アンブロシアステルfl. c. 366–384

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Commentaria in Epistolam ad Colossenses

Caput I 第I章

Ambrosiaster · Commentaria in Epistolam ad Colossenses · PL 17, 421A · 65 sectiones

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.1

1

(Vers. 1, 2, 3.) Paulus apostolus Christi Jesu per voluntatem Dei, et Timotheus frater, his qui sunt Colossis, sanctis et fidelibus fratribus in Christo Jesu. Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.

PL 17, 421A

(第1–3節)「神の意志によるキリスト・イエスの使徒パウロと、兄弟テモテから、コロサイにいる聖なる者たち、キリスト・イエスにある忠実な兄弟たちへ。我々の父なる神と主イエス・キリストから、汝らに恩寵と平和があるように」。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.2

2

Caput epistolae solito more scribit ad eos, in quo et sanctis et fidelibus fratribus litteras se ordinare prosequitur, quibus exoptat Dei gratiam manere per Christum.

PL 17, 421A

彼はいつもの習いに従って彼らに書簡の冒頭を書いている。そこでは、聖なる者たちであり忠実な兄弟たちである人々に自分が書き送ることを述べ、キリストを通して神の恩寵がとどまることを彼らのために願っている。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.3

3

(Vers. 4, 5, 6.) Gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Jesu Christi, semper pro vobis orantes, audita fide vestra in Christo Jesu, et dilectione, quam habetis in omnes sanctos propter spem, quae reposita est vobis in coelis, quam ante audistis in verbo veritatis Evangelii, quod pervenit ad vos, sicut et in universum mundum.

PL 17, 421B

(第4–6節)「我々は、我々の主イエス・キリストの父である神に感謝する。キリスト・イエスにある汝らの信仰と、すべての聖なる者たちに対して汝らが持つ愛とを聞いて、いつも汝らのために祈っている。それは、天に汝らのために蓄えられている望みのゆえであり、汝らはこの望みを先に、福音の真理の言葉において聞いた。その福音は汝らのもとに届き、全世界にも届いている」。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.4

4

Quoniam dignum habuit Deus credere istis Filium suum, gratias ei refert in orationibus suis.

PL 17, 421B

神が彼らに自らの子を信じ託するにふさわしいと認めたのだから、〔パウロは〕祈りの中で神に感謝している。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.5

5

Deinde propter charitatem, quam habebant in sanctos, fidi quia pro hac spes firma est apud Deum, qua remuneraturus creditur credentes et diligentes se invicem, auctore Christo, cujus nomen pervenit ad omnes gentes, ut multiplicentur in fide ejus.

PL 17, 421B

次に、彼らが聖なる者たちに対して持っていた愛のゆえに〔感謝する〕。この愛のために神のもとに確かな望みがあると信頼しているからである〔fidi quia の係りは定かでない。fidi を「信頼して」の意に取り、感謝する使徒たちを主語と解した〕。その望みによって、神は、信じて互いに愛し合う者たちに報いると信じられている。それはキリストを創始者とするものであり、その名はすべての異邦人に届いた。彼への信仰において彼らが増し加えられるためである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.6

6

(Vers. 7, 8.) Et est fructificans et crescens, sicut et in vobis, ex qua die audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate, prout didicistis ab Epaphra dilecto conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi, qui etiam notam fecit nobis vestram dilectionem in spiritu.

PL 17, 421C

(第7・8節)「〔福音は〕実を結び成長している。汝らのうちでもそうであり、汝らが神の恩寵を聞き、真理において知った日からそうである。汝らは我々の愛する仲間の僕エパフラスから学んだとおりである。彼は汝らのために忠実なキリストの奉仕者であり、また霊における汝らの愛を我々に知らせてくれた」。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.7

7

In exemplum caeterarum gentium nos crescere et fructum vitalem facere alacri sermone prosequitur; ut ex eo quod Dei gratiam perceperunt, proficerent et numero et opere, adjungentes fidei suae qui fierent fratres eorum in Christo.

PL 17, 421C

他の異邦人たちの模範として、我々〔底本は nos。ミーニュの脚注は、一部の写本が hos recreare(彼らを元気づけ)と読むと伝える。コロサイの人々を指すと取るのが自然か〕が成長して命の実を結んでいると、彼は快い言葉で続けて述べる。それは、神の恩寵を受けたことによって、彼らが数においても業においても進み、自分たちの信仰に、キリストにおける彼らの兄弟となる人々を加えるようにするためである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.8

8

Exemplo enim bonorum operum illorum attracti sunt multi, teste illis Epaphra, qui eis ministravit gratiam Christi vice Apostoli, quam statim imbiberunt ut potum spiritalem in Domini charitate, quae non in carne est, sed in spiritu.

