In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.1
VERS. 1. Quapropter, fratres dilectissimi, gaudium et corona mea, consistite in Domino. Omnis virtus in christianis charitas est et dilectio, quae fieri non potest si non unam essentiam habeant et in uno consistant, unum sentientes; quod est nunc in Domino, inquit, consistite, o fratres dilectissimi.
PL 8, 1227B〔第1節〕「ゆえに、いとしき兄弟たちよ、我が喜びにして冠なる者たちよ、主にあって立て。」キリスト教徒におけるあらゆる徳とは、愛であり愛情である。それは、一つの本質を持ち、一つのものにおいて立ち、一つのことを思うのでなければ、成り立ちえない。それがまさに、今「主にあって、いとしき兄弟たちよ、立て」と彼が言っていることである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.2
Ex quo intelligi licet unum illos velle sapere quando fratres, inquit, dilectissimi. Hoc enim provenit, ut se invicem diligant qui unum sentiunt, et in uno consistunt. In quo illo? in Christo scilicet.
PL 8, 1227Cこのことから知られるのは、彼が「いとしき兄弟たちよ」と言うとき、彼らが一つのことを思おうとしているということである。というのも、一つのことを思い、一つのものにおいて立つ者たちは、互いに愛し合うようになるからである。その「一つのもの」とは何か。もちろんキリストのことである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.3
Cum enim fidem omnes aequaliter in Christo habeant, in illo consistunt. Quod si vos, o Philippenses, id feceritis, eritis gaudium meum et corona mea. VERS. 2.-- Euchodiam rogo, et Syntychen rogo, id ipsum sapere in Domino.
PL 8, 1227Cすべての者がキリストへの信仰を等しく持つゆえに、彼らはキリストにおいて立つ。もし諸君、フィリピの人々よ、そうするならば、諸君は我が喜びとなり、我が冠となるだろう。〔第2節〕「私はエウオディアに願い、シンティケに願う、主にあって同じことを思うようにと。」
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.4
Ut et ipsae foeminae unum sapiant in Domino, id est ut Christum credentes, ea quae de evangelio sunt circa Christum sentiant et intelligant. Sed rogo, inquit, exprimens profuturum illis. Non enim mando, non impero, sed rogo. VERS. 3.
PL 8, 1228Aそれは、この女性たちもまた主にあって同じことを思うため、すなわちキリストを信じる者として、福音に属することがらのうちキリストに関わることを感じ取り、知解するためである。「しかし私は願う」と彼は言い、それが彼女らのためになることを示している。命じるのでもなく、命令するのでもなく、願うのである。〔第3節〕
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.5
Ita obsecro, et te, germane unijuge, adjuva illas quae laboraverunt simul mecum in Evangelio, cum Clemente et caeteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitae.
PL 8, 1228A「かくして私は願う、汝もまた、同胞にして軛を共にする者よ、彼女たちを助けよ。彼女たちは、クレメンスや私の他の協力者たちと共に、福音において私と共に労苦した者たちである。彼らの名は命の書にある。」
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.6
Supra diximus Epaphroditum promisisse venturum ad Philippenses: postea ostendit quod eum miserit, cum dixit, festinantius itaque misi eum.
PL 8, 1228A上で我々は、エパフロディトゥスがフィリピの人々のもとに来ると約束したと述べた。その後彼は、「それゆえ私は急いで彼を遣わした」と言って、彼を遣わしたことを示す。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.7
Ergo quasi hoc adjicitur, ut et ipsum in epistola mandatum habeat, rogetque eum atque obsecret, ut illas scilicet foeminas Euchodiam et Syntychen moneat id ipsum sapere in Domino. Adjuva, inquit, illas quae laborant simul mecum in Evangelio.
PL 8, 1228Aゆえに、いわばこれが付け加えられているのは、彼〔エパフロディトゥス〕自身もまた書簡のうちで委託を受けるためであり、また〔パウロが〕彼に願い、懇願して、かの女性たち、すなわちエウオディアとシンティケに、主にあって同じことを思うよう勧めさせるためである。「彼女たちを助けよ、彼女たちは福音において私と共に労苦している」と彼は言う。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.8
Quomodo laborant in Evangelio? ut et ipsae vel ipsum Evangelium quod ego adnuntio agnoscant, custodiant, servent; vel ipsae adnuntient, asserant, evangelizent; pro modo enim loquentes de evangelio, id est de Christo et de mysterio toto evangelizant etiam foeminae.
PL 8, 1228B彼女たちはどのように福音において労苦しているのか。彼女たち自身が、私の告げ知らせるその福音そのものを認め、守り、保つか、あるいは彼女たち自身が告げ知らせ、主張し、福音を告げるか、そのいずれかである。というのも、福音について、すなわちキリストと奥義の全体について、それぞれの仕方で語ることによって、女性たちもまた福音を告げるからである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.9
Denique sic adjungit cum Clemente et caeteris adjutoribus meis, quorum, inquit, nomina in libro vitae.
PL 8, 1228B最後に彼はこう付け加える、「クレメンスや私の他の協力者たちと共に、彼らの名は命の書にある」と。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.10
Ita enim mysterium memorat quod omnes, qui de Christo fidem habent, et in eo fidem habent, et loquuntur atque insinuant fidem ipsam in Christum hominibus, velut adjutores sunt evangelistis: et cum ita hoc sit, jam in libro sunt nomina eorum apud Deum, quod in vita aeterna futuri sint.
PL 8, 1228Bこのようにして彼は奥義を想起させる。すなわち、キリストについて信仰を持ち、キリストにおいて信仰を持ち、そのキリストへの信仰そのものを人々に語り、教え込む者はみな、福音を告げる者たちの協力者のようなものであるということである。そしてそうである以上、彼らの名はすでに神のもとにある命の書に記されている。それは、彼らが永遠の生命において存在することになるからである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.11
Istum autem esse Epaphroditum, cui ista mandat ut adjuvet foeminas superiores ut unum sentiant.
PL 8, 1228Cこの人物こそがエパフロディトゥスである。パウロは彼に、上述の女性たちが一つのことを思うよう助けるようにと、これを委託しているのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.12
Hinc intelligi licet quia dixit, obsecro te quoque, germane unijuge; quippe de ipso supra sic locutus est: Necessarium tamen existimavi Epaphroditum fratrem meum commilitonem meum. Ita ibi fratrem, hic dixit germane: supra dixit commilitonem: hic dixit unijuge.
