Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.1
(Vers. 1.) Si enim consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens.
PL 17, 434A(第1節)「汝らがキリストとともに復活したのなら、上にあるものを求めよ。そこにはキリストが神の右に座している」。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.2
Hos cum Christo resurrexisse asserit in baptismo, qui supercoelestia cogitant, ubi sedes est Christi, ubi Deus Pater Filio suo tradidit dexteram, ut regnet et judicet; judicis enim in sinistra sedere non est.
PL 17, 434A天上のものを思う者たち、すなわち、キリストの座のある所、父なる神が子に右の座を委ねて、支配し裁くようにさせた所を思う者たちが、洗礼においてキリストとともに復活したと、彼は主張する。裁き主は左に座るものではないからである。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.3
Resurrectio tamen duas habet formas, ut primo anima de terris resurgat ad coelos, deinde recepto corpore, resurgat raptus obviam Christo.
PL 17, 434Aしかし復活には二つの形がある。まず魂が地から天へと復活し、次に体を取り戻して、キリストを迎えるために引き上げられて復活する。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.4
(Vers. 2.) Quae sunt sursum, sapite, non ea quae super terram. Supernorum coelorum, qui Aeterni sunt habitacula, nos petere exhortatur: ab his autem omnibus, quae in firmamento et sub firmamento sunt, dissimulandum.
PL 17, 434A(第2節)「上にあるものを思え。地上にあるものを思ってはならない」。永遠なる者の住まいである上なる天を、我々が求めるよう勧めている。他方、天空にあるもの、天空の下にあるものすべてには、心を向けてはならない。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.5
Quisquis enim his se superstitionibus occupaverit, impedimentum patietur; non enim poterit haec transcendere, quibus se inclinavit, ut dominis.
PL 17, 434Bというのは、これらの迷信にとらわれる者は誰でも、妨げを被るからである。主として身をかがめた当のものを、彼は越えることができないであろう。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.6
(Vers. 3.) Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Apud mundi sensum mortuus Christus videtur, et discipuli ejus, cum constet vivere illum cum his omnibus.
PL 17, 434B(第3節)「汝らは死んだのであり、汝らの生命はキリストとともに神のうちに隠されている」。世の思いにとっては、キリストも、その弟子たちも死んだように見える。しかし彼がこれらすべての者とともに生きていることは明らかである。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.7
Idcirco carnalibus ac mundanis abscondita est vita Christi et suorum in Deo extra mundum, in regno ejus coelesti, in quo vivunt.
PL 17, 434Bそれゆえ、肉的な者、この世の者には、キリストとその者たちの生命は、世の外にある神のうちに、すなわち彼らが生きている神の天の国に、隠されている。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.8
(Vers. 4.) Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum illo in gloria. Vita nostra Christus est; quia legimus in Actis apostolorum hunc esse vitae auctorem, qui a perfidis non creditur futurus judex (Act. III, 15) .
PL 17, 434B(第4節)「汝らの生命であるキリストが現れるとき、そのとき汝らも彼とともに栄光のうちに現れる」。キリストは我々の生命である。使徒言行録に、背信の者たちには来たるべき裁き主と信じられていない彼が、生命の創始者であると読むからである(使徒言行録3:15)。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.9
Cum autem advenerit in virtute coelesti, et visus fuerit esse, quod minime credebatur, tunc apparebunt cum illo etiam qui crediderunt in illum; et manifestabitur omni perfidiae, quia vivit cum suis in gloria.
PL 17, 434Bしかし、彼が天の力をもって到来し、信じられていなかったとおりの者であると見られるとき、そのとき、彼を信じた者たちも彼とともに現れる。そして、彼が自分の者たちとともに栄光のうちに生きていることが、あらゆる背信に明らかにされる。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.10
Haec consolatio fiduciam spei parit; ut securi de futura vita, omnia postponentes, Christum sequamur.
PL 17, 434Cこの慰めは望みの確信を生む。それは、来たるべき生命について安心して、すべてを後回しにして、我々がキリストに従うためである。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.11
(Vers. 5.) Mortificate membra vestra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est idolorum servitus.