PL 17, 421C

実に、彼らの善い業の模範に引き寄せられた者は多かった。エパフラスがそのことを彼らについて証言している。彼は使徒の代わりに彼らにキリストの恩寵を取り次ぎ、彼らはそれを、霊的な飲み物のように、主の愛のうちにただちに飲み込んだ。この愛は肉にあるのではなく、霊にある。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.9

9

(Vers. 9, 10.) Idcirco et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes et postulantes; ut impleamini agnitione voluntatis ejus in omni sapientia et intellectu spiritali in hoc, ut ambuletis digne eo ad omne placitum in omni opere bono.

PL 17, 421C

(第9・10節)「それゆえ我々も、聞いた日から、汝らのために祈り願うことをやめない。それは、あらゆる知恵と霊的な理解において、彼の意志を知ることで汝らが満たされ、そのことにおいて、あらゆる善い業をなして、彼にふさわしく、すべてにおいて彼の喜ぶように歩むためである」。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.10

10

Audiens Apostolus devotam ac promptam voluntatem illorum circa fidem Christi, orat pro eis; ut propensius agnita voluntate Dei, rationabili opere explerent devotionem, quam audita fide Christi didicerant, ne tam fida mentis dicatio, et robur fidei, dum inconsulte aliquid et imperite conficeret, laboris sui fructum amitteret. Hoc enim libenter accepto fertur, quod devoto fit animo, et prudenter.

PL 17, 421D

使徒は、彼らがキリストへの信仰に対して献身的で意欲に満ちていると聞き、彼らのために祈る。それは、神の意志をいっそう深く知ったうえで、道理にかなった業によって、キリストへの信仰を聞いて学んだ献身を果たすためである。これほど忠実な精神の奉献と信仰の力強さが、思慮なく未熟に何かを行って、自らの労苦の実を失うことがないようにとの祈りである。喜んで受け入れられるのは、献身の心をもって賢明に行われることだからである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.11

11

(Vers. 11, 12, 13.) Fructificantes et crescentes in agnitionem Dei, in omni virtute robur capientes secundum potentiam gloriae ejus in omnem patientiam et longanimitatem, cum gaudio gratias agentes Deo et Patri, qui vocavit vos in partem sortis sanctorum in lumine, qui liberavit nos a potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae.

PL 17, 422A

(第11–13節)「神を知ることにおいて実を結び成長しつつ、あらゆる力において、その栄光の力に従って強さを得つつ、あらゆる忍耐と寛容に至り、喜びをもって、父なる神に感謝しつつ〔歩むように〕。神は汝らを、光の中で聖なる者たちの割り当てに与る者として召した。神は我々を闇の力から救い出し、その愛の子の国に移した」。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.12

12

Incrementum operum eorum cum scientia vult fieri, ut non ignorent fidei suae spem; tunc enim firmi et stabiles sunt, si advertant quae pro fide promissa sunt, et quanta sit potentia gloriae majestatis Dei in patientia; ut longa exspectatione sustineat humanum genus, quod irreverentia sua non solum negligit Creatorem, verum persequitur amantes eum: ut et ipsi similiter patientes sint, ut supportent probra et maledicta infidelium, vel si illata fuerit pressura, exspectantes judicium Dei, nec dubitantes de eo, magis autem gaudentes in promissa vita cum gratiarum actionibus Deo, qui dignatus est advocare et inducere gentes in promissionem Judaeorum, quae est lumen aeternum, id est, vita aeterna, veritas perpetua.

PL 17, 422A

彼は、彼らの業の成長が知識とともに起こることを望む。それは、彼らが自分たちの信仰の望みを知らないままにならないためである。信仰のために約束されたものと、忍耐における神の威光の栄光の力がどれほど大きいかに気づいてこそ、彼らは堅く揺るがぬ者になるからである。すなわち神は、長い待望をもって人類を耐え忍ぶ。人類は自らの不敬によって、創造者を顧みないばかりか、彼を愛する者たちを迫害するのである。それは、彼ら自身も同じように忍耐強く、不信仰の者たちの辱めと呪いを耐え、あるいは苦難が加えられても、神の裁きを待ち、それについて疑わず、むしろ約束された生命に喜びながら、神に感謝を献げるためである。神は異邦人を呼び寄せ、ユダヤ人の約束の中に導き入れることを良しとした。その約束とは永遠の光、すなわち永遠の生命、とこしえの真理である。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.13

13

Liberati enim de conditione tenebrarum, hoc est, eruti de inferno, in quo tenebamur a diabolo tam ex proprio quam ex delicto Adae, qui est pater omnium peccantium, translati sumus per fidem in regnum coeleste Filii Dei; ut ostenderet nobis Deus quo amore diligit nos, quando attollens nos de imo tartari, induxit in coelos cum vero Filio suo.

PL 17, 422B

実に、闇の状態から解放された、すなわち冥界から引き出された我々は、信仰を通して、神の子の天の国に移された。冥界で我々は、自らの〔罪〕からもアダムの罪からも、悪魔に捕らえられていた。アダムはすべての罪を犯す者たちの父である。それは、神が我々をどれほどの愛で愛しているかを我々に示すためである。神は我々をタルタロスの底から引き上げ、まことの子とともに天へ導き入れた。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.14

14

Jam enim omnes credentes, qui fixa mente devoti sunt, exeuntes de saeculo, duce dextrae Patris Angelo, inducuntur in coelos, quod ante devictam mortem concessum non erat.

