Ad Martyres 4.1
(4) Scimus ex dominico praecepto, quod caro infirma sit, spiritus promptus. Non ergo nobis blandiamur, quia Dominus consensit carnem infirmam esse.
PL 1, 624C我々は主の教えから、肉は弱く、霊は逸っていることを知っている。それゆえ、主が肉の弱いことを認められたからといって、我々は自分自身にへつらってはならない。
Ad Martyres 4.2
Propterea enim praedixit spiritum promptum, ut ostenderet, quid cui debeat esse subjectum, scilicet, ut caro serviat spiritui, infirmior fortiori, ut ab eo etiam ipsam fortitudinem assumat.
PL 1, 625Aというのも、主が『霊は逸っている』と予め告げられたのは、何が何に従うべきかを示すためであった。すなわち、弱い方がより強い方に従うように、肉が霊に仕えるべきであり、そうすることで肉はその力そのものをも霊から受け取るのである。
Ad Martyres 4.3
Colloquatur spiritus cum carne de communi salute, nec jam de incommodis carceris, sed ipso agone et praelio cogitans. Timebit forsitan caro gladium gravem, et crucem excelsam, et rabiem bestiarum, et summam ignium poenam, et omne carnificis ingenium in tormentis.
PL 1, 625A霊は肉と共に、共通の救いについて語り合うがよい。もはや牢獄の不便についてではなく、まさにその競技と戦いそのものを思いながら。肉はおそらく、重い剣、高く聳える十字架、猛獣の狂暴、火による刑罰の極み、そして拷問における処刑人のあらゆる才知を恐れるであろう。
Ad Martyres 4.4
Sed spiritus contra ponat sibi et carni, acerba licet ista, a multis tamen aequo animo excepta, imo et ultro appetita, famae et gloriae caussa; nec a viris tantum, sed etiam a foeminis, ut vos quoque, benedictae, sexui vestro respondeatis.
PL 1, 625Aしかし霊は、これに対して自らと肉のために示すがよい。これらのことは苛烈ではあるが、それでも多くの者たちが平静な心でこれを受け入れ、それどころか、風評と栄光のゆえに自ら進んでこれを求めさえもしたことを――男たちによってだけでなく、女たちによってもまた。祝福された者たちよ、諸君もまた、自らの性に応えることができるように。
Ad Martyres 4.5
Longum est, si enumerem singulos, qui se gladio confecerint, animo suo ducti. De foeminis ad manum est Lucretia, quae vim stupri passa, cultrum sibi adegit in conspectu propinquorum, ut gloriam castitati suae pareret, Mutius, manum suam dexteram in ara cremavit, ut hoc factum ejus fama haberet.
PL 1, 625Bもし私が、自らの心に導かれて剣で自らの命を絶った者たちを一人一人数え上げるならば、それは長い話になるであろう。女性については、すぐに挙げられるのはルクレティアである。彼女は陵辱の暴力を受け、自らの貞潔に栄光をもたらすために、親族たちの見ている前で自ら短刀を突き立てた。ムキウスは、この行いを風評が語り継ぐようにと、自らの右手を祭壇の上で焼いた。
Ad Martyres 4.6
Minus fecerunt philosophi: Heraclitus, qui se bubulo stercore oblitum exussit; item Empedocles, qui in ignes Aetnaei montis dissilivit; et Peregrinus, qui non olim se rogo immisit: cum foeminae quoque contempserint ignes: Dido, ne post virum dilectissimum nubere cogeretur; item quum Asdrubalis uxor, quae jam ardente Carthagine maritum suum supplicem Scipionis videret, cum filiis suis in incendium patriae devolavit.
PL 1, 625B哲学者たちはそれより劣ることを行った。ヘラクレイトスは、牛糞にまみれた身を焼いた。同様にエンペドクレスは、エトナ山の火の中へ飛び込んだ。そしてペレグリヌスは、つい先頃、自ら薪の山に身を投じた。女性たちもまた火を蔑んだのであって――ディードーは、最愛の夫の死後、再婚を強いられないようにと自ら火に身を投じ、同様に、アスドルバルの妻は、すでに燃え上がるカルタゴにあって、自分の夫がスキピオに嘆願するのを見るや、自分の子供たちと共に祖国の炎の中へ飛び込んだ。
Ad Martyres 4.7
Regulus, dux Romanorum, captus a Carthaginiensibus, cum se unum pro multis captivis Carthaginiensibus compensari noluisset, maluit hostibus reddi et in arcae genus stipatus undique extrinsecus clavis transfixus, tot cruces sensit.