PL 17, 434C(第5節)「地上にある汝らの肢体を殺せ。不品行、汚れ、情欲、悪い欲望、そして偶像への隷属である貪欲を」。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.12
Quoniam omnia simul peccata corpus esse in epistola ad Romanos significat (Rom. VI, 6) , idcirco nunc singula delicta describens, membra ea appellat; ut post acceptam et servatam evangelicam de Salvatoris plenitudine rationem, bonae vitae operam darent, abstinentes se ab omni turpitudine et desiderio malo, quo possint peritiae divinae fructum non amittere.
PL 17, 434Cローマ人への手紙で、あらゆる罪が合わせて体であると彼は示している(ローマ6:6)。それゆえ今ここでは、個々の罪〔delictum〕を描き出して、それらを肢体と呼んでいる。それは、救い主の満ちあふれについての福音の道理を受け、守った後に、彼らが善い生き方に努め、あらゆる醜悪さと悪い欲望から身を遠ざけて、神についての知識の実を失わずにいられるようにするためである。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.13
Multum enim obest scire veri rationem, et minime factis illam prosequentibus affirmare. Hinc est unde et Dominus inter caetera ait: Qui autem scit voluntatem domini sui, et non paruerit ei, vapulabit multis (Luc. XII, 47) .
PL 17, 434Dというのは、真理の道理を知りながら、それを行いによって追わず、確かなものとしない者にとって、害は大きいからである。ここから、主も他の言葉の中でこう言う。「自分の主人の意志を知りながら、それに従わなかった者は、多く打たれる」(ルカ12:47)。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.14
Avaritiam tamen idololatriae comparavit, ut nihil illa scelestius demonstraret. Sub uno nomine duo pessima et impia genera designavit, quae omni ratione monet fugienda; primum enim et pergrave crimen est idololatria.
PL 17, 434Dしかし、彼は貪欲を偶像崇拝になぞらえた。それ以上に極悪なものはないと示すためである。一つの名のもとに、二つの最悪で不敬な種類を指し示し、あらゆる手立てで避けるよう戒めている。第一の、きわめて重い罪過は偶像崇拝だからである。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.15
Quid enim tam perniciosum, tamque funestum, quam ad injuriam creatoris Dei lignis et lapidibus vel aliis metallis honorificentiae ejus nomen tribuere; cum ipsi non patiantur, ut servus nomine domini nuncupetur, quem non natura utique, sed quaedam conditio subjicit servituti?
PL 17, 434D実に、創造主である神への侮辱のために、木や石やその他の金属に、神の栄誉の名を与えることほど、有害で、不吉なことがあろうか。彼ら自身は、奴隷が主人の名で呼ばれることを許さないのに。その奴隷を隷属させるのは、決して本性ではなく、ある境遇なのである。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.16
Aliud e contra crimen est avaritiae, non disparmalitia, sed diversum in nomine. Unde ad Timotheum ait: Radix enim omnium malorum est avaritia (I Tim. VI, 10) ; omnium enim capax est delictorum, ut aviditatis suae, quod impossibile est, impleat desiderium, semper bibens, et semper sitiens.
PL 17, 435Aこれに対して、貪欲は別の罪過である。悪意が異なるのではなく〔底本は disparmalitia とほとんど続けて刷る。dispar malitia と読んだ〕、名が異なるだけである。それゆえ彼はテモテに言う。「貪欲はすべての悪の根である」(一テモテ6:10)。貪欲は、あらゆる罪〔delictum〕を受け入れる。自らの貪りの欲望を満たすために、――それは不可能であるが――いつも飲みながら、いつも渇いているのである。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.17
Non immerito ergo sub uno nomine utrumque malum ostendit; pene enim uno explentur opere: quia sicut idololatria uni Deo auferre nititur gloriam, ne quod ejus peculiare est, solus habeat nomen divinitatis sibi soli condignum; ita et avaritia in Dei se res extendit, ut si potest fieri, unus et solus creaturam ejus sibi usurpet, quam Deus communem omnibus fecit.
PL 17, 435Aだから、彼が二つの悪を一つの名のもとに示したのは、当然である。ほとんど一つの業によって満たされるからである。偶像崇拝が唯一の神から栄光を奪おうとするのは、神だけがその固有のもの、すなわち、神だけにふさわしい神性の名を持つことがないようにするためである。同じように、貪欲もまた、神のものにまで手を伸ばす。できることなら、ただ一人で、神が万人に共有のものとした神の被造物を、自分のものにしてしまおうとする。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.18
Unde dicit Deus per prophetam; Meum est aurum, et meum est argentum (Agae. II, 9) . Utraque igitur Deo est inimica; ambae enim Deo abnegant, quae ejus sunt.