PL 17, 422C

いまやすべての信じる者たち、堅い心で献身している者たちは、世を去るとき、父の右の天使〔dextrae Patris Angelo の意は定かでない。「父の右にいる天使」と取った〕を導き手として、天へ導き入れられる。死が打ち破られる前には、これは許されていなかった。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.15

15

(Vers 14.) In quo habemus redemptionem, et remissionem peccatorum. In hujus Filii sui regnum transtulit nos Deus, per quem nos redemit, et manumisit; remissio enim peccatorum liberos facit, ut liberati debitis, teneri obnoxii non possint.

PL 17, 422C

(第14節)「彼において我々は贖いを、罪の赦しを持っている」。神は我々を自らの子の国へ移した。その子を通して我々を贖い、奴隷の身から解き放ったのである。罪の赦しは人を自由にするので、負債から解かれた者が、責めを負う者としてなお捕らえられることはありえない。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.16

16

Nam sine fide Christi nullus egressus de inferno est; quia obligatus peccatis exire januas tartari non potest. Qui est imago invisibilis Dei.

PL 17, 422C

実に、キリストへの信仰なしには、冥界から出た者は誰もいない。罪に縛られた者は、タルタロスの門を出ることができないからである。「彼は見えない神の像である」。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.17

17

Invisibilis Dei imago visibilis esse non potest, alioquin nec imago est; quod enim invisibile est, pingi non potest, nec enim visibilis potest invisibilem videre; aut enim corpus est, quod videtur, aut figura, aut aliqua informata substantia, quam fert acies oculorum, totum tamen corpus est: Deus autem, qui ab iis omnibus alienus est, quomodo potest imaginem habere visibilem?

PL 17, 422D

見えない神の像が見えるものであることはありえない。さもなければ、それは像ですらない。見えないものは描かれえず、見えるものが見えないものを見ることもできないからである。見られるものは、体であるか、形象であるか、あるいは何か形づくられた実体であって、目の視線が耐えうるものである。しかしそれらはすべて体である。これらすべてと無縁である神が、どうして見える像を持ちえようか。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.18

18

Sed ideo sic dicitur, ut talis Filius intelligatur, qualis est Pater; ut quia de ipso est, et nihil distat ab eo in divinitate naturae, imago ejus dicatur et forma; ne alius Deus a perfidis crederetur, quamvis nomine ipso hoc contineatur; ideo enim verus Dei Filius dicitur, ut de ipso esse credatur.

PL 17, 423A

しかし、このように言われるのは、子が父と同じようなものとして理解されるためである。子は父から出ており、本性の神性において父と少しも隔たらないので、父の像、また形と呼ばれる。背信の者たちによって別の神と信じられることがないようにである。もっとも、このことは〔「子」という〕名そのものに含まれているのであるが〔hoc の指すものは定かでない。父から出ていて別の神ではないことが「子」という名に含まれている、の意に取った〕。実に、子が神のまことの子と呼ばれるのも、父から出たものと信じられるためである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.19

19

Sed propter malam intelligentiam etiam hoc additum est, ut et imago ejus dicatur; ut cum apparet, licet in figura humana, aut certe in igne, ut ad Moysen (Exod. III, 2) , non ipse Pater intelligatur esse, sed Filius: et per id quod imago ejus dicitur, nihil ab eo distare credatur.

PL 17, 423A

しかし、誤った理解のゆえに、「その像」と呼ばれることまでが付け加えられた。子が現れるとき、たとえ人の姿であっても、あるいは確かにモーセに対して火の中に〔現れた〕ように(出エジプト記3:2)、父自身ではなく子であると理解され、「その像」と呼ばれることによって、父と少しも隔たらないと信じられるためである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.20

20

Unde dicit ad Philippum: Philippe, qui me videt, videt et Patrem. Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem? Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 9.) ?

PL 17, 423A

それゆえ彼はフィリポに言う。「フィリポよ、私を見る者は父をも見る。どうして汝は、『我々に父を示せ』と言うのか。私が父のうちに、父が私のうちにあることを、汝は信じないのか」(ヨハネ14:9)。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.21

21

Haec est unitas et substantialitas Patris et filii, ut invicem sint; ut qui videt Filium, videat et Patrem. Nunc videamus quomodo visus est Filius; ut proinde intelligamus qua ratione Philippus videndo Filium, videat et Patrem.

PL 17, 423B

これが父と子の一体性であり実体の同一性であって、両者は互いのうちにある。子を見る者は父をも見る、というわけである。では、子がどのように見られたかを見よう。そうすれば、フィリポが子を見ることによってどのような理由で父をも見たのかを、我々は理解できる。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.22

22

Intellectu certe operum divinorum viderunt Filium, non carnalibus oculis. Quae operatus est Filius, dixit esse Patris; ut unitatem virtutis ostenderet. Eodem genere visus est et a Jacob; unde nomen accepit Israel, id est, homo videns Deum (Gen. XXXII, 28) .

