Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 1De Testimonio Animae

Caput IV 第IV章

Tertullian · De Testimonio Animae · PL 1, 613A · 17 sectiones

De Testimonio Animae 4.1

1

Jam nunc quod ad necessariorem sententiam tuam spectet, quantum et ad ipsum statum tuum tendit, affirmamus, te manere post vitae dispunctionem, et exspectare diem judicii, proque meritis aut cruciatui destinari, aut refrigerio, utroque sempiterno.

PL 1, 613A

今や、お前にとってより必要な見解に関わる限り、そしてお前自身の状態そのものに関わる限りにおいて、我々は主張する。お前は生の決着の後にもなお存続し、裁きの日を待ち、功に応じて責め苦か安らぎかのいずれかへと定められる、そのいずれもが永遠のものとして。

De Testimonio Animae 4.2

2

Quibus sustinendis necessario tibi substantiam pristinam, ejusdemque hominis materiam, et memoriam reversuram, quod et nihil mali ac boni sentire possis, sine carnis passionalis facultate, et nulla ratio sit judicii sine ipsius exhibitione, qui meruit judicii passionem.

PL 1, 613B

それらに耐えるために、お前には必然的に、もとの実体と、同じ人間の質料と、記憶とが戻ってくることになる。なぜなら、肉の受苦する能力なしには、お前は善悪を何も感じ得ないからであり、また、裁きの受苦に値した当人が差し出されることなしには、裁きの理由は成り立たないからである。

De Testimonio Animae 4.3

3

Ea opinio Christiana etsi honestior multo pythagorica, quae te non in bestias transfert; etsi plenior platonica, quae tibi etiam dotem corporis reddit; etsi epicurea gratior, quae te ab interitu defendit: tamen propter suum nomen soli vanitati et stupori, et ut dicitur, praesumptioni deputatur.

PL 1, 613B

このキリスト教の世論は――お前を獣に移し変えぬ点でピュタゴラス派の世論よりもはるかに品位が高く、お前に肉体という賜物をも返す点でプラトン派の世論よりも豊かであり、お前を滅びから守る点でエピクロス派の世論より快いものであるとしても――その名のゆえに、ひとえに虚しさと愚かさ、そして世に言われるところの思い込みとに帰せられている。

De Testimonio Animae 4.4

4

Sed non erubescimus, si tecum erit nostra praesumptio. Primo enim cum alicujus defuncti recordaris, misellum vocas eum: non utique quod de bono vitae ereptum, sed ut poenae et judicio jam adscriptum. Caeterum alias securos vocas defunctos.

PL 1, 614A

しかし、我々の思い込みがお前と共にあるとしても、我々は恥じ入らない。なぜなら第一に、お前は誰か死者のことを思い出すとき、その者を「哀れなやつ」と呼ぶからである。それは、彼が生の善きものから奪われたからというのでは決してなく、すでに刑罰と裁きに割り当てられた者としてなのである。しかし、また別の折には、お前は死者たちを「安らかだ」と呼ぶ。

De Testimonio Animae 4.5

5

Profiteris et vitae incommodum, et mortis beneficium. Vocas porro securos, si quando extra portam cum obsoniis et matteis tibi potius parentans ad busta recedis, aut a bustis dilutior redis.

PL 1, 614A

お前は、生の不都合と死の恩恵とを、ともに公言している。そしてさらに、門の外で供物や御馳走を携え、むしろ自分自身のために手向けをしながら墓所へと赴くとき、あるいは墓所からほろ酔いで帰るとき、お前は死者を「安らかだ」と呼ぶ。

De Testimonio Animae 4.6

6

At ego sobriam tuam sententiam exigo: misellos vocas mortuos, cum de tuo loqueris, cum ab eis longe es. Nam in convivio eorum quasi praesentibus et conrecumpentibus sortem suam exprobrare non possis, debes adulari propter quos laetius vivis.

PL 1, 614A

しかし私は、お前の素面の本心を問おう。お前は、自分の側に立って語るとき、死者たちから遠く離れているときには、彼らを「哀れなやつら」と呼ぶ。だが、彼らの饗宴の席では、あたかも彼らが同席し共に横たわっているかのようで、彼らの運命をなじることができないからこそ、お前は、彼らのおかげでより楽しく生きている身として、へつらわねばならないのだ。

De Testimonio Animae 4.7

7

Misellum ergo vocas, qui nihil sentit? quid quod ut sentienti maledicis, cujus memoriam cum alicujus offensae morsu facis. Terram gravem imprecaris, et cineri penes inferos tormentum.

PL 1, 614B

それでは、お前は何も感じない者を「哀れなやつ」と呼ぶのか。さらに言えば、お前は、まるでその者が感じているかのように悪態をつき、その記憶を何らかの恨みの刺すような痛みとともに呼び起こしているではないか。お前は、「地よ重くあれ」と呪い、冥界のもとにある灰に呵責あれと呪う。

De Testimonio Animae 4.8

8

Aeque ex bona parte, cui gratiam debes, ossibus et cineribus ejus refrigerium comprecaris, et ut bene requiescat apud inferos cupis.