PL 17, 435Bそれゆえ、神は預言者を通して言う。「金は私のものであり、銀は私のものである」(ハガイ2:9)。したがって、どちらも神の敵である。二つともが、神のものを神から否定するからである。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.19
(Vers. 6.) Propter quae venit ira Dei. Malorum memoratorum causa venturum dicit judicium Dei; ut vindicetur in hos, qui contempto Deo et Lege ejus, interdicta sequi maluerunt.
PL 17, 435B(第6節)「これらのゆえに、神の怒りが来る」。前に述べた悪のゆえに、神の裁きが来ると彼は言う。それは、神とその律法を軽んじて、禁じられたことに従うほうを選んだ者たちに、報復がなされるためである。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.20
(Vers. 7.) In quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis. Quantum beneficium illis praestiterit gratia Dei per Jesum Christum, non tacet; ut gratulentur evasisse se iram, quae ventura est repente super infideles totius terrae, et tales semetipsos praebeant, ut parere possint praeceptis ejus, a quo a morte secunda sunt liberati.
PL 17, 435B(第7節)「これらのうちに、汝らもかつて歩んだ。それらのうちに生きていたときに」。神の恩寵がイエス・キリストを通して彼らにどれほどの恩恵を与えたかを、彼は黙さない。それは、彼らが、全地の不信仰の者たちの上に突如として来るであろう怒りを免れたことを喜び、彼によって第二の死から解き放たれた者として、その命令に従うことができるような者として自らを示すためである。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.21
(Vers. 8-11.) Nunc vero deponite et vos omnia, iram et indignationem animi, malitiam, blasphemiam. Turpiloquium de ore vestro non procedat. Nolite mentiri invicem.
PL 17, 435C(第8–11節)「今や汝らも、すべてを捨てよ。怒りと心の憤り、悪意、冒瀆を。汝らの口から恥ずべき言葉を出してはならない。互いに偽ってはならない」。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.22
Exuite vos veterem hominem cum actibus ejus, et induite novum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus, qui condidit illum; ubi non est Graecus et Judaeus, circumcisio et praeputium, Barbarus et Scytha, servus et liber: sed omnia et in omnibus Christus.
PL 17, 435C「古い人をその行いとともに脱ぎ、新しい人を着よ。この新しい人は、自分を創った者の像に従って、認識へと向かって新たにされる。そこには、ギリシア人もユダヤ人もなく、割礼も無割礼もなく、未開人もスキタイ人もなく、奴隷も自由人もない。すべてであり、すべてのうちにあるのはキリストである」。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.23
Nunc ab his prohibet, quae minora peccata videntur; ne forte, quia superius quae graviora sunt, mortificanda mandavit, haec admittenda, aut quasi non periculosa, non fugienda putarentur: simul etiam ut exuti veterem hominem, id est, tam verbo quam actu incontaminatos se videntes, et novi facti in Christo per agnitionem veritatis, quae olim latuit, modo autem manifestata per novam legem credentibus; ut similes fiant imaginis ejus, qui creavit illos.
PL 17, 435C今、彼は、より軽い罪と見えるものを禁じている。それは、先に彼がより重いものを殺すよう命じたので、これらは許されるとか、危険でないから避けなくてよいなどと、万一思われないためである。同時にまた、古い人を脱いだ者たちが、言葉においても行いにおいても汚れのない自分を認め、真理の認識によってキリストにおいて新しくなるためである。この真理はかつて隠れていたが、今は新しい法によって信じる者たちに現された〔文は ut exuti … の節に主文を欠く。「ためである」と補って訳した〕。それは、彼らが、自分たちを造った者の像に似た者となるためである。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.24
Imago haec in conversatione bonae vitae intelligenda est, sicut dicit ad Corinthios in epistola prima: Quemadmodum portavimus imaginem ejus, qui de terra est; ita portemus et imaginem ejus qui de coelo est (I Cor. XV, 49) .
PL 17, 435Dこの像は、善い生き方の行いにおいて理解されなければならない。コリントの人々への第一の手紙で彼が言うとおりである。「我々は、地に属する者の像を帯びたように、天に属する者の像をも帯びよう」(一コリント15:49)。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.25
Ipse est ergo creator hominis, cujus imaginem portare nos jubet in sanctitate et bonis operibus, quae de Filii Dei agnitione descendunt. Nemo enim potest bonam et mundam habere vitam, nisi habeat cui hanc exhibeat, a quo si non praemium, certe vel laudem exspectet.
