは、人々を自らの背教の仲間にしようとして、神から引き離すために、諸元素への崇拝を勧めるのである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.36

36

Quia enim sub nomine suo culturam suadere non potest, horretur enim ipso nomine; sub alterius nomine suam conatur implere voluntatem.

PL 17, 430A

サタンは、自分の名では崇拝を勧められない。その名そのものが忌み嫌われるからである。それで、他の名のもとに、自らの意志を果たそうとする。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.37

37

(Vers. 13, 14, 15.) Et vos cum mortui essetis in delictis, et praeputio carnis vestrae, convivificavit simul cum illo, donans nobis omnia delicta, deleto chirographo, quod adversum nos erat, decretum, quod contrarium erat nobis: et illud tulit de medio, et affixit cruci, et exuens principatus et potestates, ostentavit in auctoritate, triumphans illos in ipso.

PL 17, 430A

(第13–15節)「そして汝らが、罪と汝らの肉の無割礼のうちに死んでいたとき、〔神は〕彼とともに汝らを生かし、我々にすべての罪を赦し、我々に対立していた証文、我々に反する掟を消し去った。そしてそれを中から取り除いて、十字架に釘づけにし、支配と権能を剥ぎ取って、権威をもってさらしものにし、彼において彼らに勝利した」。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.38

38

Mortuos dicit gentiles fuisse: primum quidem, quia legem, quae ad testimonium data est Creatoris, et ad vitia condemnanda, recipere noluerunt: deinde impietatis peccatorum suorum causa indigni erant vita; ideoque discrevit hos a Judaeis: quasi qui fuerint inimici Dei unius.

PL 17, 430B

彼は、異邦人が死んでいたと言う。第一に、創造者の証しとして、また悪徳を断罪するために与えられた律法を、受け入れようとしなかったからである。次に、自らの罪の不敬のゆえに、命にふさわしくなかったからである。それゆえ彼は、彼らをユダヤ人から区別した。唯一の神の敵であった者たちとして、というわけである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.39

39

Judaei vero in unius Dei confessione degentes, adveniente Christo, addiscunt mysterium Dei, quod exspectabant ad justificationem suam: ut in eo quod subreptum illis fuerat, quia impossibile est esse sine peccato, acciperent remissionem.

PL 17, 430B

一方ユダヤ人は、唯一の神を告白して暮らしていたが、キリストの到来に際して、自分たちが義とされるために待ち望んでいた神の奥義を学んだ。それは、罪なしにあることは不可能なので、自分たちに忍び入っていたことについて、赦しを受けるためである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.40

40

Unde post causam gentilium inducit et Judaeos, dicens: Donans nobis omnia delicta; ut post specialem subjiceret et generalem; quia cunctis donavit omnia delicta.

PL 17, 430B

それゆえ、異邦人の件のあとで、彼はユダヤ人をも持ち出して言う。「我々にすべての罪を赦し」。それは、個別の件のあとに全体の件も加えるためである。〔神が〕すべての人に、すべての罪を赦したからである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.41

41

Sed quia sicut dicit Dominus: Cui plus donatum fuerit, amplius debet diligere (Luc. VII, 43) : idcirco commonet gentes, ut considerantes causas malorum suorum, et qualem gratiam acceperunt a Deo in Christo, tota devotione solliciti sint circa obsequium ejus, a quo a diversa mortis poena sunt liberati.

PL 17, 430C

しかし、主が「多くを与えられた者は、いっそう愛さねばならない」(ルカ7:43)と言うとおりであるから、それゆえ彼は異邦人に、自らの悪の原因と、神からキリストにおいてどのような恩寵を受けたかを考えて、全き献身をもって、その奉仕に心を配るよう注意する。彼らは、その神によって、死のさまざまな刑罰から解放されたのである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.42

42

Quomodo ergo donavit nobis omnia delicta? Deleto, inquit, chirographo, quod erat adversarium nobis. Et quid est delere, subjecit dicens: Et illud tulit de medio. Sic ergo delevit, cum tulit de medio. Sic autem tulit de medio, cum affixit, ait, cruci.

PL 17, 430C

では、どのようにして〔神は〕我々にすべての罪を赦したのか。彼は言う。「我々に敵対していた証文を消し去って」。「消し去る」とは何かを、彼は続けて言う。「そしてそれを中から取り除いた」。こうして、中から取り除いたときに、〔神は〕消し去ったのである。そして、そのように中から取り除いたのは、彼が言うように、「十字架に釘づけにした」ときである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.43

43

Affigere autem cruci, hoc dixit esse spoliare principatus et potestates publice, et detriumphare illos in Christo. Haec, sicut videntur, obscura sunt, ac per hoc adhibita cura dilucidanda sunt.