PL 1, 625Bローマ人の将軍レグルスは、カルタゴ人に捕らえられたが、自分一人が多くのカルタゴ人捕虜と引き換えにされることを望まなかったので、むしろ敵のもとへ送り返されることを選び、箱のようなものに押し込められて外側から四方を釘で打ち抜かれ、それほど多くの十字架を味わった。
Ad Martyres 4.8
Bestias foemina libens appetiit, et utique aspides, serpentes tauro vel urso horridiores, quas Cleopatra immisit sibi, ne in manus inimici perveniret. Sed mortis metus non tantus est, quantus tormentorum.
PL 1, 625C女性が進んで猛獣を求めたこともあった。しかも当然、雄牛や熊よりも恐ろしい蛇であるアスピスを求めたのである。クレオパトラは、敵の手に落ちぬようにと、この蛇を自らに差し向けた。しかし、死の恐れは、拷問の恐れほど大きくはない。
Ad Martyres 4.9
Itaque, cessit carnifici meretrix atheniensis? quae conscia conjurationis, cum propterea torqueretur a tyranno, et non prodidit conjuratos, et novissime linguam suam comestam in faciem tyranni exspuit, ut nihil agere se scirent tormenta, etsi ultra perseverarent.
PL 1, 625Cそれゆえ、アテナイの遊女は、処刑人に屈しただろうか。彼女は共謀を知る者でありながら、そのために僭主によって拷問にかけられても、共謀者たちを裏切らなかった。そしてついには、噛み切った自分の舌を僭主の顔に吐きつけた。それは、拷問が、たとえこの先もなお続こうとも、自分には何も成し得ないのだと知るためであった。
Ad Martyres 4.10
Nam quod hodie apud Lacedaemonas solemnitas maxima est, διαμαστιγωσις, id est, flagellatio, non latet. In quo sacro, ante aram nobiles quique adolescentes, flagellis affliguntur, astantibus parentibus et propinquis, et uti perseverent adhortantibus.
PL 1, 626A実に、今日ラケダイモン人のもとで最大の祝祭であるところの、ディアマスティゴーシス、すなわち鞭打ちは、よく知られている。この祭儀においては、祭壇の前で、貴族の若者たちがそれぞれ鞭で打たれる。その傍らには両親や親族が立ち会い、彼らが耐え抜くようにと励ますのである。
Ad Martyres 4.11
Ornamentum enim et gloria deputabitur majore quidem titulo, si anima potius cesserit plagis, quam corpus.
PL 1, 626Aというのも、もし肉体よりもむしろ魂が打撃に屈したのであれば、飾りと栄光は、より大きな名誉のもとに数えられるであろうから。
Ad Martyres 4.12
Igitur, si tantum terrenae gloriae licet de corporis et animi vigore, ut gladium, ignem, crucem bestias, tormenta contemnant, sub praemio laudis humanae, possum dicere, modicae sunt istae passiones ad consecutionem gloriae coelestis et divinae mercedis.
PL 1, 626Aそれゆえ、もし地上の栄光にこれほどのことが許されていて、肉体と心の活力について、人間の称賛という報酬のもとで、剣、火、十字架、猛獣、拷問を蔑むほどであるならば、私は言うことができる――これらの苦しみは、天上の栄光と神の報いを得るためには、ささやかなものにすぎない、と。
Ad Martyres 4.13
Si tanti vitrum? quanti margaritum? Quis ergo non libentissime tantum pro vero habeat erogare, quantum alii pro falso?
PL 1, 626Bもしガラスがそれほどの価値を持つとすれば、真珠はどれほどの価値を持つであろうか。それゆえ、他の者たちが偽りのためにこれほどのものを費やすのであれば、真理のために同じだけのものを、誰が最も喜んで費やさずにいられようか。