PL 17, 435Dしたがって、人の創造主は彼自身であり、その像を、聖性において、また神の子の認識から生じる善い業において帯びるよう、彼は我々に命じる。実に、善く清い生き方は、それを示す相手を持たなければ、誰も持つことができない。その相手から報賞とまでは言わなくても、少なくとも称賛を期待するのでなければ。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.26
Sed apud Deum et laus et praemium sperantur; quia non patitur Dei justitia eum, qui carnis vitia vicerit, minime coronari.
PL 17, 436Aしかし、神のもとでは、称賛も報賞も望まれる。肉の悪徳に打ち勝った者が冠を受けないことを、神の正義は許さないからである。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.27
In hac itaque agnitione nullus ut indignus excipitur, quasi non mereatur accedere ad fidem Christi; omnes enim accedentes unum fiunt, deleti quid fuerint, et scripti quid esse coeperunt; ut quia unius fidei sunt, in eo ipso unius sint et meriti, ut quos fides jungit, non possint discerni, propter quod diversi natura et gente sive conditione sunt.
PL 17, 436Aしたがって、この認識において、キリストへの信仰に近づくに値しない者であるかのように、不適格者として除かれる者は誰もいない。近づく者はみな一つとなり、以前何であったかは消されて、何であり始めたかが記されるからである。それは、彼らが一つの信仰の者であるから、まさにそのことにおいて、一つの功績の者でもあるためである。信仰が結び合わせた者たちは、本性、民族、境遇によって異なっていても、区別され得ないのである。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.28
Omnia enim et in omnibus his Christus est; quia enim cuncti ejus membra sunt, omnia Christus est; ut dum una confessio eorum est de spe ejus in omnibus Christus: et sic omnia corpus ejus sunt, ut professio eorum et natura concordet.
PL 17, 436Aというのは、キリストはこれらすべてのうちにあって、すべてだからである。すべての者が彼の肢体であるので、キリストはすべてである。それは、彼にある望みについての彼らの告白が一つであるかぎり、キリストがすべてのうちにある、ということである〔ut dum … の構文は整っていない。in omnibus Christus を主文と取った〕。こうしてすべての者が彼の体であり、彼らの宣言と本性は一致する。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.29
Alia est tamen imago haec, quam de agnitione Salvatoris dicit creari, et alia imago, ad quam factus est primus homo.
PL 17, 436Bしかし、救い主の認識から造られると彼が言うこの像と、最初の人がそれに向けて作られた像とは、別である。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.30
Ista enim imago est et in femina, cum agnoscit eum, qui se creavit, et obtemperans voluntati ejus abstinet a vita turpi et actu perverso; illa autem imago in solo viro est, sicut idem dicit in epistola ad Corinthios prima: Vir quidem non debet velare caput, cum sit imago et gloria Dei (I Cor. XI, 7) .
PL 17, 436Bこの像は、女にもある。自分を造った者を認め、その意志に従って、恥ずべき生き方と倒錯した行いを慎むときである。しかし、あの像は男にだけある。同じ使徒が、コリントの人々への第一の手紙で言うとおりである。「男は頭を覆うべきではない。神の像であり栄光であるからである」(一コリント11:7)。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.31
Si autem et mulier non velaret caput, esset et ipsa imago Dei. Sed incongruum erat, ut facta viro subjecta, diceretur esse imago Dei; nam et in Genesi ita ait: Et fecit Deus hominem, ad imaginem Dei fecit eum (Genes. I, 27) ; ut sicut Deus unus est, unus ab eo fieret homo: ut quomodo ex Deo uno omnia, ita ex uno homine omne genus esset super faciem totius terrae.
PL 17, 436Bしかし、女もまた頭を覆わないのであれば、女自身も神の像であろう。だが、男に従う者として造られたのに、神の像と言われるのは不適切であった。創世記でも彼はこう言っているからである。「神は人を作った。神の像に従って、彼を作った」(創世記1:27)。それは、神が唯一であるように、神によって作られる人も一人となるためであり、すべてが唯一の神から出たように、あらゆる種族が唯一の人から、全地の面の上に出るためであった。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.32
Unus igitur unum fecit, qui unitatis ejus haberet imaginem. Et ipsa in viro et muliere similitudo mysterii Patris et Filii; Barbarum tamen ab Scytha segregavit, sicut servum a libero non utique in Christo, in quo omnes unum sunt; sed in morum feritate et in gentis immanitate.