PL 8, 1228Cこのことは、彼が「汝にもまた願う、同胞にして軛を共にする者よ」と言ったことから知られる。というのも、彼はこの人物について上ですでにこう語っていたからである、「しかし私は、我が兄弟にして戦友であるエパフロディトゥスを〔遣わすことが〕必要であると考えた」と。そこでは「兄弟」と言い、ここでは「同胞」と言った。上では「戦友」と言い、ここでは「軛を共にする者」と言ったのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.13
VERS. 4, 5. Gaudete; modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Hoc est quod consequens sit, ut qui unum sentiunt, et in uno fidem habent, de Domino gaudeant, et semper cari sibi invicem sint. Gaudete, inquit, in Domino. Parum istud est; denuo dico, gaudete.
PL 8, 1228C〔第4–5節〕「喜べ。汝らの慎ましさがすべての人々に知られるように。」これは当然の帰結である。すなわち、一つのことを思い、一つのものにおいて信仰を持つ者たちは、主にあって喜び、常に互いに愛し合うということである。「主にあって喜べ」と彼は言う。それでもなお足りない。「重ねて言う、喜べ」と。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.14
Cum enim juncti estis corde, in Domino gaudetis: et cum gaudetis in Domino, juncti corde estis, et consistitis in Domino. Modestia, inquit, vestra nota sit omnibus hominibus. Valde enim ad meritum vitae futurae pertinet et ad regnum in coelis, si modeste vivamus.
PL 8, 1228C心において結ばれているとき、諸君は主にあって喜んでいるのである。そして主にあって喜んでいるとき、心において結ばれており、主にあって立っているのである。「汝らの慎ましさがすべての人々に知られるように」と彼は言う。というのも、我々が慎ましく生きるならば、それは来るべき命の功と天における国とに大きく関わるからである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.15
Modestia enim cognitio est uniuscujusque modum tenens, nec ultra se tendens et extendens. Etenim cum nos hic sumus, humilitatem nostram (quippe cum in alienis sumus) recognoscamus, et modum teneamus humilitatis nostrae, Deus sublevabit nos.
PL 8, 1228Dというのも、慎ましさとは各人が自分の分を保ち、それ以上に自分を押し広げず、伸び広がらないことについての知識だからである。実に、我々がこの世にあるとき——我々は異郷にあるのだから——我々のへりくだりを自覚し、我々のへりくだりの分を保つならば、神は我々を高く挙げてくださるであろう。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.16
Ergo nota sit, inquit, omnibus hominibus modestia vestra. Quare hoc monet? ut hic placeamus? non; sed ut cognoverit Christus humilitatem nostram, erigat, et modestiam suscipiat. Quid enim adjungit? Dominus prope est.
PL 8, 1228D「ゆえに、汝らの慎ましさがすべての人々に知られるように」と彼は言う。なぜこれを勧めるのか。この世で気に入られるためか。否である。むしろ、キリストが我々のへりくだりを知り、我々を起こし上げ、その慎ましさを受け入れてくださるためである。では彼は何を付け加えるか。「主は近い。」
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.17
Magna exhortatio magnumque praeceptum et ex vero et ex vi persuasionis. Cum enim jam immineat judicium, et finis istius vitae omnibus adventet, esse nobis properatio debet, ut et bonis moribus magnaque modestia vivamus: prope enim est judicium atque adventus Domini.
PL 8, 1229Aこれは真理からも説得の力からも発する大いなる勧告であり、大いなる命令である。というのも、裁きがすでに差し迫り、この命の終わりがすべての人に到来しようとしている以上、我々には急ぎがなければならないからである。すなわち、善き行いと大いなる慎ましさをもって生きるようにと。裁きと主の到来は近いのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.18
VERS. 6. Nihil ad sollicitudinem redigatis. Id est nec curam vestri habeatis, neve de mundo mundanisque rebus cogitetis aut solliciti sitis: omnia enim necessaria vobis, et nunc in hoc vitae genere procurat Deus, et meliora in illa vita quae aeterna est.
PL 8, 1229A〔第6節〕「何も思い煩いに帰してはならない。」すなわち、諸君は自分自身への気遣いを持たず、世界についても世界の事柄についても考えず、思い煩うこともしてはならないということである。というのも、この生の様態においても、必要なものはすべて神が諸君のために備えてくださり、永遠なるかの命においてはさらに善きものを備えてくださるからである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.19
Sed in omni precatione et oratione cum bona gratia petitiones vestrae innotescant apud Deum. Ut omnis actio jam Christiani fidelis et boni et perfecti, omissis omnibus sollicitudinibus (ipsa est enim renuntiatio) precibus vacet et orationi.
PL 8, 1229A「しかしあらゆる祈願と祈りとにおいて、善き感謝をもって、汝らの願いが神のもとに知られるように。」忠実で善く完全なキリスト教徒のあらゆる行為は、もはやあらゆる思い煩いを離れて(それこそが放棄なのである)、祈願と祈りとに専心するようにということである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.20
Preces sunt, rogare Dominum: oratio est et loqui cum rogas: ipsa est enim oratio, preces cum oratione. Sed quae illa erit oratio? aliquid petens, an nihil? Quid est quod petat ille, qui jam fidelis effectus Deum rogat?
PL 8, 1229B祈願とは、主に願い求めることであり、祈りとは、願うときに語ることでもある。それこそがまさに祈り、すなわち祈りを伴う祈願だからである。しかし、その祈りとはどのようなものであろうか。何かを求めるものか、それとも何も求めないものか。すでに信者となった者が神に願うとき、彼は何を求めるというのか。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.21
Quam igitur habebit orationem aut petitionem, quippe cum renuntiaverit omnibus mundanis? Ipse monuit ut oremus et precemur cum bona gratia; ut omnibus nobis oratio in precibus gratiarum actio sit, ut gratias agamus; quod consecuti tantum donum, Dei pietate, simus.
PL 8, 1229Bゆえに、あらゆる世界のものを放棄した以上、彼はいかなる祈りや願いを持つというのか。使徒自身が、我々が善き感謝をもって祈り、祈願するようにと勧めた。それは、我々すべてにとって、祈願のうちにある祈りが感謝の行為であるように、すなわち我々が感謝するようにとのことである。我々が神の慈しみによって、これほど大きな賜物を得たからである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.22
Hoc enim ait cum bona gratia. Bona autem adjecit, ne inviti faciamus, sed vere gratias agamus, et bonas gratias deinde adjunxit. Quoniam oratio est in precibus, quae potest esse de bona gratia, potest de petitione.
PL 8, 1229Bすなわち彼は「善き感謝をもって」と言っているのである。「善き」を付け加えたのは、我々がいやいやながらそうするのではなく、真に感謝するためであり、そして続けて「善き感謝」と結びつけたのである。祈りは祈願のうちにあり、それは善き感謝についてのものでもありうるし、願いについてのものでもありうるからである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.23
Supra cum dixisset cum bona gratia, adjunxit petitiones, inquit, nostrae innotescant penes Deum. Cujus autem non est honesta? Et coelestia ipsa illa quae promittuntur petat ut impleantur. Qui petit, utique talia petit quae jam fidelem petere justum est.