PL 17, 423B

彼らは、神の業を理解することによって子を見たのであって、肉の目によってではない。子が行ったことを、子は父のものだと言った。力の一体性を示すためである。同じ仕方でヤコブにも見られた。そこからイスラエルという名を受けた。すなわち、神を見る人である(創世記32:28)。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.23

23

Propter hoc ergo imago est dictus invisibilis Dei; ut ipse esse intelligeretur, qui per intellectum visus est Deus: Patrem autem numquam ullo modo apparuisse, sicut dictum est in Evangelio: Deum nemo vidit umquam (Joan. 1, 18) .

PL 17, 423B

それゆえ、子は「見えない神の像」と呼ばれた。理解を通して神として見られた者が、〔父ではなく〕彼自身であると理解されるためである。一方、父はけっしてどのようにも現れなかった。福音書に言われているとおりである。「神を見た者は、いまだ誰もいない」(ヨハネ1:18)。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.24

24

(Vers. 16.) Primogenitus universae creaturae. Ante omnem creaturam, genitum Filium non creatum, testatur; ut secerneret nativitatem ejus a creaturae factura: et ut hoc penitus clarescat, subjecit:

PL 17, 423C

(第16節)〔引かれた句は第15節〕「すべての被造物より先に生まれた者」。すべての被造物より先に、子は生み出されたのであって、創造されたのではないと証言している。子の誕生を、被造物の製作から区別するためである。このことが十分に明らかになるよう、続けてこう付け加えた。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.25

25

Quia in ipso condita sunt omnia in coelis et in terra. visibilia et invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates, omnia per ipsum et in ipso condita sunt.

PL 17, 423C

「それは、天にあるものも地にあるものも、見えるものも見えないものも、王座であれ主権であれ支配であれ権能であれ、すべてのものが彼において創られたからである。すべてのものは、彼によって、彼において創られた」。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.26

26

Non solum in eo magnificum et gloriosum significat Christum; quia antequam fierent omnia, natus est: sed et in ipso dicit omnia condita, hoc est, ut omnium potentia in eo esse credatur, et ideo profecta, dum omnia fiunt per ipsum: hoc est autem caput esse totius creaturae; quia ipso ut sint, esse coeperunt.

PL 17, 423C

パウロは、キリストがすべてが生じる前に生まれたという点でだけ、キリストを壮大で栄光あるものと示しているのではない。すべてのものが彼において創られたとも言う。それは、万物の力が彼のうちにあると信じられるためであり、それゆえ、万物は彼によって生じるのだから、〔彼から〕発したのである〔底本は profecta。係りは定かでない。「発した」と取り、万物を主語に補った。ミーニュの脚注は、古い版と一部の写本が et Deo eo perfecta、ローマ版が et a Deo perfecta(神によって完成された)と読み、より良い写本は本文のとおりと伝える〕。これが、彼が被造物全体の頭であるということである。彼によって存在するように、存在し始めたからである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.27

27

Ideo autem quae ab ipso facta sunt, per ipsum facta dicuntur; quia ad hoc natus est, ut faceret creaturam: hoc est, fecisse in eo, et per eum. Nec enim sibi nativitas sua proficit, sed nobis; quia non eguit nasci, qui in his erat.

PL 17, 423D

さらに、彼によって〔ab ipso〕作られたものが「彼を通して」〔per ipsum〕作られたと言われるのは、彼が被造物を作るために生まれたからである。すなわち、彼のうちで、また彼を通して作ったということである。実に、彼の誕生は彼自身のためではなく、我々のためになる。これらのうちにあった者は〔in his の指すものは定かでない〕、生まれる必要がなかったからである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.28

28

Quomodo fit unicus Dei Patris Filius, quomodo ipse novit quae ingenita sunt Dei Patris? Erat enim in Deo, qui processit de Deo, ita ut unus esset Deus: ac sic fit, ut neque diminutio sit Patris, neque profectus Filii, dum nascitur.

PL 17, 423D

どのようにして神である父の独り子となるのか。どのようにして彼自身は、神である父の生み出されていないものを知るのか。神から出た者は、神のうちにあったのである。それゆえ神は一つである。こうして、生まれても、父の減少も子の増加もないことになる。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.29

29

Et ut apertius tradat quae et quanta sit potentia Filii, ostendit quae per ipsum sint, nempe Throni, Dominationes et Principatus, ac Potestates; ut proinde omnino minus nihil in eo esse credatur, quam in Patre.

PL 17, 424A

子の力がどのようなもので、どれほど大きいかをいっそう明らかに伝えるために、彼は、子によって生じたものを示す。すなわち王座、主権、支配、そして権能である。それゆえ、子のうちには、父のうちにあるより少ないものは一つもないと信じられるべきである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.30

30

(Vers. 17.) Et ipse est ante omnes. Ante omnes hic est; quia hic solus de Deo Patre natus est, de ingenita utique substantia Dei.

