Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 1Ad Martyres

Caput V 第V章

Tertullian · Ad Martyres · PL 1, 626B · 3 sectiones

Ad Martyres 5.1

1

Omitto nunc gloriae causam. Eadem omnia saevitiae et cruciatus certamina, jam apud homines affectatio quoque et morbus quidam animi conculcavit. Quot otiosos affectatio armorum ad gladium locat?

PL 1, 626B

私は今、栄光という原因については措く。残酷さと責め苦とのこれと同じあらゆる競技を、人間の間ではすでに、熱中や、ある種の心の病までもが踏みにじった。武具への熱中は、いったい何人の暇な者たちを剣へと売り渡すことか。

Ad Martyres 5.2

2

Certe ad feras ipsas affectione descendunt et de morsibus et de cicatricibus formosiores sibi videntur. Jam et ad ignes quidam se autoraverunt, ut certum spatium in tunica ardente conficerent. Alii inter venatorum taureas scapulis patientissimis inambulaverunt.

PL 1, 626B

確かに、彼らは熱中のあまり猛獣そのものへと降りていき、噛み傷や傷痕のゆえに、自分にはいっそう美しく見える。すでにまた、ある者たちは、燃える衣をまとって定められた距離を歩き通すために、火に身を売り渡した。他の者たちは、狩人たちの牛皮の鞭のただ中を、この上なく忍耐強い肩で歩き回った。

Ad Martyres 5.3

3

Haec, benedicti, non sine caussa Dominus in seculum admisit; sed ad nos et nunc exhortandos, et in illo die confundendos, si reformidaverimus pati pro veritate in salutem, quae alii affectaverunt pro vanitate in perditionem.

PL 1, 626B

祝福された者たちよ、主はこれらのことを、原因もなく世にお許しになったのではない。そうではなく、我々を今励ますためであり、また、他の者たちが空しさのために熱中して追い求め、破滅へと至った当のことを、我々が真理のために耐え忍んで救いへと至ることに尻込みするならば、かの日に我々を恥じ入らせるためである。