Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 1De Testimonio Animae

Caput VI 第VI章

Tertullian · De Testimonio Animae · PL 1, 617B · 10 sectiones

De Testimonio Animae 6.1

1

Crede itaque tuis, et de commentariis nostris tanto magis crede divinis, sed de animae ipsius arbitrio perinde crede naturae. Elige quam ex his fidelius sororem observes veritatis.

PL 1, 617B

だからこそ、お前自身のものを信じよ。そして我々の記録、すなわち神のものについては、なおいっそう信じよ。だが、魂そのものの判断に関しては、それと同じだけ自然を信じよ。これらのうち、真理の姉妹としてどちらをより忠実に守るべきか、選ぶがよい。

De Testimonio Animae 6.2

2

Si de tuis litteris dubitas, neque Deus, neque natura mentitur: ut et naturae et Deo credas, crede animae; ita fiet, ut et tibi credas.

PL 1, 617B

もしお前が自分の文学を疑うならば、神も自然も欺くことはない。自然にも神にも信を置くために、魂を信じよ。そうすればお前は自分自身をも信じることになろう。

De Testimonio Animae 6.3

3

Illa certe est, quam tanti facis, quantum illa te facit: cujus es totus; quae tibi omnia est; sine qua nec vivere potes nec mori; propter quam Deum negligis. Quum enim times fieri christianus, eam conveni: cur alium colens, Deum nominat?

PL 1, 617B

確かに魂こそは、お前を今のお前たらしめているのと同じだけ、お前が重んじている当のものである。お前はまるごと魂のものであり、魂はお前にとってすべてである。魂なしにはお前は生きることも死ぬこともできず、魂のゆえにお前は神をないがしろにする。キリスト教徒になることを恐れるときには、その魂に向き合え。なぜ、他の神を拝みながら、魂は神の名を口にするのか。

De Testimonio Animae 6.4

4

Cur, cum maledicendos spiritus denotat, daemonia pronuntiat? Cur ad coelum contestatur, et ad terram detestatur? Cur alibi servit, alibi vindicem convenit? Cur de mortuis judicat? Cur verba habet Christianorum, quos ne auditos visosque vult?

PL 1, 618A

なぜ、呪われるべき霊どもを名指すとき、魂はそれを悪霊と呼ぶのか。なぜ天に対して証しを立てながら、地に対しては呪いを放つのか。なぜあるところでは仕えながら、あるところでは復讐者に助けを求めるのか。なぜ死者について裁きを下すのか。なぜ、聞くことも見ることも望まぬはずのキリスト教徒たちの言葉を口にするのか。

De Testimonio Animae 6.5

5

Cur aut nobis dedit ea verba, aut accepit a nobis? Cur aut docuit, aut didicit? Suspectam habe convenientiam praedicationis in tanta disconvenientia conversationis.

PL 1, 618A

なぜ魂はそれらの言葉を我々に与えたのか、それとも我々から受け取ったのか。なぜ教えたのか、それとも学んだのか。かくも生き方の隔たりが大きいのに、語ることだけがこれほど一致しているとは、疑わしいと見るがよい。

De Testimonio Animae 6.6

6

Vanus es, si huic linguae soli aut graecae, quae propinquae inter se habentur, reputabis ejusmodi, ut neges naturae universitatem. Non Latinis nec Argivis solis anima de coelo cadit.

PL 1, 618A

もし、この現象がラテン語のみに、あるいはラテン語に近いとされるギリシア語だけに属するものだと考え、そのようにして自然の普遍性を否定するなら、お前は愚かである。魂はラテン人にもギリシア人にも限らず、天から降るのである。

De Testimonio Animae 6.7

7

Omnium gentium unus homo nomen est, una anima, varia vox, unus spiritus, varius sonus; propria cuique genti loquela, sed loquelae materia communis.

PL 1, 618A

あらゆる諸国民において、人間はひとつの名であり、魂はひとつであり、声はさまざまであり、霊はひとつであり、音声はさまざまである。ことばはそれぞれの国民に固有であるが、ことばの材料は共通である。

De Testimonio Animae 6.8

8

Deus ubique, et bonitas Dei ubique; daemonium ubique, et maledictio daemonii ubique, judicii divini invocatio ubique, mors ubique, et conscientia mortis ubique et testimonium ubique. Omnis anima suo jure proclamat, quae nobis ne mutire conceditur.

PL 1, 618B

神はいたるところにあり、神の慈愛もいたるところにある。悪霊はいたるところにあり、悪霊への呪いの言葉もいたるところにあり、神の裁きを呼び求めることもいたるところにあり、死はいたるところにあり、死の認識もいたるところにあり、証言もいたるところにある。あらゆる魂は自らの権利によってこれを言い立てるが、我々にはそれをつぶやくことすら許されていない。

De Testimonio Animae 6.9

9

Merito igitur omnis anima rea et testis est, in tantum et rea erroris, in quantum testis veritatis; et stabit ante aulas Dei die judicii, nihil habens dicere.

PL 1, 618B

それゆえ当然にも、あらゆる魂は被告であると同時に証人でもある。誤りの被告であるのとちょうど同じだけ、真理の証人でもある。そして裁きの日には神の法廷の前に立ち、何ひとつ言うべきことを持たないであろう。

De Testimonio Animae 6.10

10

Deum praedicabas, et non requirebas; daemonia abominabaris, et illa adorabas, judicium Dei appellabas, nec esse credebas; inferna supplicia praesumebas, et non praecavebas; Christianum nomen sapiebas et Christianum persequebaris.

PL 1, 618B

お前は神を宣べ伝えていながら、神を求めてはいなかった。お前は悪霊どもを忌み嫌いながら、それを拝んでいた。お前は神の裁きに訴えていながら、それがあるとは信じていなかった。お前は地獄の刑罰を思い込んでいながら、それに備えてはいなかった。お前はキリスト教徒という名を知っていながら、キリスト教徒を迫害していた。