PL 17, 430C

「十字架に釘づけにする」とは、彼によれば、支配と権能を公然と剥ぎ取り、キリストにおいて彼らを凱旋式で引き回すことである。これらは見たとおり不明瞭であり、それゆえ、注意を払って解明されねばならない。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.44

44

Hoc est praesidium Dei, quod per significantiam diversarum causarum exponit Apostolus. Multa enim acta memorat, quo genus hominum ad indulgentiam perveniret; ut non solum propria remitteret nobis delicta, sed et illud tolleret peccatum, quod ex Adae erat praevaricatione (quod appellavit chirographum in decretis) quod nos a mortuis resurgere non sinebat; quia si et hoc non tulisset de medio, exeuntes hinc, qui acceperant remissam, illic tenerentur apud inferos.

PL 17, 430D

これは神の守りであり、使徒はさまざまな事柄を示すことによって、それを説明している。実に彼は、人類が赦しに至るように成された多くの事柄を述べる。神は、我々自身の罪〔delictum〕を赦すだけでなく、アダムの背反から来た罪をも取り除いた(それを彼は「掟による証文」と呼んだ)。それが、我々が死者の中から復活するのを許さなかったのである。もしこれをも中から取り除かなかったなら、赦しを受けた者たちも、ここを去ってから、そこで冥界に捕らえられたであろう。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.45

45

Porro autem ideo omnia delicta concessa sunt, ut resurgerent a mortuis. Quia enim ex peccato mors, sublato peccato fit resurrectio mortuorum: quod quidem fieri minime potuisset, nisi peccatum affixisset cruci.

PL 17, 431A

さらに、すべての罪〔delictum〕が赦されたのは、彼らが死者の中から復活するためである。死は罪から来るのだから、罪が取り去られれば、死者の復活が起こる。しかしこれは、〔キリストが〕罪を十字架に釘づけにしなければ、決して起こりえなかった。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.46

46

Dum enim non peccando Salvator vincit peccatum, quod hominem tenebat obnoxium, insuper et occiditur ab eo innocens: sic crucifixit peccatum. Devictum enim peccatum, mortificatum dicitur, crux enim non Salvatoris mors est, sed peccati.

PL 17, 431A

実に救い主は、罪を犯さないことによって、人を支配下に置いていた罪に勝ち、そのうえ無実の者として、その罪によって殺される。こうして彼は罪を十字架につけた。打ち負かされた罪は、殺されたと言われる。十字架は救い主の死ではなく、罪の死だからである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.47

47

Innocens enim sic qui occiditur, reos illos facit, a quibus occiditur. Peccatum autem principes et potestates intelligamus, quorum studio peccavit primus Adam.

PL 17, 431A

実に、このように無実で殺される者は、自分を殺す者たちを有罪とする。この「罪」を、我々は支配者たちと権能たちのことと理解しよう。その働きかけによって、最初のアダムは罪を犯したのである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.48

48

Ad auctores enim referendum est nomen hoc, quorum mortem in exspoliatione significavit; mors enim ipsorum haec est, quia victi a Salvatore, dum exspoliantur animabus, quas tenebant in captivitate, mortificantur.

PL 17, 431A

実にこの名〔罪〕は、その張本人たちに帰されるべきである。剥ぎ取りにおいて、彼は彼らの死を示した。彼らの死とは、救い主に打ち負かされ、囚われの身に捕らえていた魂を奪われて、殺されることだからである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.49

49

Rei enim facti sunt: quia cum hac auctoritate animas tenerent, quia peccaverant, ipsi inventi sunt amplius peccatores, dum illum qui illos non peccando vicerat, occiderunt.

PL 17, 431B

彼らは有罪とされたのである。人々が罪を犯したという権威をもって魂を捕らえていたのに、罪を犯さないことによって彼らに勝った者を殺したとき、彼ら自身がいっそう罪ある者と見いだされたからである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.50

50

Et sic juste exspoliati sunt, sicut dixit, publice, id est, in cruce; quod est palam detriumphari a Deo in Christo. Ille enim detriumphatur qui palam vincitur, et spolia ejus publicantur; ostenditur enim omnibus prostratus, qui caeteris insultabat.