PL 17, 424A

(第17節)「彼はすべてのものより先にある」。彼がすべてのものより先にあるのは、彼だけが父なる神から、すなわち神の生み出されていない実体から生まれたからである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.31

31

Haec autem virtute ejus, quam per generationem habet a Patre, substiterunt; non ut communio eis substantiae sit cum eo, sed ex nihilo nutu Dei Patris Filio agente coeperunt. Et cuncta in ipso constant.

PL 17, 424A

これらのものは、彼が父から生まれによって持つ力によって存立した。それは、それらが彼と実体を共有するためではなく、無から、父なる神の意志により、子が働くことによって始まったのである。「そしてすべてのものは彼において成り立っている」。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.32

32

In ipso constant, quia sine eo nihil sunt; nisi enim huic fuerint subdita, errore devia, quasi perditioni fient obnoxia.

PL 17, 424A

彼において成り立っているのは、彼なしには無だからである。実に、彼に服さなければ、迷いのうちに道を外れ、あたかも滅びに服する者となるからである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.33

33

(Vers. 18.) Et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis; ut fiat in omnibus ipse primatum tenens.

PL 17, 424A

(第18節)「彼は教会の体の頭であり、初めであり、死者の中から最初に生まれた者である。すべてにおいて彼が首位を保つためである」。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.34

34

Ecclesiae caput est Christus, si tamen omnes unum sentiant coelestes et terreni; ut sint Ecclesia, hoc est, unius fidei: si quominus truncati capite totius corporis, id est, a Creatore suo sejuncti, amentia quadam et vanitate bacchantur.

PL 17, 424B

キリストが教会の頭であるのは、天のものも地のものも皆が一つのことを思う場合に限る。すなわち、教会であるため、つまり一つの信仰に属するためである。そうでなければ、全身の頭を切り取られた者として、すなわち自らの創造者から切り離された者として、ある種の狂気と空しさのうちに乱れ騒ぐ。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.35

35

Qui est principium, primogenitus ex mortuis; ut fiat in omnibus ipse primatum tenens. Quoniam omnia per ipsum sunt, per ipsum denuo negligentia quadam facto caduca, reformanda fuerunt; ne ad injuriam ejus pertineret, si opus ejus per alterum restauratum fuisset; ut quomodo ante omnes natus est, sic iterum ante omnes primus esset ex resurrectione mortuorum, reddita pristina vita; ante omnia enim natus est de Deo, ut cuncta crearet, quae non erant.

PL 17, 424B

「彼は初めであり、死者の中から最初に生まれた者である。すべてにおいて彼が首位を保つためである」。すべてのものは彼によって存在するのだから、何らかの怠慢によって脆くなったそれらは、再び彼によって新たにされねばならなかった。彼の業が他の者によって回復されたとすれば、彼への侮辱になるからである。すなわち、彼がすべてのものより先に生まれたように、再びすべてのものに先立って、死者の復活において最初の者となり、元の生命を返すためである。実に、彼はすべてのものより先に神から生まれたが、それは、存在していなかったものすべてを造るためであった。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.36

36

Iterum autem accepta carne de virgine natus est, ut peccatum quod ex virgine Eva intraverat in mundum, aboleret.

PL 17, 424C

しかし再び、おとめから肉を受けて生まれたのは、おとめエバから世に入った罪を廃するためである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.37

37

Natus ergo, et mortuus resurrexit, ut quae primum fecerat, postea iterum recrearet; quia per errorem fuerant velut mortua, ut semper in omni vita sit primus et princeps.

PL 17, 424C

こうして生まれ、死んで復活したのは、最初に作ったものを、その後に再び造り直すためである。それらは迷いによって死んだも同然になっていたので、彼がつねにあらゆる生命において第一の者、首長であるためである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.38

38

(Vers. 19.) Quia in ipso complacuit Patri omnem plenitudinem inhabitare. Plenitudo in ipso est et manet; quia omnia potest semper, ut nihil exceptum sit, quod non per eum possit praestari; ut et faceret, et reformaret, et lapsa erigeret, et mortua vivificaret.

PL 17, 424C

(第19節)「父は、彼のうちにすべての満ちあふれが宿ることを良しとしたからである」。満ちあふれは彼のうちにあり、とどまっている。彼はつねにすべてを成しうるので、彼を通して与えられえないものは何も除かれない。それは、作り、新たにし、倒れたものを起こし、死んだものを生かすためである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.39

39

Unde ait: Sicut habet Pater vitam in semetipso; ita dedit et Filio vitam habere in semetipso (Joan. V, 26) ; et: Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult, vivificat.

PL 17, 424C

それゆえ彼は言う。「父が自分のうちに生命を持つように、子にも自分のうちに生命を持つことを与えた」(ヨハネ5:26)。また、「父が死者を起こして生かすように、子も、望む者を生かす」。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.40

40

Nec enim Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Ibid., 21, 22) . Quid tam justum, nisi ut horum quae fecit per illum, ipsi daret judicium, ut omnis plenitudo divinitatis habitaret in ipso per id, quod diximus omnem illum potestatem in se habere: hoc est, Deum esse perfectum; qui enim haec omnia non habet, non est Deus.