PL 17, 436Cこうして、唯一の者が、自らの一体性の像を持つ者として、一人の者を作った。男と女におけるこの似姿そのものが、父と子の奥義の似姿である。しかし使徒は、未開人とスキタイ人を分けた。奴隷と自由人を分けたのと同じである。それはキリストにおいてではない。キリストにおいては皆が一つである。分けたのは、風習の粗野さと、民族の獰猛さにおいてである。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.33
Pejores enim hos Barbaris intelligi voluit, antequam credant, cum Graecorum libri justitiam eorum praedicent, quam, duce natura, sequebantur; in tantum ut magnum apud eos peccatum furti habeatur, quod Graeci magna, inquit, cum industria et doctrina justitiae semitas investigarunt, hosce naturaliter comprehendisse collaudant.
PL 17, 436Cというのは、使徒は、この者たち〔hos は直前の Scytha(スキタイ人)を指すと取った〕が信じる前には未開人たちよりも劣ると理解されることを望んだからである。ギリシア人の書物は、彼らが自然を導き手として追い求めていた正義を宣べ伝えているのであるが。盗みが彼らの間で大きな罪と見なされるほどである。ギリシア人は、と彼は言う、大きな努力と教えをもって正義の道筋を探し求めたのに、この者たちは生まれながらにそれを会得したと称賛しているのである。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.34
Sed quomodo degenerant omnia, postea plus vituperabiles esse coeperunt, quam fuerant antea laudabiles.
PL 17, 436Dしかし、あらゆるものが堕落するように、のちには、以前に称賛されていた以上に、非難されるべき者となり始めた。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.35
Postquam enim mulieres eorum lege viri uti coeperunt, quas Amazonas primitus asserunt appellatas, totam Asiam contra naturam subjicientes; sic contigit ut et viri canum more rabidi efficerentur, immanes, silvestres, inculti, plus quam barbari, in tantum immutati, ut carne humana vescenda imbuerentur.
PL 17, 436Dというのは、彼らの女たちが男の法を用い始めて――この女たちは最初アマゾンと呼ばれたと言われる――本性に反して全アジアを従えたのち、こうして男たちも犬のように狂暴になり、野蛮で、粗野で、教養がなく、未開人よりもひどくなったからである。あまりに変わり果てて、人肉を食べることに染まるまでになった。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.36
Quid mirum, cum et ipsi Romani longe alii fuerint, quam nunc sunt? Nam et mulieribus eorum castitatis causa vini usus incognitus fuit, sicut nunc aquae; in tantum enim vigebat disciplinae auctoritas, ut subjectum vas non faceret, quod volebat.
PL 17, 436D驚くことがあろうか。ローマ人自身も、今とはまったく別の者たちであったのに。彼らの女たちには、貞潔のゆえにぶどう酒を用いることは知られておらず、今日〔彼女らに〕水を用いることが知られていないのと同じであった〔sicut nunc aquae は、今の女たちはぶどう酒ばかりで水を飲まない、という皮肉と取った〕。規律の権威が非常に力を持っていたので、従属する器〔女を言う〕は、望んだことを行わなかったのである。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.37
(Vers. 12, 13.) Induimini ergo ut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, sensus mansuetudinem, longanimitatem, praebentes vobis invicem patientiam, et donantes alius alii, si quis adversus aliquem habet querelam; sicut et Christus donavit vobis, ita et vos facite.
PL 17, 437A(第12・13節)「それゆえ、神に選ばれた者、聖なる者、愛された者として、慈しみの心の奥底、親切、謙遜、思いの柔和、寛容を身に着けよ。互いに忍耐を示し、誰かが誰かに対して訴えを持つなら、赦し合え。キリストが汝らを赦したように、汝らも同じように行え」。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.38
Ut lucrum possint habere, ad haec eos facienda hortatur, quae meritum collocant apud Deum. A peccatis autem abstinere timor facit; veretur enim ne mala faciens, poenis subdatur.