PL 17, 431B

こうして彼らは、彼が「公然と」と言ったとおり、すなわち十字架において、正当に剥ぎ取られた。これは、神によってキリストにおいて、公に凱旋式で引き回されることである。公に打ち負かされ、その戦利品が公にされる者が、凱旋式で引き回されるのである。他の者を嘲っていた者が、打ち倒された姿ですべての者に示されるからである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.51

51

Decretum autem quod dicit, non est hoc quod pagani fatum appellant; quia illud non omnibus contrarium asserunt; quia quosdam dicunt ex hoc felices, alios infelices. Hoc enim decretum omnibus dicit fuisse contrarium; sententia enim erat cunctis adversa hominibus.

PL 17, 431B

彼が言う「掟」は、異教徒が運命と呼ぶものではない。彼らは、運命がすべての人に不利だとは主張せず、これによってある者たちは幸いで、他の者たちは不幸だと言うからである。実に彼は、この掟がすべての人に不利であったと言う。判決はすべての人に敵対していたからである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.52

52

(Vers. 16, 17.) Nemo igitur judicet vos in cibo, vel in potu, aut in parte diei festi, aut in neomeniis, aut in sabbato: quae sunt umbra futurorum, corpus autem Christi.

PL 17, 431C

(第16・17節)「それゆえ、誰も、食べ物や飲み物のこと、祝祭日の一部のこと、新月の祭りのこと、安息日のことで、汝らを裁いてはならない。これらは来るべきものの影であるが、体はキリストのものである」。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.53

53

Quoniam omnis spes vitae in Christo est, ac fiducia, nulli superstitioni aut legi subjacere nos debere praecepit.

PL 17, 431C

命のすべての望みと信頼はキリストのうちにあるので、我々がいかなる迷信にも、律法にも服してはならないと彼は命じた。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.54

54

Quamobrem perstrepentes, aut aliquid quod ad fidem Christi non pertinet susurrantes, contemnendos: istum autem solum sequendum, per quem devicta mors est, et reddita resurrectio mortuorum.

PL 17, 431C

それゆえ、騒ぎ立てる者や、キリストへの信仰に関わらないことをささやく者は軽んじるべきであり、ただ彼だけに従うべきであると〔彼は命じる〕。彼を通して死は打ち負かされ、死者の復活が返されたのである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.55

55

Quidam enim Judaeorum solent judicare fideles, quod ea quae interdicta per Moysen sunt, edant de cibis, cum omnia Deus munda fecerit: indigni autem judicati Judaei de his edere, prohibiti sunt a melioribus.

PL 17, 431C

実にユダヤ人の中には、信じる者たちを裁くのが常の者がいる。モーセを通して禁じられた食物を食べるからである。神はすべてを清いものとしたのに。しかしユダヤ人は、これらを食べるにふさわしくないと判断されて、いっそう善いものから禁じられたのである〔prohibiti sunt a melioribus の係りは定かでない。字義どおりに訳した〕。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.56

56

Solent iterum reprehendere nos, quia dies festos eorum spernimus, aut quia initia mensium non observamus, quae neomenias vocant: maxime autem quod dies sabbatorum non custodimus, ut otio et epulis cum luxuria transigantur: quod magis ad offensam pertinet, quam ad gratiam.

PL 17, 431D

彼らはまた、我々が彼らの祝祭日を軽んじるとか、彼らが新月の祭りと呼ぶ月の初めを守らないといって、我々を非難するのが常である。とりわけ、我々が安息日を守らないことを〔非難する〕。安息日は閑暇と宴のうちに放縦に過ごされるのであるが、それは〔神の〕好意よりもむしろ不興を買うことに関わる。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.57

57

Haec autem omnia sunt corpus Christi, quia elementorum per effectus sunt vocabula. Hinc est unde in Evangelio dicit: Dominus est enim Filius hominis etiam sabbati (Matth. XII, 8) ; per ipsum enim omnia, quae quidem sic data sunt per Moysen, ut umbra essent, vel figura futurorum, ut apparente veritate, figura cessaret.

PL 17, 431D

しかしこれらはすべてキリストの体である。諸元素の働きにちなむ呼び名だからである〔祝祭日・新月・安息日は諸元素(日・月など)の働きにちなんで名づけられたもので、諸元素は彼によって成ったので、これらもキリストに属する、の意と取った〕。ここから、福音書で彼は言う。「人の子は安息日の主でもあるからである」(マタイ12:8)。実にすべては彼によるのであり、これらはモーセを通して、来るべきものの影あるいは象りであるように与えられた。真理が現れるとき、象りが終わるためである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.58

58

Sicut enim absente imperatore, imago ejus habet auctoritatem, praesente non habet; ita et haec ante adventum Domini tempore suo observanda fuerunt, praesente autem, carent auctoritate. Numquid aliquis vicem domini agens, ipso praesente, dominatur?

