Leges in Donatistas (XXXIV–XXXVIII) 5.0.1
1º Haereticorum ita est reprimenda insania, ut ante omnia quas ab Orthodoxis abreptas tenent ubicumque Ecclesias, statim catholicae Ecclesiae tradendas esse non ambigant: quia ferri non potest, ut qui nec proprias habere debuerant, ab Orthodoxis possessas, aut conditas, suaque temeritate invasas, ultra detineant.
PL 11, 1431A1º 異端者たちの狂気は、次のように抑えられねばならない。まず何よりも、彼らが正統信仰の者たちから奪い取って保持している教会は、どこにあっても、直ちに公同の教会に引き渡されるべきであることを、彼らが疑わないようにせよ。自らのものとして教会を持つべきでさえなかった者たちが、正統信仰の者たちが所有し、あるいは建てたものを、自らの無謀によって奪い、なおも占有し続けることは、容認できないからである。
Leges in Donatistas (XXXIV–XXXVIII) 5.0.2
2º Dein, ut si alios sibi adjungant clericos, vel ut ipsi aestimant, sacerdotes, decem librarum auri mulcta, per singulos, ab eo qui fecerit, et qui fieri passus sit: vel si paupertatem praetendant, de communi clericorum ejusdem superstitionis corpore, vel etiam donariis ipsis, extorta nostro inferatur aerario.
PL 11, 1432A2º 次に、彼らが他の聖職者を、あるいは彼ら自身が考えるところの司教を自らに加えるなら、一人につき金10リブラの罰金を、それを行った者と、行われるのを許した者から取り立てるものとする。もし貧しさを口実にするなら、同じ迷信に属する聖職者たちの共同の資産から、あるいはその奉納物からでも、強制して取り立て、我々の国庫に納めさせるものとする。
Leges in Donatistas (XXXIV–XXXVIII) 5.0.3
3º Post haec, quoniam non omnes eadem austeritate plectendi sunt, Arianis quidem, Macedonianis et Apollinarianis, quorum hoc est facinus, quod nocenti meditatione decepti, credunt de veritatis fonte mendacia, intra nullam civitatem ecclesiam habere liceat.
PL 11, 1432A3º その後、すべての者が同じ厳しさで罰せられるべきではないので、アリウス派、マケドニオス派、アポリナリオス派には――その罪とは、有害な思索に欺かれて、真理の源について偽りを信じていることである――いかなる都市の中にも教会を持つことを許さない。
Leges in Donatistas (XXXIV–XXXVIII) 5.0.4
Novatianis autem et Sabbatianis omnis innovationis adimatur licentia, si quam forte tentaverint.
PL 11, 1432Aノウァティアヌス派とサバティオス派からは、もし何らかの革新を企てたなら、あらゆる革新の権限を取り上げるものとする。
Leges in Donatistas (XXXIV–XXXVIII) 5.0.5
Eunomiani vero, Valentiniani, Montanistae, seu Priscillianistae, Fryges, Marcianistae, Borboriani, Messaliani, Euchytae, sive Enthysiastae, Donatistae, Audiani, Hydroparastatae, Ascodrogitae, Fotiniani, Pauliani, Marcelliani, et qui ad imam usque scelerum nequitiam pervenerunt, Manichaei nusquam in Romano solo conveniendi, orandique habeant facultatem, Manichaeis etiam de civitatibus expellendis: quoniam nihil his omnibus relinquendi loci est, in quo ipsis etiam elementis fiat injuria.
PL 11, 1433Aエウノミオス派、ウァレンティヌス派、モンタノス派すなわちプリスキリアヌス派、フリュギア派、マルキアヌス派、ボルボル派、メッサリア派、エウキタイ〔底本の綴りは Euchytae。通常の綴り Euchitae の異形〕すなわちエンテュシアスタイ、ドナトゥス派、アウディオス派、ヒュドロパラスタタイ、アスコドロギタイ、フォティノス派、パウロス派、マルケロス派、そして悪事の最も底の邪悪にまで達した者たち、すなわちマニ教徒は、ローマの地のどこにも集まり祈る権限を持たないものとする。マニ教徒はさらに諸都市から追放されるものとする。これらすべての者には、諸要素そのものにまで不法が及ぶような場所を、残しておくべきではないからである。
Leges in Donatistas (XXXIV–XXXVIII) 5.0.6
Nulla his penitus praeter cohortalinam in provinciis, et castrensem, indulgenda militia. Nullo donationis faciendae invicem, nullo testamenti aut voluntatis ultimae penitus jure concesso.