PL 8, 1229B上で「善き感謝をもって」と言ったのち、彼は「我々の願いが神のもとに知られるように」と付け加えた。しかし、誰の願いが正しくないことがあろうか。天上のものそのもの、約束されているものが成就するようにと願うのである。願う者は、すでに信者となった者が願うにふさわしいものを願うのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.24
Ipsa enim cum cogitamus petenda, quae volumus innotescere penes Deum, necessario talia sunt quae conveniant fideli etiam coelestia speranti et divina omnia. Haec, inquit, id est petitiones vestrae innotescant penes Deum. VERS. 7.
PL 8, 1229Cというのも、我々が神のもとに知られることを望みつつ、求めるべきことを考えるとき、それらは必然的に、天上のことを望み、あらゆる神的なことを望む信者にふさわしいものとなるからである。「これらが」と彼は言う。すなわち「汝らの願いが神のもとに知られるように」ということである。〔第7節〕
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.25
Et pax Dei quae habet omnem intellectum, custodiat corda vestra. Hoc praemium erit si ita precemur, ita oremus, ut cum bona gratia oremus; et ita petitiones habeamus, ut innotescant penes Deum.
PL 8, 1229C「そしてあらゆる知解を持つ神の平安が、汝らの心を守るように。」もし我々がこのように祈願し、このように祈り、善き感謝をもって祈るならば、そしてこのように願いを持ち、それが神のもとに知られるようにするならば、これがその報いとなるであろう。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.26
Hoc ita est, erit, inquit, pax Dei quae custodiat corda vestra: quae pax Dei habet omnem intellectum.
PL 8, 1229Cこのことはまさにそうなるのである。「神の平安が汝らの心を守るであろう」と彼は言う。この神の平安はあらゆる知解を持つ。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.27
Vehementer et acute hoc positum: etenim cum pax Dei venerit in nos, Deum intelligemus: nihil dissonum, nihil discrepans, nihil per argumenta litigiosum, nihil quod recipiat quaestionem, ut nobis contingi in mundanis: sed ita aperta omnia sunt, cum pacem Dei habeamus uti omnis intellectus nobiscum sit: pacis enim est jam quiescere, jam securitatem habere.
PL 8, 1229Cこれは力強くまた鋭く言われている。というのも、神の平安が我々のうちに来るとき、我々は神を知解するようになるからである。そこには不協和も、食い違いも、論争によって争われるものも、疑問を差し挟む余地のあるものも何もない。世界の事柄において我々の身に起こるようなことは、何もないのである。むしろすべてが明らかであり、我々が神の平安を持つとき、あらゆる知解が我々とともにあるようになる。というのも、平安とはすでに静まっていること、すでに安心を得ていることだからである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.28
Quum Deus pacem committit cordibus nostris, jam omnis intellectus nobiscum est. Qui enim Deum intelligit, omnia intelligit: cum Deum intelligit, custodiuntur corda ejus qui intelligit. Item corpora vestra in Jesu Christo.
PL 8, 1229D神が我々の心に平安を委ねるとき、すでにあらゆる知解が我々とともにある。というのも、神を知解する者は、すべてを知解するのであり、彼が神を知解するとき、その知解する者の心は守られるからである。「同じく汝らの肉体も、イエス・キリストにあって〔守られるように〕。」
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.29
Ecce et hic significatio est de resurrectione: et hoc quoque praemium positum vel adnuntiatum his qui ita rogant, et ita precantur cum bona gratia, ut habeant Dei pacem, et corpora in Jesu Christo.
PL 8, 1230A見よ、ここにも復活についての意味が示されている。これもまた、そのように願い求め、そのように善き感謝をもって祈願する者たち、すなわち神の平安とイエス・キリストにある肉体とを得る者たちに対して定められ、あるいは告げ知らされた報いである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.30
Dixit enim de corde, de intellectu, quod custodientur cum pax data est: nunc de ipsis illis, id est de corpore de anima; corpora, inquit, vestra in Jesu Christo: in ipsius enim majestate et virtute corpora nostra sunt, quae cum ejus adventu resurgent, reviviscent, merita accipient: quae omnia erunt nobis integra, si illa praecepta servemus, in Christo unum sentientes, gaudentes, modesti, nihil sollicitudinis habentes; in omni precatione et oratione, cum bona gratia, petitiones nostras penes Deum notas facientes.
PL 8, 1230A彼は心について、知解について、平安が与えられたときにそれらが守られると言った。今度はそれら自体について、すなわち肉体について、魂について語る。「汝らの肉体はイエス・キリストにあって」と彼は言う。というのも、我々の肉体はキリストの威厳と力のうちにあり、その到来とともに復活し、再び生き、功を受けるからである。もし我々がこれらの命令を守るならば、すなわちキリストにあって一つのことを思い、喜び、慎ましく、何の思い煩いも持たず、あらゆる祈願と祈りとにおいて、善き感謝をもって我々の願いを神のもとに知らしめるならば、これらすべては我々にとって完全なものとなるであろう。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.31
VERS. 8, 9. De caetero, fratres, quaecumque justa, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua virtus, si qua laus, haec cogitate; quae et didicistis, et accepistis, et audistis etiam in me; haec agite, et Deus pacis erit vobiscum.
PL 8, 1230B〔第8–9節〕「その他のことについては、兄弟たちよ、正しいこと、聖なること、愛すべきこと、評判のよいことは何であれ、また徳と呼べるもの、称賛に値するものが何であれ、それらを思え。汝らが学び、受け、また私において聞いたことを、それを行え。そうすれば平安の神が汝らと共にあるであろう。」
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.32
Docuit preces quales habeamus, id est cum bona gratia item quemadmodum petitiones: deinde quae pax, id est quod beneficium a Deo nobis detur; sic agendum, et rogandum ut custodiatur intellectus noster et corda nostra, et sint omnia corpora nostra in Christo Jesu.
PL 8, 1230B彼は、我々がどのような祈願を持つべきか、すなわち善き感謝をもって、また願い求めもどのようであるべきかを教えた。次に、いかなる平安であるか、すなわち神から我々に与えられる恩恵がいかなるものであるかを教えた。そのようにして行い、また願うべきである。我々の知解と我々の心とが守られ、我々の肉体のすべてがキリスト・イエスにあるようにと。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.33
Haec cum ita sint, de caetero, inquit, fratres, haec cogitate. Quid est de caetero? postquam correcti estis, sublata jam omni discordia et errato, quoniam unum sentitis; de caetero sic sentite: quaecumque sint vera, haec accipiatis et cogitetis.