PL 17, 432A

皇帝が不在のときは、その像が権威を持つが、皇帝がいるときは持たない。それと同じく、これらも主の到来の前には、それぞれの時に守られるべきであったが、主が現にいる今は、権威を欠く。主の代理を務める者が、主自身がいるときに支配するだろうか。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.59

59

Si praefectorum vicarii, praesentibus eis privati sunt; quanto magis servi, praesente domino, etiam ipsi in obsequio debent videri!

PL 17, 432A

総督たちの代理人が、総督がいれば私人となるのなら、まして奴隷は、主人がいるとき、自分たちもまた奉仕の中にあると見えねばならない。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.60

60

(Vers. 18, 19.) Nemo vos decipiat, volens in humilitate animi, et superstitione angelorum ea quae videt, extollens se frustra, inflatus mente carnis suae, et non tenens caput illud, ex quo omne corpus per compagines et conjunctiones subministratum et compaginatum crescit in augmentum Dei.

PL 17, 432A

(第18・19節)「誰も汝らを欺いてはならない。〔その者は〕謙遜な心と天使たちへの迷信を望み、自分が見るものによって空しく自らを高ぶらせ、自らの肉の精神で膨れあがり、あの頭を保っていない。その頭から、全身は、つなぎ目と結合を通して供給され、結び合わされて、神による成長へと成長する」。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.61

61

Quod superius sub nomine philosophiae cavendum monuit, nunc apertius docet observandum ab iis, qui terrenae sapientiae studentes, haec colenda asserunt, quae obtutibus adjacent, vel apparent; ut horum detentae culturis animae sub firmamento obligatae teneantur, ne se supra firmamentum tendant ad superiores coelos ad Deum omnium adorandum.

PL 17, 432B

先に、哲学という名のもとに警戒するよう戒めたことを、今はいっそうはっきりと、警戒すべきこととして教える。それは、地上の知恵に励み、視線の届くところにある、あるいは現れているものを崇めるべきだと主張する者たちのことである。それらの崇拝に引き止められた魂が、天空の下に縛られたままとなり、天空の上へ、すべてのものの神を礼拝するための上の天々へ向かって、伸びていかないようにするためである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.62

62

Quod opera efficitur inimici, ut semper animas super terras humiliatas detineat, ubi se scit de coelis dejectum semper futurum justo judicio Dei, religionem simulans, cum sit maximum sacrilegium.

PL 17, 432B

これは敵〔悪魔〕の働きによって成し遂げられる。敵は、魂をつねに地上で低くしたまま引き止めておこうとする。地上は、天から投げ落とされた自分が、神の正しい裁きによってつねにいることになると知っている所である。敵は宗教を装うが、それは最大の冒瀆である。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.63

63

Inflantur enim motum pervidentes stellarum, quas angelos vocat, non auctoritate divina, sed superstitione humana, quae ad nihilum proficit, nisi ad damnum: nolentes tenere fidem Christi, qui omnium creator et Dominus est.

PL 17, 432B

実に彼らは、星々の運行を見抜いたと思って膨れあがる。星々を天使と呼ぶ〔vocat は単数。「使徒が星々を天使と呼ぶ」とも読める〕のは、神の権威によるのではなく、人間の迷信によるのであり、この迷信は、損害のほかには何の益ももたらさない。彼らは、万物の創造者であり主であるキリストへの信仰を、保とうとしない。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.64

64

Ex ipso enim omnes originem habent; quare et corpus ejus dicuntur, si tamen agnoscunt eum. Ad ipsum enim conversi reaedificantur, compaginati fidei ejus subministrante Evangelio cunctis quasi membra corporis in charitate Christi, ut augmentum faciant Deo.

PL 17, 432C

すべての者は彼から起源を持つ。それゆえ、彼らは彼を知るなら、彼の体とも呼ばれる。実に、彼に向き直る者は築き直され、福音がすべての者に、体の肢体のように供給することによって、キリストの愛のうちに彼への信仰に結び合わされ、神に成長をもたらす。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.65

65

Cum enim redeunt ad illum, qui per errorem deseruerant illum, minuentes copias divitiarum ejus, dum denegant ejus se esse, crementum faciunt Deo. quia ex perditis acquiruntur.