PL 17, 437A彼らが益を得られるように、神のもとで功績を置くことになる行いをするよう、使徒は彼らを励ます。罪から遠ざかることをさせるのは恐れである。悪を行って刑罰に服することを恐れるからである。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.39
Haec autem quae nunc facienda monet, ad profectum pertinent meritorum; ex voluntate enim sunt, non ex necessitate. Qui ergo ab illicitis se abstinet, habet laudem: qui vero a licitis temperat, et laudem habet et praemium.
PL 17, 437Aしかし、彼が今行うよう勧めていることは、功績の進歩に属する。それは意志によるのであって、必要によるのではないからである。したがって、禁じられたことから身を遠ざける者は称賛を得る。他方、許されたことをも控える者は、称賛と報賞の両方を得る。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.40
(Vers. 14, 15.) Super haec autem omnia charitatem habete, quod est vinculum unitatis: et pax Dei exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore: et grati estote. Quia vero omnium major est charitas, huic magis studendum hortatur.
PL 17, 437B(第14・15節)「これらすべての上に、愛を持て。それは一体性の絆である。神の平和が汝らの心で歓び躍れ。その平和において汝らは一つの体へと召されたのである。そして、感謝する者であれ」。愛はすべてにまさって大きいので、これにいっそう努めるよう彼は勧める。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.41
Tunc enim omnia quae supra mandavit servanda, ad effectum praemiorum poterunt deduci, si duce charitate, iter ambulent legis; tota enim mente operatur, qui ex amore aliquid facit.
PL 17, 437Bというのは、上で守るよう命じたすべてのことは、愛を導き手として法の道を歩むなら、報賞の成就へと導かれ得るからである。何かを愛から行う者は、精神の全体で働くのである。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.42
Hypocrisis et simulatio non est in charitate; quare et Joannes apostolus: Timor, inquit, non est in dilectione. Qui enim timet, perfectus non est: Perfecta enim dilectio foras mittit timorem (I Joan. IV, 18) ; unde et Dominus amari se mavult, quam timeri.
PL 17, 437B偽善と見せかけは愛のうちにない。それゆえ、使徒ヨハネも言う。「恐れは愛のうちにない。恐れる者は完全ではないからである。完全な愛は恐れを外へ追い出す」(一ヨハネ4:18)。だから主も、恐れられるよりも愛されることを望む。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.43
Haec est enim dilectio quae complectitur unitatem, haec est quae omnes unum corpus facit, haec est quae veram habet pacem, quam corde puro custodit. Potest enim pax dici, et non habere charitatem; charitas enim semper secum habet pacem.
PL 17, 437C実に、一体性を抱きとめるのはこの愛である。すべての者を一つの体とするのはこの愛である。真の平和を持つのはこの愛であり、清い心でこれを守る。平和と呼ばれながら愛を持たないことはあり得るが、愛は常に平和を自らのもとに持つからである。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.44
(Vers. 16.) Verbum Christi habitet in vobis abunde in omni sapientia, docentes et monentes vosmetipsos in psalmis et hymnis, et canticis spiritalibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Domino.
PL 17, 437C(第16節)「キリストの言葉が、あらゆる知恵をもって汝らのうちに豊かに宿れ。詩篇と賛歌と霊的な歌によって、互いを教え諭し、恩寵のうちに、汝らの心で主に歌え」。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.45
Haec meditanda monet semper, quae sonent Christum: haec in corde habenda, quae Deo Patri semper gratias referant; ut vox canora illi serviat, illum laudet psalmus, hymnus extollat. Et huic soli notum sit, qui occulta pervidet mentis, a quo speratur et praemium. In cordibus illi cantari mandavit; ne favore hominum fieret, et fructum amitteret.
PL 17, 437Cキリストを響かせるものを常に黙想せよと、彼は勧める。父なる神に常に感謝を捧げるものを心に持て、と。それは、美しい声が彼に仕え、詩篇が彼を称え、賛歌が彼を高めるためである。また、精神の隠れたことを見通す彼だけにこれが知られるためである。彼から、報賞もまた望まれる。彼には心で歌えと命じたのは、それが人々の好意のために行われて、実を失うことのないためである。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.46
(Vers. 17.) Et omne quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu facite, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.