PL 8, 1230Bこれらがそうである以上、「その他のことについては、兄弟たちよ、これらを思え」と彼は言う。「その他のことについて」とは何を意味するか。諸君が正され、あらゆる不和と誤りがすでに取り除かれて、一つのことを思うようになった後、その他のことについては次のように思うのである。すなわち、真実であることは何であれ、それを受け入れ、思うがよい。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.34
Quae autem illa vera sunt? quae in evangelio ponuntur, Christus Jesus Dei Filius, et caetera quae saepe diximus. Cum autem vera cogitatis, sequuntur ut casta sint: non enim corrumpitur quod verum est: hoc enim castum est: quod non corrumpitur, verum est.
PL 8, 1230Cでは、その真実であることとは何か。福音のうちに置かれていること、すなわちキリスト・イエスが神の子であるということ、そして我々がしばしば述べてきたその他のことである。真実なことを思うとき、それらが清いものであることが帰結する。というのも、真実であるものは腐敗しないからである。すなわちこれこそが清いということであり、腐敗しないものは真実なのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.35
Deinde quae vere casta sunt, haec et justa sunt: justificantur enim sanctificatione a Deo. Omnia quae justa, quae casta, quae vera sunt, quae sancta sunt jam et amabilia, jam et bonae famae. Quis enim sanctum non amet? quis non bene de eo loquatur ac sentiat?
PL 8, 1230C次に、真に清いものは正しくもある。というのも、それらは神による聖化によって義とされるからである。正しく、清く、真実であり、聖なるものはすべて、すでに愛すべきものであり、すでに評判のよいものでもある。聖なるものを愛さない者があろうか。それについて良く語らず、良く思わない者があろうか。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.36
Haec ergo, inquit, cogitate quae ad bonam pertineant famam: utique amabilia sint, et habeant charitatem, neque habeant discordiam. Omne enim amabile, concordiam habet: item quae bonae famae sunt, non habent invidiam et in concordia sunt.
PL 8, 1230C「ゆえにこれらを思え」と彼は言う、すなわち良い評判に属することがらを。それらは愛すべきものであり、愛を有し、不和を有しない。というのも、あらゆる愛すべきものは一致を有するからである。同様に、評判のよいものは妬みを持たず、一致のうちにある。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.37
Ex quibus omnibus superiora ad ipsam veram virtutem pertinent, posteriora ad fructum virtutis. Nam virtutis est amare vera, casta, justa, sancta, Fructus virtutis amabilia et bonae famae. Idcirco duo ista posuit quae subjunxit: si qua virtus, si qua laus.
PL 8, 1230Dこれらすべてのうち、前に挙げたものは真の徳そのものに属し、後に挙げたものは徳の実りに属する。というのも、真実なこと、清いこと、正しいこと、聖なることを愛するのが徳のはたらきであり、愛すべきこと、評判のよいことは徳の実りだからである。それゆえ彼は、付け加えたこの二つのことを置いたのである。「徳と呼べるものが何であれ、称賛に値するものが何であれ。」
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.38
Vim rerum diligenter attendit. Etenim cum gratia Dei fiant omnia; ipse enim per spiritum suum missum in nos et gubernat et regit, ut nihil in nobis sit; ita ait, si qua virtus.
PL 8, 1230D彼は事柄の力を注意深く見極めている。というのも、あらゆることは神の恩寵によってなされるのであり、神ご自身が、我々のうちに遣わされたその霊を通して、我々のうちに何ものも〔我々自身のものとして〕残らぬよう、治め導くからである。それゆえ彼は「徳と呼べるものが何であれ」と言うのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.39
Et rursus si virtus, quae in nobis est, non ex nobis est, sed ex Deo, ne laus quidem nostra: et idcirco, si qua laus. Verumtamen quoniam videtur vel virtus nostra, vel laus; unde dixit ibi, haec, inquit, omnia cogitate.
PL 8, 1231Aそしてまた、我々のうちにある徳は我々から出るのではなく神から出るのであるから、称賛もまた我々のものではない。それゆえ「称賛に値するものが何であれ」と言うのである。しかしそれでも、徳や称賛が我々自身のものであるかのように見えることがある。それゆえ彼はそこで、「これらすべてを思え」と言ったのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.40
Utique quae illa sunt? quae didicistis, me scilicet docente, et accepistis, et audistis, et vidistis in me. Perfectum primo posuit, didicistis. Unde autem didicistis? Causae subjunctae, accepistis.
PL 8, 1231Aすなわち、それらとは何であるか。「汝らが学んだ」こと、すなわち私が教えたことであり、また「汝らが受け、聞き、私において見た」ことである。彼はまず完了形を置いた、「汝らは学んだ」と。ではどこから学んだのか。その理由が付け加えられている、「汝らは受けた」と。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.41
Rursusque ipsum accipere unde audistis et vidistis? ex me vidistis in me: ut non monitor solum Paulus sit, sed etiam praebeat exemplum quemadmodum vera sequantur, quemadmodum casta, quemadmodum reliqua. Haec, inquit, agite.
PL 8, 1231Aそして、その「受けた」ということ自体は、どこから「聞き」「見た」のか。私から、私において見たのである。それは、パウロが単に訓戒する者であるだけでなく、真実なこと、清いこと、その他のことがどのように従われるべきかについて、自ら模範を示す者でもあるためである。「これらを行え」と彼は言う。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.42
Supra dixit, haec cogitate; nunc adjicit, haec agite; ut non solum ex cogitatione sint ista bona, sed etiam in actu.
PL 8, 1231A上では「これらを思え」と言い、今は「これらを行え」と付け加える。それは、これらの善が思考のうちにあるだけでなく、行為のうちにもあるためである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.43
Deinde adjunxit praemium sicuti supra, et Deus pacis erit vobiscum: quod maxime necessarium Philippensibus praemium, ut nulla sit discordia, unum sentiant omnes, sit pax in eorum ecclesia: et Deus pacis qui est pater, et ejus Filius Jesus Dominus noster, omni animae in Deum conversae pacem praestans: hoc est quod ait pax vobiscum.
PL 8, 1231B次に彼は、上と同じように報いを付け加える。「そして平安の神が汝らと共にあるであろう」と。これはフィリピの人々にとって最も必要な報いである。不和が一つもなく、すべての者が一つのことを思い、彼らの教会に平安があるようにということである。そして平安の神とは父であり、その子である我々の主イエスは、神に立ち返るあらゆる魂に平安を与えてくださる。これが「汝らと共に平安が」と言われていることの意味である。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.44
VERS. 10. Gratulatus sum autem vehementer in Domino quod tandem aliquando refloruistis, ut et pro me sapiatis in quo et ante sapiebatis.