PL 1, 614B

同様に、好意の面では、恩義を負っている相手に対して、お前はその者の骨と灰に安らぎを祈り、冥界のもとでよく安らうことを願う。

De Testimonio Animae 4.9

9

Si nihil passionis est tibi post mortem, si nulla sensus perseverantia, si denique nihil es ipsa ubi corpus reliquisti: cur mentiris in te, quasi aliquid ultra pati possis?

PL 1, 614B

もし死後にお前に何の受苦もないのであれば、もし感覚の存続が全くないのであれば、ついには、肉体を離れたそのときにお前自身が全く無であるならば、なぜお前は自分自身について偽るのか、まるでなお何かを被り得るかのように。

De Testimonio Animae 4.10

10

Imo cur in totum times mortem, si nihil est tibi timendum post mortem, qua nec experiundum post mortem?

PL 1, 614B

それどころか、もし死後に恐れるべきものが何もなく、死後には死そのものを経験することさえないのであれば、なぜお前は死をまったく恐れるのか。

De Testimonio Animae 4.11

11

Nam etsi dicere potes, ideo mortem timeri, non ut aliquid minantem, sed ut commodum vitae amputantem: atquin cum et incommoda longe plura vitae pariter excedas, et lucratione gravioris partis metum diluis, nec jam timenda est amissio bonorum, quae altero bono, id est incommodorum pace, pensatur.

PL 1, 614B

なぜなら、たとえお前が、死が恐れられるのは何かを脅かすものとしてではなく、生の利便を断ち切るものとしてなのだ、と言えるとしても、しかるに、お前は生の不都合をも――それは利便よりはるかに多いのだが――同時に脱し、より重い部分を得ることによって恐れを薄めているのだから、善きものの喪失はもはや恐れるに値しない。それは、別の善きもの、すなわち不都合からの平安によって埋め合わされるからである。

De Testimonio Animae 4.12

12

Non est timendum, quod nos liberat ab omni timendo. Si times vita decedere, quia optimam nosti: certe mortem timere non debes, quam malam nescis. At cum times, scis malam.

PL 1, 615A

我々をあらゆる恐れから解き放つものを、恐れるべきではない。もしお前が、生を最善のものと知っているがゆえに生から立ち去ることを恐れるのだとすれば、悪いものだとは知らない死のほうを恐えるいわれは、確かにないはずである。だが、現に恐れているからには、お前はそれが悪いものだと知っているのだ。

De Testimonio Animae 4.13

13

Non scires autem malam quia nec timeres, si non scires aliquid esse post mortem, quod eam malam faciat, ut timeas. Omittamus nunc naturalem formam timendi mortem. Nemo timeat, quod evadere non potest. Ex altera parte congredior, laetioris spei post mortem.

PL 1, 615A

しかし、死後に何かがあって、それが死を悪いものとし、お前に恐れさせるのだということを知らなかったなら、お前は死を悪いものと知らなかったであろう。恐れることさえなかったであろうから。今は、死を恐れる自然な形については措いておこう。逃れられないものを恐れるには及ばない。私は別の側面から、死後のより喜ばしい希望について取り組もう。

De Testimonio Animae 4.14

14

Nam omnibus fere ingenita est famae post mortem cupido. Longum est retexere Curtios et Regulos, vel Graecos viros, quorum innumera elogia sunt contemptae mortis propter posthumam famam.

PL 1, 615A

なぜなら、死後の名声への欲求は、ほとんどすべての者に生まれつき備わっているからである。クルティウスやレグルスたち、あるいはギリシアの男たちを語り直すのは長くなりすぎよう。彼らについては、死後の名声のために死を蔑んだことを称える言葉が数え切れぬほどあるのだから。

De Testimonio Animae 4.15

15

Quis non hodie memoriae post mortem frequentandae ita studet, ut vel litteraturae operibus, vel simplici laude morum, vel ipsorum sepulcrorum ambitione, nomen suum servet?

PL 1, 615B

今日、死後にも自分の記憶がしきりに思い起こされることに、これほど熱心でない者があろうか。文学の作品によってであれ、人柄への率直な称賛によってであれ、墓そのものの誇示によってであれ、自分の名を保とうとして。

De Testimonio Animae 4.16

16

Unde anima hodie affectare aliquid, quod velit post mortem, et tantopere praeparare, quo sit usura post obitum: si nihil de postero sciret? Sed forsitan de sensu post excessum tui certiores, quam de resurrectione quandoque, cujus nos praesumptores denotamur.

PL 1, 615B

魂が、もし死後のことについて何も知らないのであれば、どうして今日、死後に望むことになる何かを追い求め、死後に用いるはずのものをこれほど熱心に準備するだろうか。しかし恐らく我々は、いつか訪れる復活について――それについて我々は「思い込む者ども」と評されている――よりも、お前が世を去った後の感覚についてのほうを、より確かに知らされているのであろう。

De Testimonio Animae 4.17

17

Atquin hoc quoque ab anima praedicatur. Nam si de aliquo jam pridem defuncto tanquam vivo quis requirat, prae manu occurrit dicere: Abiit jam, et reverti debet.

PL 1, 615B

しかるに、これもまた魂によって宣べ伝えられている。なぜなら、誰かがすでにずっと前に死んだ人について、あたかもその者が生きているかのように尋ねるならば、すぐさま口をついて出てくるのは、「もう逝ってしまった、いつか帰ってくるはずだ」という言葉だからである。