PL 17, 437D(第17節)「汝らが言葉においてであれ業においてであれ、行うことは何であれ、すべてを主イエスの名によって行え。彼によって、神であり父である者に感謝しつつ」。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.47
Quoniam supra in corde Deum laudari, et illi gratias referri praecepit; nunc tam in verbo, quam in opere totius conversationis nostrae nomen Domini Jesu laudari et exaltari hortatur; ut cum verba nostra carent reprehensione, et opera nostra bona sunt, magnificetur Dominus Jesus, cujus magisterio invituperabiles sunt discipuli. Tunc enim veras gratias agimus Deo per ipsum, si modum praeceptorum ejus custodiamus.
PL 17, 437D上では心において神を称え、神に感謝を捧げるよう命じた。今は、言葉においても業においても、すなわち我々の生き方の全体において、主イエスの名が称えられ高められるよう勧めている。それは、我々の言葉に非難すべきところがなく、我々の業が善いとき、主イエスが大いなるものとされるためである。その教えによって、弟子たちは非難されることがない。我々は、彼の命令の定めを守るなら、そのときこそ、彼によって神に真の感謝を捧げているのである。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.48
(Vers. 18.) Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet, in Domino. Ita praecepit mulieres subditas esse debere viris, sicut mandavit Deus, inter caetera dicens ad mulierem: Et ad virum tuum conversio tua et ipse tui dominabitur (Gen. III, 16) ; ut ipso ritu et disciplina timeat virum suum, quasi dominum, ex quo coepit esse.
PL 17, 438A(第18節)「妻たちよ、夫に従え。主にあってふさわしいように」。神が、他の言葉の中で女に向かってこう言って命じたとおり、妻たちは夫に従うべきである、と彼は命じた。「汝の向かう先は汝の夫であり、彼が汝を支配する」(創世記3:16)。それは、その定めと規律によって、自分がそこから存在し始めた夫を、主のように畏れるためである。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.49
(Vers. 19.) Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas. Rigorem virilis legis emollit, ne potestate qua praevalet, nimius quis sit in dominatu uxoris: sed debet respicere ad affectum, quia mulier caro ejus est; ne plus illam humilians exacerbet et contraria cogitet.
PL 17, 438A(第19節)「夫たちよ、汝らの妻を愛せよ。彼女らに対して辛辣であってはならない」。男の法の厳しさを和らげているのである。優位に立つ権力によって、妻を支配する際に誰かが度を越すことのないようにである。むしろ愛情を顧みるべきである。妻は彼の肉だからである。妻をあまりに卑しめていら立たせ、反対の考えを抱かせることのないようにである。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.50
(Vers. 20.) Filii, obedite parentibus vestris per omnia; hoc enim placet Deo. Non potest aliud placere Deo, quam quod justum et pium est.
PL 17, 438B(第20節)「子らよ、あらゆることにおいて汝らの両親に従え。これは神に喜ばれるからである」。正しく、情愛にかなうことのほかに、神に喜ばれ得るものはない。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.51
Tunc enim possunt filii habere propitium Deum, si debitam honorificentiam rependant parentibus, circa obsequium illorum faciles, in contemptu difficiles, scientes filii numquam adversus parentes providere debere.
PL 17, 438Bというのは、子らが神の好意を得られるのは、両親にしかるべき敬意を返し、その従順には素直で、軽んじることには難色を示すときだからである。子らは、決して両親に逆らって策を巡らすべきではないと知っている。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.52
(Vers. 21.) Patres, nolite ad iram provocare filios vestros, ne pusillo animo fiant. Modestos praecipit patres debere esse filiis, ne coarctati ab eis, delinquant in illos, et Deum offendant, quod nolunt.
PL 17, 438B(第21節)「父たちよ、汝らの子らを怒りへと駆り立ててはならない。気落ちしないためである」。父たちは子らに対して穏やかであるべきだ、と彼は命じる。子らが彼らに追い詰められて、彼らに対して過ちを犯し、望んでもいないのに神を怒らせることのないためである。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.53
Ira enim inconsiderata res est, in tantum ut aliquando nec sibi parcat, qui irascitur. Debent enim recordari patres quia fuerunt et ipsi filii: considerare autem filii, quia futuri sunt patres; ut aeque librato consilio utriusque partis, et filii subjecti sint, et patres modesti.