PL 8, 1231B〔第10節〕「さて私は主にあって大いに喜んだ、汝らがついにようやく再び花開き、以前思っていたことについて、私のために思うようになったからである。」
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.45
Ut in errorem lapsi Philippenses fuerant docti in Evangelio ab apostolo Paulo; sed nunc admoniti, reversi sunt in pristinam intelligentiam ut credant in Evangelio quemadmodum adnuntiatur.
PL 8, 1231Bすなわち、フィリピの人々は使徒パウロによって福音において教えられていたが、誤りに陥っていた。しかし今や訓戒を受け、福音が告げ知らされているとおりに信じるという、もとの知解へと立ち返ったのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.46
Et refloruistis, inquit; id est ad florem reversi estis: ideo in Domino gratulatus sum, et vehementer gratulatus: et hoc est quod ait, ut pro me sapiatis: id est ut ego quemadmodum vos docui, sapiatis; coeperant enim aliter sapere.
PL 8, 1231B「そして汝らは再び花開いた」と彼は言う。すなわち、花の状態へと戻ったということである。それゆえ私は主にあって喜んだのであり、大いに喜んだのである。そしてこれが「私のために思うように」と言われていることの意味である。すなわち、私が諸君に教えたとおりに、諸君が思うようになるということである。というのも、彼らは別の仕方で思い始めていたからである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.47
Quod autem ait, ut pro me sapiatis, quia intelligentia vestra et sapientia quae fuerat una pro me non erat: nunc autem cum sapitis quemadmodum docui, et Evangelium tradidi, pro me sapitis, id est prodesse mihi potest, quoniam vos docui.
PL 8, 1231C「私のために思うように」と彼が言うのは、かつて一つであった諸君の知解と知恵とが、私のためのものではなかったからである。しかし今、私が教え、福音を伝えたとおりに諸君が思うとき、諸君は私のために思っているのである。すなわち、それは私の益となりうるということである。私が諸君を教えたのだから。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.48
Et quid illud est, in quo et ante sapiebatis, nunc refloruistis et idem sapientes pro me jam sapitis? VERS. 11. Occupati autem eratis. Non propter penuriam dico.
PL 8, 1231Cでは、「以前思っていた」そのことであり、諸君が今や再び花開いて、同じことを思いながら私のために思うようになったそのこととは、いったい何であろうか。〔第11節〕「汝らは〔それに〕携わっていたのだ。私は欠乏のゆえに言うのではない。」
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.49
Si hic sensus superiori jungitur, quia dictum supra est, etiam pro me sapiatis, id est ut de me cogitetis, erit intellectus ut ea quae mihi sunt necessaria, mittatis; sed etiam misistis; et ideo dictum sit, gratulatus sum autem in Domino quod tandem aliquando refloruistis, et abundare coepit fructus ex operatione vestra.
PL 8, 1231Cもしこの意味が前の箇所と結びつくのであれば、すなわち上で「私のためにも思うように」、つまり私について考えるようにと言われていたことと結びつくのであれば、その理解は、諸君が私に必要なものを送るということになる。そして実際に諸君は送ったのである。それゆえこう言われているのであろう。「さて私は主にあって喜んだ、汝らがついにようやく再び花開いたからである」と。そして諸君の働きから実りが豊かになり始めたのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.50
Sic enim postea dicit, et coepistis pro me sapere: in quo est et illud, in quo et ante sapiebatis, ut mihi necessaria mitteretis: et hoc est quod sequitur. Quo modo sapiebant? Ante occupati erant, ante in his operibus.
PL 8, 1231Dというのも、彼はのちにこう言っているからである、「汝らは私のために思い始めた」と。そこには、「汝らが以前思っていたこと」、すなわち私に必要なものを送るようにということも含まれている。そして続くのはこのことである。彼らはどのように思っていたのか。以前、彼らはこれらの働きに携わっていたのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.51
Quod quidem Paulus, non ideo, inquit, dico propter penuriam. Non enim quod volo pro me sapiatis aut in quo et ante sapiebatis, et in quo occupati eratis ut mihi mitteretis, aut quod nunc volo ut mittatis, propter penuriam dico.
PL 8, 1231Dこれについてパウロは、「私はそれを欠乏のゆえに言うのではない」と言う。というのも、諸君が私のために思うようにと私が望むこと、あるいは諸君が以前思っていたこと、あるいは諸君が私に送るために携わっていたこと、あるいは今諸君に送ってほしいと私が望むこと、それらを私は欠乏のゆえに言うのではないからである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.52
Sic enim et postea ait, non quia exquiro abundantiam in oratione. Non ergo propter inopiam istud quaero, sed ut fructus sit abundans in oratione vestra, cum haec omnia pro me curatis et sapitis: ita est enim curam gerere; non quia egeo.
PL 8, 1232Aというのも、彼はのちにもこう言っているからである、「私が求めているのは、祈りにおける豊かさではない〔oratio は本来 ratio(勘定)に近い語と思われるが、ウィクトリヌスは祈りと解しているので祈りと訳した〕」と。ゆえに私はそれを欠乏のゆえに求めているのではなく、諸君の祈りにおいて実りが豊かであるようにと求めているのである。諸君がこれらすべてを私のために気にかけ、思っているのだから。それが気遣うということである。私が欠けているからではない。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.53
Nam, et abundo, inquit; quippe sufficiens mihi sum: sic enim subjungit: Et ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse.
PL 8, 1232A「そして私は満ち足りている」と彼は言う。実に私は自分自身で十分だからである。そこで彼はこう続けて言う。「私は、自分の置かれている状況において満ち足りることを学んだのである。」
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.54
Novi sensus hic est: novi, inquit, sufficiens esse, in quibus sum: didici enim ego ut contentus sim quae habeo; et in quibus sim mihi ipsi sufficiens: non enim ad sumptus tantum hoc referendum, sed curam et cogitationem et orationem exhibere debent pro Paulo: ut hoc sit ad omnia referendum; ut et pro me sapiatis, in quo et sapuistis.
PL 8, 1232Aここでの意味はこうである。「私は、自分の置かれている状況において満ち足りることを知っている」と彼は言う。というのも、私は自分が持っているもので満足するようになったからであり、自分の置かれている状況において自分自身で十分であるようになったからである。これは単に費用のことにのみ関わるのではなく、パウロのために気遣いと配慮と祈りとを差し向けるべきことに関わるのである。すなわちこれはあらゆることに関わるのであって、「私のためにも思うように、以前にも思っていたことについて」というのもそうなのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.55
Generaliter ergo ut vel necessaria, vel ut oratio et cura Philippensibus pro Paulo habeatur. Denique non ad fortunas tantum vel ad necessaria quaeque posuit etiam hoc: VERS. 12.