PL 17, 432C

迷いによって彼を捨て、自分たちが彼のものであることを否んで、彼の富の豊かさを減らしていた者たちが、彼のもとに帰るとき、彼らは神に成長をもたらす〔底本は Deo. quia と句点で切る。前後を続けて訳した〕。滅びた者たちの中から獲得されるからである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.66

66

Haec de paganis: rursum de Judaeis dicit quia et ipsi sub elementis serviunt, non elementis.

PL 17, 432C

これは異教徒についてである。再びユダヤ人について、彼らもまた諸元素のもとで仕えているのであって、諸元素に仕えているのではないと彼は言う。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.67

67

(Vers. 20.) Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi, quid adhuc, velut viventes in hoc mundo decernitis? Omnis qui baptizatur in Christo, moritur mundo; cunctis enim superstitionum erroribus abrenuntiat, ut solam colat fidem Christi.

PL 17, 432C

(第20節)「それゆえ、汝らがキリストとともにこの世の諸元素に死んだのなら、なぜなお、この世に生きている者のように定めを立てるのか」。キリストにおいて洗礼を受ける者はみな、世に死ぬ。迷信のあらゆる迷いを捨て、キリストへの信仰だけを尊ぶからである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.68

68

Amotis enim quae naturali justitiae accedunt, relinquitur disciplina data a Deo, per quam vivitur Deo per spem, quae est in Christo: moritur autem his quibus subjectus fuerat per errorem, dum negat illos, quos deos praesumpserat esse.

PL 17, 432D

自然の正義に付け加わるものが取り除かれると、神によって与えられた教えが残る。それによって、キリストにある望みを通して神に生きる。彼は、迷いによって服していたものに対して死ぬ。神々だと思い込んでいたものを否むことによってである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.69

69

Et ita fit ut per inimicitiam abrenuntiationis invicem sibi mortui dicantur homo et elementorum cultura. Mundum enim dicens, errorem carnis significat; omne enim quod videtur, carni deputatur.

PL 17, 432D

こうして、捨てるという敵対によって、人と諸元素への崇拝とが、互いに死んだと言われることになる。彼が「世」と言うとき、肉の迷いを意味する。見られるものはすべて肉に属するとされるからである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.70

70

Hinc est unde et Joannes apostolus: Nolite, inquit, diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt (I Joan. II, 15) ; id est, neque elementa, quibus compactus est mundus, neque errores quos humana adinvenit traditio, diligamus: sed solum Christum, qui mortuus est pro nobis; ut corpori suo nos sociaret ex perditis.

PL 17, 432D

ここから使徒ヨハネは言う。「世を愛するな。世にあるものも愛するな」(一ヨハネ2:15)。すなわち、世を構成する諸元素も、人間の言い伝えが作り出した迷いも、我々は愛してはならない。我々のために死んだキリストだけを〔愛そう〕。滅びた者たちの中から、我々を自らの体に結びつけるためである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.71

71

Qui ergo consepulti sunt Christo, mortui sunt elementis, ut nihil curent ex his; superna enim didicerunt tenenda, quae possunt vitam donare perpetuam. Haec enim nec praesentem dant, et impediunt, ne apprehendantur futura.

PL 17, 433A

それゆえ、キリストとともに葬られた者たちは、諸元素に死んだのであって、これらのものを何も気にかけない。彼らは、とこしえの生命を与えうる上のものを保つべきだと学んだからである。諸元素は現在の生命すら与えず、来るべきものが得られるのを妨げる。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.72

72

Qui autem post baptismum ambigit de aliquibus, putans quaedam de veteribus veneranda, vivere se ostendit elementis, quae decernit colenda, aut dubitat contemnenda; hic remanebit intra circulos mundi, alienus a Deo; quia veteri indutus homine, carnalia transire non poterit.

PL 17, 433A

洗礼ののち、いくつかのことについて迷い、古いものの中に敬うべきものがあると考える者は、諸元素に生きていることを示している。〔彼は〕それらを崇めるべきだと定め、あるいは軽んじるべきかどうか疑う。この者は、神に疎遠なまま、世の円環の内にとどまる。古い人をまとっているので、肉的なものを越えることはできないからである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.73

73

(Vers. 21, 22.) Ne tetigeritis, ne attaminaveritis, ne gustaveritis, ne contrectaveritis, quae sunt omnia in interitum, et corruptionem per abusionem secundum praecepta et doctrinas hominum.

