Leges in Donatistas (XXXIV–XXXVIII) 2.0.1
Donatistas atque haereticos, quos patientia clementiae nostrae nunc usque servavit, competenti constituimus auctoritate percelli.
PL 11, 1424A今日まで我々の寛容の忍耐が保ってきたドナトゥス派の者たちと異端者たちを、相応の権威をもって処断するよう我々は定める。
Leges in Donatistas (XXXIV–XXXVIII) 2.0.2
1º quatenus evidenti praeceptione se agnoscant, et intestabiles, et nullam potestatem alicujus ineundi habere, sed perpetua inustos infamia a coetibus honestis et a conventu publico segregandos.
PL 11, 1424A1º 明白な命令によって、彼らが自らを遺言能力のない者であり、何らかの〔契約を〕結ぶ権能を持たぬ者〔底本は alicujus ineundi で、係る名詞を欠く。ゴトフレドゥスの注は contractus(契約)を補う〕であると認めるように。そして永久の汚名を焼き付けられて、立派な人々の集まりと公の集会から隔離されるものとする。
Leges in Donatistas (XXXIV–XXXVIII) 2.0.3
2º Ea vero loca, in quibus dira superstitio nunc usque servata est, catholicae venerabili Ecclesiae socientur: 3º Ita ut episcopi, presbyteri, omnesque antistites eorum, et ministri spoliati omnibus facultatibus ad singulas quasque insulas atque provincias exulandi gratia dirigantur.
PL 11, 1425A2º 忌まわしい迷信が今日まで保たれてきたその場所は、尊き公同の教会に帰属させるものとする。3º その司教、司祭、すべての指導者たち、および奉仕者たちは、全財産を奪われたうえ、追放のために、それぞれの島や属州へ送られるものとする。
Leges in Donatistas (XXXIV–XXXVIII) 2.0.4
4º Quisquis autem hos fugientes propositam ultionem, occultandi causa susceperit, sciat et patrimonium suum fisci nostri compendiis aggregandum, et se poenam quae his proposita est, subiturum.
PL 11, 1426A4º 処罰から逃れるこれらの者を、匿うために受け入れた者は誰であれ、自らの財産が我々の国庫の利益に加えられること、そして彼らに定められた刑罰を自ら受けることを知れ。
Leges in Donatistas (XXXIV–XXXVIII) 2.0.5
5º Damna quoque patrimonii, poenasque pecuniarias evidenter imponimus viris, mulieribus, personis singulis, et dignitatibus pro qualitate sui, quae debeant irrogari.
PL 11, 1427A5º さらに我々は、財産の損失と金銭刑を、男にも女にも、個々の人にも、身分にも、それぞれの性質に応じて科されるべきものとして、明確に課す。
Leges in Donatistas (XXXIV–XXXVIII) 2.0.6
Igitur proconsulari, aut vicariano, vel comitivae primi ordinis quisque fuerit honore succinctus, nisi ad observantiam catholicam mentem propositumque converterit, ducentas argenti libras cogetur exsolvere fisci nostri utilitatibus aggregandas.
PL 11, 1427Aすなわち、総督の位、代官の位、あるいは第一等の伯の位を帯びる者は誰であれ、公同の遵守へと心と志を転じないかぎり、銀200リブラを払わねばならず、それは我々の国庫の用に加えられる。
Leges in Donatistas (XXXIV–XXXVIII) 2.0.7
Ac ne id solum putetur ad resecandam intentionem posse sufficere, quotiescumque ad communionem talem accessisse fuerit confutatus, totiens mulctam exigatur: et si quinquies eumdem constiterit nec damnis ab errore revocari, tunc ad nostram clementiam referatur, ut de solida ejus substantia ac de statu acerbius judicemus.
PL 11, 1427Aまた、これだけで〔彼らの〕意図を断ち切るのに足りると思われぬよう、そのような交わりに近づいたことが立証されるたびごとに、そのたびに罰金を取り立てるものとする。そして、同じ者が五度に及んでもなお損失によって誤りから呼び戻されないと明らかになったときは、我々の寛容に付託し、その全財産と身分について、我々がいっそう厳しく裁くものとする。
Leges in Donatistas (XXXIV–XXXVIII) 2.0.8
Hujusmodi autem conditionibus etiam Honoratos reliquos obligamus: scilicet, ut senator, qui nullo munitus extrinsecus privilegio dignitatis, inventus in grege Donatistarum, centum libras solvat argenti: sacerdotales eamdem summam cogantur exsolvere: decem primi curiales quinquaginta libras argenti addicantur, reliqui decuriones decem solvant libras argenti quicumque in haeresi maluerint permanere.