PL 8, 1232Bしたがって一般的に言えば、必要なものにせよ、あるいはフィリピの人々がパウロのために抱くべき祈りと気遣いにせよ、そうなのである。そして最後に、財産や必要なものだけに関わることではないとして、彼はさらにこう置いている。〔第12節〕
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.56
Et humiliari novi et abundare: et de virtutibus, et humiliari novi et abundare in omnia, in eodem modo: id est praebere omnes virtutes Et in omnibus institutus sum. Id est ad omnia assuefactus, et fere sitim, famem, frigus; et rursus in abundantia laetari.
PL 8, 1232B「私は貶められることも、豊かになることも知っている。」徳についても同様であり、あらゆる点で貶められることも豊かになることも、同じ仕方で知っている。すなわち、あらゆる徳を発揮することを知っているということである。「そして私はあらゆることについて訓練されている。」すなわち、あらゆることに慣れており、渇き、飢え、寒さに耐える〔底本は fere。ferre と読む〕ことにも慣れ、また逆に豊かさのうちに喜ぶことにも慣れているということである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.57
Sic et de virtutibus, et de laboribus, in omnibus, inquit, institutus sum; et satiari, et famem sustinere institutus sum, inquit, et copia satiari, et rursus famem sustinere. Item ipsa duo repetit, et abundare, et egere in omnibus possum.
PL 8, 1232B同様に、徳についても労苦についても、「私はあらゆることにおいて訓練されている」と彼は言う。すなわち、満ち足りることも、飢えに耐えることも訓練されている。豊かさによって満ち足りることも、また逆に飢えに耐えることも訓練されているのである。そして彼は同じ二つのことを繰り返す。「そして私はあらゆることにおいて豊かになることも欠乏することもできる。」
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.58
Dicendo in omnibus, non ad necessaria victus nostri diximus, sed ad omnia quae in actu sunt, labores virtutesque, referenda sunt ista. Ita se institutum dixit, ut possit et abundare et egere in omnibus.
PL 8, 1232B「あらゆることにおいて」と言うことで、我々はこれを我々の生活の必需品にのみ関わることとして述べたのではなく、行為のうちにあるすべてのこと、労苦と徳とに関わることとして述べたのである。彼はこのように、あらゆることにおいて豊かにも欠乏にもなりうるよう訓練されている、と自らについて言ったのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.59
Novum est quod ait in omnibus egere possum: id est tolero cum in omnibus egeo, id est egens fuero. VERS. 13.Atque ut verum, et nihilominus ex disciplina dicat evangelica, adjungit, Per eum qui me confortat.
PL 8, 1232C「私はあらゆることにおいて欠乏することもできる」と彼が言うのは新しい言い方である。すなわち、あらゆることにおいて欠乏するとき、私はそれに耐える、欠乏する者となる、ということである。〔第13節〕そして、それが真実であり、それにもかかわらず福音の教えから発することを言うために、彼は「私を強めてくださる方によって」と付け加える。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.60
Quod genus vitae semper et habendum et tenendum, ut et nos laboremus, et nostri instituti sit omnia ista gerere, com plere, ferre, tolerare: ita tamen ut hoc credamus, quia nos ad omnia ista fortes Deus fecit.
PL 8, 1232Cこの種の生き方は常に保持され、堅持されるべきである。我々自身も労苦し、これらすべてのことを担い、成し遂げ、耐え忍び、忍耐することが我々の訓練の内実となるように。ただしそれは、神が我々をこれらすべてのことに対して強くしてくださったのだと我々が信じる、という仕方でのことである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.61
Cum enim dixerit, in omnibus egere possum, et famem sustinere, revocavit virtutem suam ad Deum: per eum qui me confortat. Ita et vos, et omnes qui in Deum fidem habent, credant certe quae sint, se posse fortes fieri, et in egestate, et in caeteris laboribus.
PL 8, 1232Cというのも、彼が「私はあらゆることにおいて欠乏することもでき、飢えに耐えることもできる」と言ったとき、彼は自らの力を神へと差し戻したのである、「私を強めてくださる方によって」と。それゆえ諸君も、また神への信仰を持つすべての者も、自分たちが強くなりうると確信するがよい。欠乏においても、その他の労苦においても。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.62
Deus enim nunquam deest his qui eum diligunt, qui in eum fidem habent et spem. VERS. 14. Sane bene fecistis quod tribulationi meae communicastis.
PL 8, 1232Dというのも、神は、神を愛する者たち、神への信仰と希望を持つ者たちを、決して見捨てないからである。〔第14節〕「まことに汝らはよいことをした、私の苦難にあずかったことによって。」
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.63
Id est participes fuistis vel subvenistis mihi in tribulatione ut est communicatio, pari modo jungi mysterio: qui autem compatitur cum altero, et subvenit alteri. VERS. 15.
PL 8, 1232Dすなわち、諸君は私の苦難において共にあずかり、あるいは私を助けたということである。それはあずかりというものであり、等しく奥義に結びつくことである。ともに苦しむ者は、他者を助けるものだからである。〔第15節〕
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.64
Scitis autem etiam vos, Philippenses, quoniam per initia Evangelii cum a Macedonia profectus sum, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos tantummodo.
PL 8, 1233A「そして汝らもまた知っている、フィリピの人々よ、福音の初めにおいて、私がマケドニアを出発したとき、与えることと受けることの勘定において、汝らのほかにいかなる教会も私にあずからなかったことを。」
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.65
Hic aperte exposuit, ut supra dictum est; tribulationi meae communicastis, id est auxilium et praesidium dedistis, dando mihi necessaria.
PL 8, 1233Aここで彼は明らかに説明している、上で言われたとおりである。「汝らは私の苦難にあずかった」とは、すなわち諸君が私に必要なものを与えることによって、助けと支えを与えたということである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.66
Denique hoc adjungit: scitis, inquit, Philippenses; et vos quoque scitis, quoniam in principio evangelii, quando profectus sum in Macedoniam, per omnes ecclesias evangelizavi; sed nulla mihi, inquit, communicavit.
PL 8, 1233A最後に彼はこう付け加える。「汝らは知っている、フィリピの人々よ」と彼は言う。すなわち、諸君もまた知っているのである、福音の初めにおいて、私がマケドニアへ出発したとき、私はすべての教会において福音を告げたということを。「しかしいかなる教会も私にあずからなかった」と彼は言う。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.67
Ubi autem communicavit? in ratione, inquit, dati et accepti: id est in sumptibus, quod est datum et acceptum: nam qui dat, habet rationem cum eo qui accipit: et qui accipit, habet rationem cum eo qui dat, quantum dedit, quantumque accepit ille qui accepit.
