Ad Martyres 2.1
Caetera aeque animi impedimenta usque ad limen carceris deduxerint vos, quousque et parentes vestri. Exinde segragati est is ab ipso mundo, quanto magis a saeculo, rebusque ejus? Nec hoc vos consternet, quod segregati estis a mundo.
PL 1, 621Aその他の心の妨げも、諸君の父母たちが導いたのと同じところ、すなわち牢獄の閾のところまで、諸君を導いたことであろう。そこから諸君は世界そのものから引き離されたのであるから、まして世とその事柄からは、なおいっそうではないか。諸君が世界から引き離されたということで、心を乱されてはならない。
Ad Martyres 2.2
Si enim recogitemus ipsum magis mundum carcerem esse, exisse vos e carcere, quam in carcerem introisse, intelligemus. Majores tenebras habet mundus, quae hominum praecordia excaecant. Graviores catenas induit mundus, quae ipsas animas hominum constringunt.
PL 1, 622A実に、もし我々が、世界そのものがむしろ牢獄なのだと思い直すならば、諸君は牢獄に入ったのではなく、むしろ牢獄から出たのだと理解するであろう。世界はより大きな闇を持ち、それが人の心を盲目にする。世界はより重い鎖を身にまとい、それが人の魂そのものを縛りつける。
Ad Martyres 2.3
Pejores immunditias exspirat mundus, libidines hominum. Plures postremo mundus reos continet, scilicet universum hominum genus. Judicia denique non proconsulis, sed Dei sustinet. Quo vos, benedicti, de carcere in custodiarium si forte translatos existimetis.
PL 1, 622A世界はより悪しき汚れ、すなわち人間の情欲を吐き出す。そして最後に、世界はより多くの罪ある者たちを内に抱えている。すなわち人類の全体である。結局のところ、世界が耐え忍ぶのは属州総督の裁きではなく、神の裁きなのである。それゆえ祝福された者たちよ、諸君は、もしそうだとすれば、牢獄から拘留所へと移されたのだと考えてよいであろう。
Ad Martyres 2.4
Habet tenebras, sed lumen estis ipsi: habet vincula, sed vos soluti Deo estis. Triste illic exspirat, sed vos odor estis suavitatis; Judex exspectatur, sed vos estis de judicibus ipsis judicaturi (Sap. III). Contristetur illic, qui fructum saeculi suspirat.
PL 1, 622Aそこには闇があるが、諸君自身が光である。そこには鎖があるが、諸君は神へと解き放たれている。そこには陰惨な匂いが立ちこめるが、諸君は芳香である。裁判官の到来が待たれているが、諸君はその裁判官たち自身を裁くことになる者なのである(知恵3)。世の果実を切望する者があれば、その者はそこで嘆き悲しむがよい。
Ad Martyres 2.5
Christianus etiam extra carcerem saeculo renuntiavit, in carcere autem etiam carceri. Nihil interest, ubi sitis in saeculo, qui extra saeculum estis; et si aliqua amisistis vitae gaudia, negotiatio est aliquid amittere, ut majora lucreris.
PL 1, 622Bキリスト教徒は牢獄の外にあってすでに世に訣別しているが、牢獄の中にあっては、その牢獄にすら訣別している。諸君が世のどこにいようとも、何ら変わりはない。なぜなら諸君は世の外にある者だからである。たとい諸君が人生のいくつかの喜びを失ったとしても、より大きなものを得るために何かを失うことは、良き取引である。
Ad Martyres 2.6
Nihil adhuc dico de praemio, ad quod Deus martyres invitat. Ipsam interim conversationem saeculi et carceris comparemus, si non plus in carcere spiritus acquirit quam caro amittit, imo et quae justa sunt caro non amittit per curam Ecclesiae, agapen fratrum: et insuper quae semper utilia fidei, spiritus adipiscitur.
PL 1, 623A私はまだ、神が殉教者たちを招く報いについては何も語らない。さしあたり我々は、世と牢獄における生き方そのものを比べてみよう——牢獄において霊が得るものは、肉が失うものより多いのではないか。それどころか、正当なものについては、肉は教会の配慮と兄弟たちの「愛」とによって、何一つ失うことがない。そのうえ、信仰にとって常に有益なものを、霊は獲得する。
Ad Martyres 2.7
Non vides alienos deos, non imaginibus eorum incurris, non solemnes nationum dies ipsa commixtione participas, non nidoribus spurcis verberaris, non clamoribus spectaculorum, atrocitate, vel furore, vel impudicitia celebrantium caederis: non in loca libidinum publicarum oculi tui impingunt: vacas a scandalis, a tentationibus, a recordationibus malis, jam et a persecutione.
PL 1, 623A汝は異なる神々を見ることがなく、彼らの像に出くわすこともない。異教の民の祝日に、人々に交じり合うことで与ることもない。汚れた匂いに打ちのめされることもなく、見世物の叫び声に、あるいはそれを祝う者たちの残虐さ、狂乱、恥知らずのふるまいに打ちのめされることもない。汝の目が公然たる情欲の場所に突き当たることもない。汝はつまずきから、誘惑から、悪しき想起から、そして今や迫害からさえも、自由である。
Ad Martyres 2.8
Hoc praestat carcer christiano, quod eremus prophetis (Marc, I). Ipse Dominus in secessu frequentius agebat, ut liberius oraret, ut saeculo cederet (Luc, IV). Gloriam denique suam discipulis in solitudine demonstravit (Matth., XVII; Marc, IX; Luc, II; I Petri, 1).
PL 1, 623B牢獄がキリスト教徒に与えるものは、荒野が預言者たちに与えたものと同じである(マルコ1)。主御自身も、しばしば隠棲の地で過ごされた。それは、より自由に祈るため、世から退くためであった(ルカ4)。実に、主はご自身の栄光を、人里離れた所で弟子たちに示された(マタイ17;マルコ9;ルカ9;二ペトロ1)。
Ad Martyres 2.9
Auferamus carceris nomen, secessum vocemus. Etsi corpus includitur, etsi caro detinetur, omnia spiritui patent. Vagare spiritu, spatiare spiritu, et non stadia opaca aut porticus longas praeponens tibi, sed illam viam, quae ad Deum ducit.
PL 1, 623B牢獄という名を取り去り、これを隠棲の地と呼ぼう。たとい肉体が閉じ込められようとも、たとい肉が捕らわれようとも、すべては霊に開かれている。霊にあって歩き回れ、霊にあって逍遥せよ。汝の前に置くべきは、木陰の競技場や長い柱廊ではなく、神へと導くあの道である。
Ad Martyres 2.10
Quotiens eam spiritu deambulaveris, totiens in carcere non eris. Nihil crus sentit in nervo cum animus in coelo est. Totum hominem animus circumfert, et quo velit transfert (Matth., VI): Ubi autem erit cor tuum, illic erit et thesaurus tuus. Ibi ergo sit cor nostrum, ubi volumus habere thesaurum.
PL 1, 623B汝がその道を霊によって歩むたびごとに、汝は牢獄にいないことになる。心が天にあるとき、脛は足枷の中で何も感じない。心はその人全体を運び、その望むところへと運び去る(マタイ6)。「汝の心のあるところ、そこにまた汝の宝もあるであろう」というとおりである。それゆえ、我々の心は、我々が宝を持ちたいと願うところにあるべきである。