PL 11, 1427Bこれらの条件によって、我々はほかの名誉身分の者をも拘束する。すなわち、元老院議員で、外から何らの位の特権にも守られず、ドナトゥス派の群れの中に見いだされた者は、銀100リブラを払え。属州祭司経験者も同額を払わされるものとする。市参事会の筆頭十人は銀50リブラを科せられ、残りの市参事会員は、異端にとどまることを選ぶ者は誰であれ、銀10リブラを払え。
Leges in Donatistas (XXXIV–XXXVIII) 2.0.9
6º Conductores autem domus nostrae, si haec in praediis venerabilis substantiae uti permiserint, tantam pensionem poenae nomine cogantur inferre, quantum in conductione pensitare consuerunt. Eadem quoque emphyteuticarios auctoritas sacrae definitionis adstringet.
PL 11, 1427B6º また、我々の家の賃借人は、尊き〔皇室の〕財産に属する所領で、これらのことが行われるのを許した場合には、賃借のさいに納めるのが常であるのと同額の賃料を、刑罰の名目で納めさせられる。永代借地人をも、聖なる定めの権威は同じく拘束する。
Leges in Donatistas (XXXIV–XXXVIII) 2.0.10
7º Conductores vero privatorum, si permiserint in hisdem praediis conventicula haberi, vel eorum patientia sacrum mysterium fuerit inquinatum, referetur per judices ad scientiam dominorum, quorum intererit, si poenam volunt sacrae jussionis evadere, aut certantes corrigere, aut perseverantes commutare: ac tales praediis suis praebere rectores, qui divina praecepta custodiant.
PL 11, 1427C7º しかし私人の賃借人が、同じ所領で集会が催されるのを許したり、その寛容によって聖なる秘義が汚されたりした場合には、裁判官を通じて、その主人たちに知らされる。主人たちは、聖なる命令の刑罰を免れようとするなら、争う者を矯正するか、〔誤りに〕固執する者を入れ替えるのが肝要であり、また自分の所領には、神の戒めを守る管理人たちを置くのが肝要である。
Leges in Donatistas (XXXIV–XXXVIII) 2.0.11
Quod si procurare neglexerint, hi quoque in pensiones, quas accipere consuerunt, prolatae praeceptionis auctoritate mulctentur, ut quod ad compendia eorum pervenire poterat sacro jungatur aerario.
PL 11, 1428Aもし彼らが〔これを〕処理することを怠るなら、この主人たちも、通常受け取っている賃料について、すでに示された命令の権威により罰金を科され、彼らの利益に入りえたものは聖なる国庫に加えられるものとする。
Leges in Donatistas (XXXIV–XXXVIII) 2.0.12
8º Officiales autem diversorum judicum si in hoc errore fuerint deprehensi, ad triginta librarum argenti illationem poenae nomine teneantur: ita ut si quinquies condemnati abstinere noluerint, coerciti verberibus exilio mancipentur.
PL 11, 1428A8º 諸裁判官の属吏たちがこの誤りに陥っているところを捕らえられた場合は、刑罰の名目で銀30リブラの納付に服するものとする。五度有罪とされてなお手を引こうとしないなら、鞭打たれて追放に付されるものとする。
Leges in Donatistas (XXXIV–XXXVIII) 2.0.13
9º Servos vero et colonos coercitio ab hujusmodi ausibus severissima vindicabit. Ac si coloni verberibus coacti in proposito perduraverint, tunc tertia peculii sui parte mulctentur.
PL 11, 1428A9º 奴隷と小作人については、最も厳しい懲らしめが、このような企てから彼らを引き戻すものとする。小作人が鞭打たれてなおその企てに固執するなら、そのときは自らの特有財産の三分の一を罰金として取られるものとする。
Leges in Donatistas (XXXIV–XXXVIII) 2.0.14
10º Atque ownia, quae hujusmodi generibus hominum locisque colligi poterunt, ad largitiones sacras illico dirigantur. Dat. X, kal. Jul. Rav. Constantio et Constante. coss.
PL 11, 1428B10º そして、この種の人々と場所から集めうるものはすべて〔底本は ownia。omnia と読む〕、ただちに帝室財務局へ送るものとする。7月1日の10日前〔6月22日〕、ラウェンナで発布。コンスタンティウスとコンスタンスの執政官の年。