PL 8, 1233Aでは、どこであずかったのか。「与えることと受けることの勘定において」と彼は言う。すなわち、費用において、与えられ受け取られるものにおいてということである。というのも、与える者は受け取る者との間に勘定を持ち、受け取る者は与える者との間に、どれだけ与え、受け取る者がどれだけ受け取ったかについての勘定を持つからである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.68
Non quo et ipse dederit aliquid, qui accepit; sed cum munus dat, ratio dati est et accepti. Quid enim est in quo Paulus de pecunia daret? Sed quoniam ratio dati et accepti est in pecunia inter eos qui dant et eos qui accipiunt, ideo sic junctum.
PL 8, 1233B受け取った者自身が何かを与えたからというわけではない。しかし贈り物を与えるとき、そこには与えることと受けることの勘定があるのである。というのも、パウロが金銭について何を与えるというのか。しかし、与えることと受けることの勘定は、与える者と受け取る者との間の金銭においてあるものだから、それゆえこのように結び付けられているのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.69
Non enim pecunia accipitur pro evangelio, ut ratio dati sit in pecunia; at longe aliter. VERS. 16.Vos, inquit, tantummodo communicastis. Denique subjungit illos dedisse: Propterea quod in Thessalonicam semel et bis misistis ea quae mihi necessaria fuerant.
PL 8, 1233Bというのも、福音の代わりに金銭が受け取られるわけではなく、与えることの勘定が金銭のうちにあるというわけではないからである。むしろまったく別のことである。〔第16節〕「汝らだけがあずかった」と彼は言う。そして最後に、彼らが与えたことを付け加える。「なぜなら、汝らはテサロニケにいた私のもとに、一度ならず二度までも、私に必要であったものを送ったからである。」
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.70
Aper tissime declaravit quid sit quod communicavistis et quomodo ratio sit dati et accepti. Vos, inquit, tantummodo in Thessalonicam semel et bis misistis ea quae, mihi necessaria fuerunt. VERS. 17.
PL 8, 1233B彼は、諸君が何にあずかったのか、そして与えることと受けることの勘定がどのようなものであるかを、きわめて明らかに述べた。「汝らだけが、テサロニケにいた私のもとに、一度ならず二度までも、私に必要であったものを送った」と彼は言う。〔第17節〕
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.71
Non quia requiro datum; sed exquiro fructum abundantem in oratione vestra. Non egeo, inquit, neque ista necessaria exquiro, sed tantum benevolentiae vos usum habere debetis, ut mihi fructus vestrae benevolentiae sit, quod in benevolentia abundatis; id est ut cum orationem de vobis habeo, sit mihi fructus benevolentiae vestrae.
PL 8, 1233C「私が求めているのは贈り物ではなく、汝らの祈りにおける豊かな実り〔oratio は本来 ratio(勘定)に近い語と思われるが、ウィクトリヌスは祈りと読んで説明しているので祈りと訳した〕を追い求めているのである。」私は欠乏しておらず、これらの必要なものを求めているのでもない、と彼は言う。ただ諸君は善意を働かせるべきであり、それによって私に諸君の善意の実りがあるように、すなわち諸君が善意において豊かであるようにすべきなのである。つまり、私が諸君について祈りを持つとき、それが私にとって諸君の善意の実りとなるということである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.72
Cum vel Deum pro vobis rogo, vel Deo pro vobis gratias ago, est mihi fructus circa orationem, quae pro vobis est, dum abundare vos intelligo et esse benevolos. VERS. 18. Habeo enim omnia et abundo.
PL 8, 1233C私が諸君のために神に願うときも、あるいは諸君のために神に感謝するときも、諸君のためになされるその祈りに関して私には実りがある。諸君が豊かであり、善意ある者であることを私が知るからである。〔第18節〕「私はすべてを持ち、豊かである。」
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.73
Ideo, inquit, non requiro datum; nam omnia habeo: et multi habent omnia, sed non abundant: vere enim possumus adhuc velle si non abundemus, sed habeamus. Qui abundat, et habet et plusquam necesse est habet.
PL 8, 1233C「それゆえ私は贈り物を求めない」と彼は言う。なぜなら私はすべてを持っているからである。多くの者はすべてを持っていながら、豊かではない。実に、我々が豊かでなくとも持っているならば、なお欲することができるのである。豊かな者は、持っており、しかも必要以上に持っているのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.74
Supra enim dixit, quae mihi necessaria fuerunt misistis; nunc: Haec, inquit, ego habeo et abundo. Denique persequitur ut ostendat abundantiam: Repletus sum cum accepi quae per Epaphroditum misistis.
PL 8, 1233D上で彼は「汝らは私に必要であったものを送った」と言った。今は、「これらを私は持っており、豊かである」と彼は言う。そして最後に、豊かさを示すために続けて言う。「私は、汝らがエパフロディトゥスを通して送ったものを受け取ったとき、満たされた。」
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.75
Ne illud quod abundat alienum sit, dicit et ipsorum esse quia miserunt: Repletus sum, inquit, cum accepi ea quae per Epaphroditum misistis, odorem suavitatis, sacrificium acceptum, sanctum, gratum Deo.
PL 8, 1233Dその豊かなものが自分とは無縁のものとならないよう、彼はそれが彼ら自身のものでもあると言う、彼らが送ったのだから。「私は満たされた、汝らがエパフロディトゥスを通して送ったものを受け取ったとき」と彼は言う、「それは芳しい香りであり、受け入れられた、聖なる、神に喜ばしい生贄である。」
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.76
Si supra nihil aliud de eo quod datur expetere se dixit nisi fructum abundantem, ita et hic cum repletum se dicit, et accepisse quae missa sunt, non in his quae missa sunt gaudeo et repletus sum; sed in eo quod habuistis voluntatem curamque mittendi, quae est benevolentia, et fructus abundantiae; unde ordo mihi suavitatis est, vos tales esse; et sacrificium sanctum, gratum Deo, libenter facere quae facias; curam gerere, praestare quod praestandum est alteri ad necessitates: hoc est ipsum sacrificium et sanctum et acceptum et gratum Deo, ipsa benevolentia.