PL 17, 424D

「父は誰をも裁かず、すべての裁きを子に与えた」(ヨハネ5:21, 22)。父が子を通して作ったこれらのものの裁きを、まさにその子に与えること以外に、これほど正しいことがあろうか。神性のすべての満ちあふれが彼のうちに宿るというのは、先に述べたとおり、彼がその権能のすべてを自らのうちに持つことによる。すなわち完全な神であるということである。実に、これらすべてを持たない者は、神ではない。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.41

41

(Vers. 20.) Et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quae in coelis sunt, sive quae in terris.

PL 17, 424D

(第20節)「そして彼を通して、天にあるものであれ地にあるものであれ、十字架の彼の血によって平和をもたらしつつ、すべてのものを彼へと和解させること」。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.42

42

Hoc est quod supra memoravit, quia ut ea omnia, quae fecit, per illum restauraret, cum errore quodam discrepare jam coepissent ab invicem, nec non et ab auctore (est enim adhuc error in carnalibus coelis) humiliavit eum, incarnando illum, ut homo factus ostenderet ac doceret quomodo possent ea, quae in firmamento sunt, et super terram reconciliari Creatori.

PL 17, 425A

これは先に述べたことである。すなわち、自らが作ったそれらすべてを彼を通して回復させるために――それらは、ある迷いによってすでに互いに、また創始者からも背き合い始めていた(肉的な天にはなお迷いがあるからである)――〔父は〕彼を受肉させて低くした。それは、彼が人となって、天空にあるものと地の上にあるものがどのようにして創造者と和解させられうるかを、示し教えるためである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.43

43

Quod ut ad perfectum perduceret, occidi se passus est propter homines; ut quos apud superos docuerat, exeuntes hinc a morte secunda teneri non possint; ut doctrina ejus fructum haberet primae institutionis, et omnia facta per ipsum viverent in ipso quasi in auctore, sicut Petrus fatetur in Actibus apostolorum (Act. III, 15) .

PL 17, 425A

これを完成にまで至らせるために、彼は人々のために殺されることを甘んじて受けた。上の世界の者たちのあいだで教えていた者たちが〔apud superos は、冥界に対する上の世界、すなわち地上に生きている者たちのあいだの意に取った〕、ここを去るとき、第二の死に捕らえられえないようにするためである。そして、彼の教えが最初の制定の実を得て、彼によって作られたすべてのものが、あたかも創始者のうちにあるように、彼のうちに生きるようになるためである。ペトロが使徒言行録で告白しているとおりである(使徒言行録3:15)。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.44

44

(Vers. 21, 22.) Et vos quondam alienatos et inimicos consiliorum ejus in operibus iniquis, nunc autem reconciliatos in corpore carnis ejus per mortem, exhibere oportet vos sanctos et immaculatos et irreprehensos in conspectu suo.

PL 17, 425B

(第21・22節)「かつては疎外され、悪しき業において彼の計らいの敵であった汝らが、いまや彼の肉の体において、死を通して和解させられたのだから、汝らは自らを、彼の前に聖なる者、汚れなき者、非難されるところのない者として示さねばならない」。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.45

45

Quale donum Dei sit erga gentes memorat, ut ostendat eos debitores, et quidem multum, in gratiarum actionibus Dei; qui cum inimici essent consiliorum ejus, quibus decrevit visitare genus humanum per famulum suum Moysen, cujus doctrinam et potestatem non receperunt, devoti idolis suis, immo operibus iniquis; adoraverunt enim opera sua, quae fecerunt: misericordia autem et providentia Dei requisivit eos; ut gratuito Dei gratiam consequerentur, redeuntes ad eum in conscientia munda; ut in die judicii dum nihil erroris veteris inveniretur in his, adcorporarentur Creatori suo, qui ut prodesset humano generi, incarnatus homo factus est, ut in carne sua vinceret mortem.

PL 17, 425B

神の賜物が異邦人に対してどれほどのものかを述べる。それは、彼らが神への感謝において負債者であり、しかも大いにそうであることを示すためである。彼らは、神が自らの僕モーセを通して人類を訪れようと定めたその計らいの敵であり、モーセの教えと権威を受け入れず、自分たちの偶像に、いやむしろ悪しき業に身をささげていた。実に彼らは、自分たちが作った自分たちの作品を拝んだ。しかし神の慈しみと摂理が彼らを探し求めた。それは、彼らが清い良心で神のもとに帰り、無償で神の恩寵を得るためであり、裁きの日に、彼らのうちに古い迷いが何も見いだされなくなって、自らの創造者の体に合わせられるためである。創造者は、人類に益を与えるために受肉して人となり、自らの肉において死に勝った。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.46

46

(Vers. 23, 24.) Si quidem perseveratis in fide fundati, stabiles et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod praedicatum est in universa creatura, quae sub coelo est.