PL 17, 433B

(第21・22節)「触れてはならない、汚してはならない、味わってはならない、手で扱ってはならない。これらはすべて、人間の戒めと教えに従って、乱用によって、滅びと腐敗に至るものである」。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.74

74

Prohibet omni genere ab spe mundanorum; quia inanis est, ne colant, ne assentiant, ne cogitent quia quae promittunt, corruptionis sunt.

PL 17, 433B

彼は、この世のものの望みから、あらゆる仕方で遠ざける。それは空しいからであり、崇めず、同意せず、思いめぐらしもしないようにである〔底本は ne cogitent quia … と続けて刷る。quia 以下を理由の節と取った〕。それらが約束するものは、腐敗に属するからである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.75

75

Usus enim et cultura ipsorum interitum generant; quia praecepta et doctrinae non Dei, sed hominum sunt, in quibus vana spes est: quippe cum adversus Creatorem invenerit haec error humanus; ut prohibens ab unius Dei fide, multorum deorum superstitionem inducat.

PL 17, 433B

実に、それらの使用と崇拝は滅びを生む。戒めと教えは神のものではなく人間のものであり、そこにあるのは空しい望みだからである。人間の迷いが、創造者に反してこれらを考え出したのであり、唯一の神への信仰から遠ざけて、多くの神々への迷信を導き入れるのである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.76

76

(Vers. 23.) Quae sunt rationem quidem habentia sapientiae simulatione religionis, et humilitate animi ad vexationem corporis, non in honore aliquo ad saturitatem et diligentiam carnis.

PL 17, 433B

(第23節)「これらは、知恵の道理を確かに備えている。宗教の見せかけと心の謙遜によって、体を苦しめるが、肉を満たし世話することには、何の名誉も持たない」。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.77

77

Hinc se sapientiae rationem habere putant, quia traditioni humanae nomen religionis applicant, ut religio appelletur, cum sit sacrilegium; quia quod contra auctorem est, sacrilega mente inventum est.

PL 17, 433C

彼らが自分たちは知恵の道理を持っていると考えるのは、人間の言い伝えに宗教の名を当て、冒瀆であるものが宗教と呼ばれるようにするからである。創始者に反するものは、冒瀆の心で考え出されたものだからである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.78

78

Nomen ergo fingit, ut falsa quae sunt, posset vera asserere; et humanas mentes in terra humiliat, ne se erigant ad superna: aut terrena colentes excidant a supernis coelestibus, et obsint corpori, cujus caput Christus est secundum primaevae rationis facturam.

PL 17, 433C

それゆえ〔その言い伝えは〕名を偽り、偽りであるものを真実だと主張できるようにする。また人間の精神を地上で低くし、上のものへ向かって立ち上がらないようにする。あるいは、地上のものを崇める者たちが、上の天のものから落ち、最初の理による造りに従ってキリストが頭である、その体を損なうようにする〔secundum primaevae rationis facturam の係りは定かでない。キリストが頭であることに係けた〕。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.79

79

Hinc enim aggravati non poterant sursum jungi capiti suo, ut restaurentur in illo honorati effecti: sed quasi prima parte corporis truncati, totos se dantes mundo ad sensum carnis explendum.

PL 17, 433C

実に、これによって重くされた者たちは、上に向かって自分の頭に結ばれることができなかった。結ばれていれば、彼において回復され、名誉ある者とされたであろうに。そうではなく、体の第一の部分を切り取られたかのように、肉の感覚を満たすために、自らを全面的に世に差し出している。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 2.80

80

Sagina enim carnalis sensus traditio humana est, quae hoc dicit sufficere, quod carnis tradidit providentia; rationem enim videtur habere sapientiae, juxta carnem, quia ex elementis est omnis corporalis nativitas: ac per hoc non esse incongruum inquiunt his inclinari, quorum gubernaculis humanum regitur genus, ut his se subjiciat, quae videt mundi clarissima: nec requiri debere spiritualia; quia his solis, inquiunt, ducibus uti concessum est, et per hanc rationem negligunt auctorem.

PL 17, 433C

人間の言い伝えは、肉の感覚を肥やす餌である。それは、肉の配慮が伝えたもので十分だと言う。実に、肉に従って知恵の道理を持つように見える。あらゆる体の誕生は、諸元素から来るからである。したがって彼らは、人類がその舵取りによって治められているものに身を傾けること、すなわち、世の最も輝かしいものとして目に見えるそれらに服することは、不適切ではないと言う。また、霊的なものは求められるべきではないと言う。ただこれらだけを導き手とすることが許されているのだと言い、この道理によって創始者を顧みない。