PL 11, 1433Aこれらの者には、属州の官房勤務〔cohortalina。総督に属する属吏団の勤め〕と宮廷勤務〔castrensis〕を除いて、いかなる官職勤務も許してはならない。互いに贈与を行う権利も、遺言あるいは最終意思の権利も、まったく認められない。
Leges in Donatistas (XXXIV–XXXVIII) 5.0.7
Cunctisque legibus, quae contra hos, caeterosque, qui nostrae fidei refragantur, olim latae sunt, diversisque promulgatae temporibus, semper viridi observantia valituris, sive de donationibus in haereticorum factis ecclesias, sive ex ultima voluntate rebus qualitercumque relictis: sive de privatis aedificiis, in quae Domino permittente, vel cohibente convenerint, venerandae nobis catholicae vindicandis Ecclesiae: sive de procuratore, qui hoc nesciente domino fecerit, decem librarum auri mulctam, vel exilium, si sit ingenuus subituro: metallum vero post verbera, si servilis conditionis sit: ita ut nec in publico convenire loco, nec aedificare sibi ecclesias, nec ad circumscriptionem legum quicquam meditari valeant: omni civili et militari, Curiarum etiam, et defensorum, et judicum, sub viginti librarum auri interminatione, prohibendi auxilio.
PL 11, 1433Aまた、これらの者、および我々の信仰に逆らうその他の者に対して、かつて発せられ、さまざまな時に公布されたすべての法は、常に生きた遵守のもとに効力を持つものとする。すなわち、異端者の教会に対してなされた贈与についても、最終意思によって何らかの形で遺贈された物についても、所有者〔底本は Domino と大文字。建物の所有者 dominus と取った。すぐ後の hoc nesciente domino は小文字で刷られている〕が許したにせよ阻止したにせよ彼らが集まった私人の建物についても、それらは我々にとって尊ぶべき公同の教会のものとして取り戻されるべきものとする。また、主人がそれを知らずにこれを行った管理人は、金10リブラの罰金、あるいは自由人であれば流刑、奴隷の身分であれば鞭打ちののち鉱山送りに処されるものとする。こうして彼らが、公の場所で集まることも、自分たちのために教会を建てることも、法を欺くために何事かを企てることもできないようにする。民政・軍政のあらゆる者、また市参事会、保護官、裁判官が彼らに援助を与えることは、金20リブラの威嚇のもとに禁じられるものとする。
Leges in Donatistas (XXXIV–XXXVIII) 5.0.8
Illis etiam in sua omnibus manentibus firmitate, quae de militia et donandi jure, ac testamenti factione, vel negandi penitus, vel in certas vix concessa personas, poenisque variis de diversis sunt haereticis promulgatae: ita ut nec speciale quidem beneficium adversus leges valeat impetratum.
PL 11, 1433Cまた、軍務・贈与の権利・遺言能力について、あるいはまったく否定し、あるいはかろうじて一定の人物にのみ認めた、さまざまな異端者に対して種々の刑罰とともに公布された諸法も、すべてそれ自身の効力を保ち続けるものとする。したがって、法に反して請い得た特別の恩典でさえ、効力を持たない。
Leges in Donatistas (XXXIV–XXXVIII) 5.0.9
Nulli haereticorum danda licentia, vel ingenuos, vel servos proprios, qui Orthodoxorum sunt initiati mysteriis, ad suum rursus baptisma deducendi: nec vero illos quos emerint, vel qualitercumque habuerint, necdum suae superstitioni conjunctos, prohibendi catholicae sequi religionem Ecclesiae.
PL 11, 1433Cいかなる異端者にも、正統信仰の者たちの奥義に入信した自由人であれ自らの奴隷であれ、再び自分たちの洗礼へ導く許可を与えてはならない。また、彼らが買い取った、あるいは何らかの形で所有し、まだ自分たちの迷信に結びついていない者たちが、公同の教会の宗教に従うことを妨げることも許してはならない。
Leges in Donatistas (XXXIV–XXXVIII) 5.0.10
Quod qui fecerit, vel cum sit ingenuus, in se fieri passus sit, vel factum non detulerit, exilio ac decem librarum auri mulcta damnabitur, testamenti et donationis faciendae utrique deneganda licentia.
PL 11, 1433Cこれを行う者、あるいは自由人でありながら自らに対してそれが行われるのを許した者、あるいは行われたことを訴え出なかった者は、流刑と金10リブラの罰金に処され、遺言と贈与を行う権限は双方に拒まれるものとする。
Leges in Donatistas (XXXIV–XXXVIII) 5.0.11
Quae omnia ita custodiri decernimus, ut nulli judicum liceat delatum ad se crimen minori, aut nulli coercitioni mandare, nisi ipse id pati velit, quod aliis dissimulando concesserit. Dat. III Kal. Jun. Constantinop. Felice et Tauro coss.
PL 11, 1434Aこれらすべては次のように守られるよう、我々は定める。すなわち、いかなる裁判官も、自らのもとに訴え出られた罪を、より軽く、あるいは何の強制にも付さずに処理してはならない。ただし、他の者たちに黙認して許したのと同じことを、自らが被ってもよいと望む場合は別である。6月のカレンダエの3日前〔5月30日〕、コンスタンティノポリスで発布。フェリクスとタウルスの執政官の年。