PL 17, 425C

(第23・24節)「もし汝らが信仰に基礎づけられて堅く動かず、福音の望みから離れずにいるのなら〔よい〕。汝らはその福音を聞いたのであり、福音は天の下にあるすべての被造物の中で宣べ伝えられた」。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.47

47

Cujus factus sum ego Paulus minister, qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et suppleo reliquias pressurarum Christi in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia.

PL 17, 425C

「その〔福音の〕奉仕者に私パウロはなった。私はいま、汝らのための苦しみを喜び、キリストの苦難〔pressura〕の残りを、彼の体である教会のために、私の肉において満たしている」。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.48

48

In tribulationibus, quas patiebatur, exsultare se fatetur; quia profectum suum videt in fide credentium. Non est enim inanis tribulatio, quando eum pro quo patitur, acquirit ad vitam.

PL 17, 425C

彼は、自らが受けていた苦難の中で喜ぶと言っている。信じる者たちの信仰のうちに、自らの進展を見るからである。苦難は、そのために苦しむ当の者を命へと獲得するのなら、空しいものではない。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.49

49

Quas passiones Christo dicit inferri, cujus utique doctrinam persequuntur; ut et perfidos gravet impietatis suae credulitate, et fidelibus Dei praedicet charitatem, cujus Filius nunc usque injurias patitur pro nobis.

PL 17, 425C

この苦しみは、キリストに加えられているものだと彼は言う。人々はキリストの教えを迫害しているからである。それは、背信の者たちには、自らの不敬を信じること〔credulitas〕によって重荷を負わせ、神の忠実な者たちには、その愛を宣べ伝えるためである。その子は今に至るまで、我々のために侮辱を受けている。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.50

50

Nunc igitur intelligi vult qua causa scribit ad eos, cum dicit: Si tamen perseveratis in fide fundati; ut scirent tunc prodesse sibi passionem Christi, si in accepta fide manerent.

PL 17, 425D

では今、彼は、何のために彼らに書いているのかを理解させようとしている。「もし汝らが信仰に基礎づけられてとどまるなら」と言うのは、受けた信仰にとどまるなら、そのときキリストの受難が自分たちに益になると、彼らが知るためである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.51

51

Idcirco enim omnipotentia magnitudinis quanta sit Christi, et quam infinita, ab initio declaravit, ut doceret in ipso solo spem ponendam; quia ipsius sunt omnia, et quia nihil sine ipso potest vivere, neque in coelis, neque in terris.

PL 17, 425D

彼が初めから、キリストの偉大さの全能がどれほどのもので、どれほど無限であるかを明らかにしたのは、望みを彼のみに置くべきだと教えるためである。すべてのものは彼のものであり、彼なしには、天においても地においても、何ものも生きることができないからである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.52

52

Ante omnes enim est, et cuncta in ipso constant, quia in omnibus ipse primatum tenet; ut si quis alicui elementorum aut angelorum, vel Potestatum devotum se debere esse putet, errare se sciat.

PL 17, 425D

実に、「彼はすべてのものより先にあり、すべてのものは彼において成り立つ」。「彼がすべてにおいて首位を保つ」からである。したがって、諸元素あるいは天使たち、あるいは権能のいずれかに献身すべきだと考える者は、自分が誤っていると知るべきである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.53

53

Hic enim unus est Filius Dei, caput omnis principatus et principii, cujus Evangelium praedicatum est in toto mundo, incipiens a Moyse, qui dixit Judaeis: Quia Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester ex fratribus vestris, tamquam me.

PL 17, 426A

実に、彼は神の唯一の子であり、すべての支配と初めの頭である。その福音は全世界で宣べ伝えられたが、それはモーセから始まる。モーセはユダヤ人に言った。「汝らの神である主は、汝らのために、汝らの兄弟たちの中から、私のような預言者を立てる」。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.54

54

Ipsum audietis; erit enim, quicumque non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe (Deut. XVIII, 15, 16) . Unde Dominus ait Judaeis: Quia Moyses de me scripsit (Joan. V, 46) .

PL 17, 426A

「汝らは彼に聞くであろう。実に、その預言者に聞かない者は誰であれ、民の中から断たれるであろう」(申命記18:15, 16)。それゆえ主はユダヤ人に言う。「モーセは私について書いたからである」(ヨハネ5:46)。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.55

55

Itaque hic unus audiendus est et colendus, nec ad hunc aestimandus est quisquam; quia qui caput tenet, reliquam partem subjectam habet. Nam qui se subjectis humiliat, totus errat; quia non tenens caput truncus est, ex quo totum corpus continetur ad vitam.

PL 17, 426A

それゆえ、彼ひとりが聞かれ、崇められるべきであり、彼に並べて誰かを考えてはならない。頭を保つ者は、残りの部分を服従させているからである。実に、従属するものに自らを低くする者は、全く誤っている。頭を保たない者は胴だけであり、その頭によって、体全体が命へと保たれているからである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.56

56

(Vers. 25, 26.) Cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in vos, ad implendum verbum Dei in mysterio, quod absconditum fuit a saeculis saeculorum, et a generationibus.