PL 17, 438B怒りは思慮の無いものであり、怒る者が自分自身さえ容赦しないことがあるほどである。父たちは、自分たちもかつて子であったことを思い起こすべきである。子らは、自分たちも父となることを考えるべきである。両者の考えが等しく秤にかけられて、子らは従い、父たちは穏やかであるためである。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.54
(Vers. 22.) Servi, obaudite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis timentes Dominum.
PL 17, 438C(第22節)「奴隷たちよ、あらゆることにおいて、肉による主人たちに聞き従え。人々に気に入られようとして、目の前でだけ仕えるのではなく、心の純真さをもって主を畏れて」。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.55
Quoniam Deo aliter serviri non potest quam puro corde; occulta enim pervidet animorum: sic et hominibus praecipit serviri debere. Qui enim ad oculum servit, in occulto aliud facit: qui autem ex animo, talis est foris, qualis et intus.
PL 17, 438C神には、純粋な心でなければ仕えることができない。神は心の隠れたことを見通すからである。そのように人々にも仕えるべきだ、と彼は命じる。目の前で仕える者は、隠れたところでは別のことをする。しかし心から仕える者は、外でも内と同じ者である。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.56
Si ergo in hoc obsequio fuerit fidelis, promerebitur Dominum; quia ipse dixit: Qui in minimo fidelis est, et in magno fidelis est (Luc. XVI, 10) .
PL 17, 438Cしたがって、この従順において忠実であるなら、その者は主の好意を得るであろう。主自身が言ったからである。「最も小さなことに忠実な者は、大きなことにも忠実である」(ルカ16:10)。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.57
Si enim ei, qui ad praesens vindicat, fidelis non fuerit, qui fieri poterit ut illi fidem exhibeat, quem post mortem audit judicaturum? Idcirco in domini carnalis causa justum vult esse servum et obsequentem; ut possit et in Dei rebus et fidelis esse et obsequens.
PL 17, 438Cというのは、今この場で罰を加える者に忠実でなかった者が、死後に裁くと聞いている者に、どうして忠実さを示すことができようか。それゆえ使徒は、肉による主人のことにおいて、奴隷が正しく従順であることを望む。神のことにおいても、忠実で従順であり得るためである。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.58
Si enim in praesenti idoneus fuerit, ubi scit nulla esse nisi corruptibilia praemia; quanto magis propensior erit in Dei devotione, quem scit fidelibus immortalia daturum praemia!
PL 17, 438Dというのは、朽ちる報賞しか無いと知っている現在のことで相応しい者であったなら、信じる者たちに不死の報賞を与えると知っている神への献身には、どれほど熱心になることか。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.59
(Vers. 23, 24, 25.) Quidquid facitis, ex animo operamini, ut Domino et non hominibus: certi quod a Domino recipietis retributionem haereditatis Domini Christi, cui servitis.
PL 17, 438D(第23・24・25節)「汝らが何を行うにせよ、人々にではなく主に対してのように、心から行え。主から、主キリストの相続の報いを受けることを確信して。汝らはこの主キリストに仕えているのである」。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.60
Qui enim inique gerit, fert id quod gessit inique: et non est personarum acceptio apud Deum. Ut promptos illos in obsequio et fide faciat, mercedem illos bonorum operum accepturos promittit a Deo in regno Christi.
PL 17, 439A「不正を行う者は、自分が不正に行ったことを負う。神のもとに、人を偏り見ることはない」。使徒は、奴隷たちが従順と信仰において敏速であるように、善い業の報いを、キリストの国で神から受けることになると約束する。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.61
Quod ut probatum sit et acceptum, sic illos vult obsequi sicut Domino, a quo mercedem exspectant. At si servus inique egerit, non solum hominem offendet, sed et Deum, quem in admissa fraude carnalis domini contempsit.
PL 17, 439Aこれが是認され受け入れられるように、彼らが、報いを期待する主に対してのように従うことを、彼は望む。しかし、奴隷が不正を行ったなら、人を怒らせるだけでなく、神をも怒らせる。肉による主人に対して行った欺瞞において、神を軽んじたからである。
Commentaria in Epistolam ad Colossenses 3.62
Si autem bene egerit, non erit apud Deum servus hominis, quasi despectior: sed remunerabitur, quasi liber inter homines, servus autem Christi, quod dignitatis est nomen.
PL 17, 439Aしかし、善く行ったなら、その者は神のもとでは、より卑しい者として人の奴隷であるのではない。人々の間では自由人のように、またキリストの僕として報われる。これは尊厳ある名である。