PL 17, 426B

(第25・26節)「その〔福音の〕奉仕者に私はなった。それは、汝らのために私に与えられた神の経綸に従って、世々の昔から、また世代から隠されていた奥義において、神の言葉を満たすためである」。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.57

57

Ministrum factum se esse Evangelii inter gentes a Deo per Christum cum fiducia loquitur, ut mysterium coeptum a Domino per idoneum et efficacem servum possit impleri, quod ignotum fuit a saeculis.

PL 17, 426B

彼は、自らが異邦人の間で福音の奉仕者とされたのは、神によって、キリストを通してであると、確信をもって語る。それは、世々の昔から知られていなかった奥義を、主によって始められたものとして、適任で有能な僕を通して満たしうるようにするためである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.58

58

(Vers. 27, 28.) Nunc vero declaratum est sanctis ejus, quibus voluit Deus demonstrare quae sint divitiae majestatis mysterii Dei in nationibus, quod est Chritus in vobis spes gloriae, quem nos annuntiamus.

PL 17, 426B

(第27・28節)「いまや〔奥義は〕彼の聖なる者たちに明らかにされた。神は彼らに、諸民族の間における神の奥義の威光の富が何であるかを、示すことを望んだ。それは、汝らのうちにあるキリスト〔底本は Chritus。Christus と読む〕、栄光の望みであり、我々はこのキリストを告げ知らせる」。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.59

59

Mysterium quod latuit a saeculis, modo revelatum asserit, id est, tempore apostolorum ostensum; quia et gentes admittendae essent sine circumcisione carnis ad fidem Christi, qui promissus erat Judaeis.

PL 17, 426B

世々の昔から隠れていた奥義が、いまや啓示されたと彼は主張する。すなわち、使徒たちの時代に示されたということである。それは、異邦人も、肉の割礼なしにキリストへの信仰へと受け入れられるべきだったからであり、キリストはユダヤ人に約束されていた。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.60

60

Prius enim ante praedicationem fidei circumcidi mandatum est gentiles, si voluissent ad Legem accedere: nunc autem misericordia Dei, ita ut sunt, suscipi jussi sunt ad fidem.

PL 17, 426C

実に、信仰の宣教より前には、異邦人は、律法に近づこうと望むなら割礼を受けるよう命じられていた。しかし今は、神の慈しみによって、あるがままに信仰へと受け入れられるよう命じられた。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.61

61

Quod indignum putabatur Judaeis, ut Christus in quo spes erat Judaeorum, etiam gentes participes faceret gloriae suae.

PL 17, 426C

ユダヤ人の望みがかかっていたキリストが、異邦人をも自らの栄光に与らせるということは、ユダヤ人にはふさわしくないと思われていた。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.62

62

(Vers. 29.) Monentes omnem hominem, et docentes in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo: in quo laboro, certans secundum operationem ipsius, quae operatur in me in virtute.

PL 17, 426C

(第29節)「あらゆる人を戒めつつ、あらゆる知恵をもって教えつつ、我々がすべての人をキリストにおいて完全な者として示すようにする。そのために私は労苦し、私のうちに力をもって働く彼の働きに従って闘っている」。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.63

63

Hanc dicit veram esse sapientiam, quae est in disciplina Dominica, cum agnoscitur Christus.

PL 17, 426C

彼は、主の教えにあって、キリストが知られるときの知恵こそが、まことの知恵だと言う。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.64

64

Quod se ipsum Apostolus magna cum cura agere testatur; ut erudiens omnem hominem in hac sapientia, consummatum eum exhibeat Deo in intellectum Christi, ut mysterium nativitatis ex Deo, et nativitatis ex Maria et totius operis ejus coelestium et terrestrium assequatur.

PL 17, 426C

使徒は、自分自身が大いなる配慮をもってこれを行っていると証言する。それは、この知恵においてすべての人を教え育て、キリストを理解することにおいて、その人を完成した者として神に示すためである。その人が、神からの生まれの奥義、マリアからの生まれの奥義、そして天のものと地のものにわたる彼の全業の奥義を把握するためである。

Commentaria in Epistolam ad Colossenses 1.65

65

Cujus rei certamen contra perfidos habere se loquitur, adjuvantibus signis virtutum: ut per haec victa infidelitas comprimatur. Qui enim verbis subtilitate quadam diabolicae versutiae ausus est contradicere, pudore correctus, necesse est cedat virtuti.

PL 17, 426D

彼は、この事柄のために背信の者たちに対する闘いを自分が持っていると語る。力あるしるしの助けを受けてであり、それによって不信仰が打ち負かされ、抑えつけられるためである。実に、悪魔的な狡知のある種の巧みさをもって、言葉で反論しようとした者も、恥を覚えて正され、力に屈せざるをえない。