PL 8, 1234A上で彼が、与えられたものについて豊かな実り以外に何も求めないと言ったのと同様に、ここでも彼が満たされたと言い、送られたものを受け取ったと言うとき、それは、私は送られたものそのものにおいて喜び満たされているのではなく、諸君が送ろうとする意志と気遣いを持っていたことにおいて、すなわち善意と豊かさの実りとにおいて喜んでいるのだ、ということである。それゆえ諸君がそのような者であることが、私にとって芳しい香りなのである〔底本は ordo。odor と読む〕。そして聖なる、神に喜ばしい生贄とは、自分のなすことを喜んでなし、気遣いをなし、他者の必要に応じて果たすべきことを果たすことである。これこそが、聖なる、受け入れられた、神に喜ばしい生贄そのもの、すなわち善意そのものである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.77
VERS. 19, 20. Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu. Deo autem et patri nostro gloria in saecula saeculorum.
PL 8, 1234A〔第19–20節〕「そして我が神が、キリスト・イエスにある栄光のうちで、その富に従って、汝らのあらゆる望みを満たしてくださるように。そして我々の神にして父に、世々限りなく栄光あれ。」
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.78
Quoniam et rectos opera ipsa, et bonos ex voluntate quod libenter mittant et curam gerant sacrificium esse hoc optimum Deo dixit et odorem suavitatis.
PL 8, 1234B彼は、行い自体において正しく、また喜んで送り気遣いをなすというその意志において善いことを、神に対する最善の生贄であり、芳しい香りであると言ったのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.79
Jam ad referendam gratiam optat, votum facit, ut Deus (sed apostoli sit Deus), Deus, inquit, meus; ne commune sit cum caeteris; impleat omne, inquit, desiderium vestrum, et impleat secundum divitias suas.
PL 8, 1234B今や彼は、恩義に報いるために願い、祈りを立てる。神が——ただし使徒の神であって、「我が神」と彼は言う。他の者たちと共通のものとならないためである——「汝らのあらゆる望みを満たしてくださるように」と彼は言い、「その富に従って満たしてくださるように」と言う。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.80
Id est cum vos non expetieritis quae mundi sunt, sed ea quae Deus de divitiis suis largitur et dat, id est quae coelestia sunt, quae divina; ipsae sunt enim divitiae Dei.
PL 8, 1234Bすなわち、諸君が世界のものを求めるのではなく、神がその富から与え、施してくださるもの、すなわち天上のもの、神的なものを求めるならば、ということである。それらこそが神の富だからである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.81
Denique adjunxit, gloria in Christo Jesu, ut hae sint divitiae, quae sunt in Christo Jesu, id est vita aeterna, sanctificatio.
PL 8, 1234B最後に彼は「キリスト・イエスにある栄光」と付け加えた。それは、この富がキリスト・イエスにあるもの、すなわち永遠の生命、聖化であるようにということである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.82
Adjunxit autem, quod cum religione semper adjungitur, et devotione et obsequio: Deo, inquit, gloria, Deo patri; et Deo, inquit, nostro, scilicet Jesu Christo patri nostro: sit illi gloria aeterna, quod est in saecula saeculorum. Finit epistola.
PL 8, 1234Bそして彼は、信心と献身と恭順とをもって常に付け加えられるものを付け加えた。「神に栄光あれ」と彼は言う、「父なる神に」。そして「我々の神に」と彼は言う、すなわち我々の父であるイエス・キリストに、ということである〔底本は Jesu Christo patri nostro。ミーニュの脚注は、ここをイエス・キリストの神性の証言と見て、ガラテヤ書註解を参照させる〕。彼に永遠の栄光あれ、それが「世々限りなく」ということである。書簡はここで終わる。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.83
Inde monitis praeceptis quae ad recte vivendum, sequuntur salutationes. Primo salutat ipse, vel salutari suo nomine alteros mandat. Quos tamen alteros? VERS. 21, 22. Salutate omnes sanctos in Christo Jesu. Sanctos in Christo Jesu, an in Christo Jesu salutate?
PL 8, 1234Cそこから、正しく生きるための命令が訓戒された後、挨拶が続く。まず彼自身が挨拶し、あるいは自分の名において他の者たちに挨拶が送られるよう命じる。しかし、その他の者たちとは誰か。〔第21–22節〕「キリスト・イエスにあるすべての聖徒たちに挨拶せよ。」「キリスト・イエスにある聖徒たちに」なのか、それとも「キリスト・イエスにあって挨拶せよ」なのか。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.84
Salutant vos qui mecum sunt fratres. Non, inquit, solus saluto vel mando ut salutetis, sed salutant vos et fratres. Adjecit qui mecum sunt. Hoc de plebe et de omni christiano, qui secum sit, accipi voluit.
PL 8, 1234C「私と共にいる兄弟たちが汝らに挨拶する。」「私一人が挨拶し、あるいは汝らに挨拶するよう命じるのではなく、兄弟たちもまた汝らに挨拶するのである」と彼は言う。彼は「私と共にいる」と付け加えた。彼はこれを、自分と共にいる民衆、あらゆるキリスト教徒について理解してほしいと望んだのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.85
Denique aliud: salutant vos universi sancti, quos utique accepta fide sanctificavit: praecipue autem qui sunt ex Caesaris domo: ipsi vos praecipue salutant, qui sunt de domo Caesaris.
PL 8, 1234Cさらに別のことがある。「すべての聖徒たちが汝らに挨拶する」、彼らはまさしく信仰を受け入れることによって聖化された者たちである。「とりわけ皇帝の家に属する者たちが」。すなわち、皇帝の家に属する者たちが、とりわけ諸君に挨拶するのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.86
Et virtutem evangelii ostendit, quod de domo Caesaris crediderunt multi: qui utique erecti esse debuerant, et nihil aliud quam de Caesare cogitare: et rursus humilitatem ipsorum, qui et humiles sint et hospitales, et omnes fratres salutent alibi positos.
PL 8, 1234Dそして彼は福音の力を示している。皇帝の家から多くの者が信じたということである。彼らはまさしく高ぶるべき者であり、皇帝のことしか考えないはずの者たちであった。そしてまた彼らのへりくだりも示される。彼らは謙虚で、もてなしを好み、他所にいるすべての兄弟たちに挨拶するのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.87
Quod autem dixit praecipue intelligi licet illos operam dare ut placeant in obsequio, et idcirco extra caeteros dixerit quod ipsi salutant. VERS. 23. Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro.
PL 8, 1234D彼が「とりわけ」と言ったことから、彼らが従順において喜ばれるよう努めていること、それゆえ彼が、彼らが挨拶するということを他の者たちとは別立てで述べたのだと理解してよい。〔第23節〕「我々の主イエス・キリストの恩寵が、汝らの霊と共にあるように。」
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.88
Qui ita sensit de Philippensibus ut illos non quomodo in caeteris epistolis rectum sentire, neque a pseudoapostolis seductos esse accepit, sed tantum exhortativa epistola scripta et in prece. Gratia, inquit, Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro.
PL 8, 1235A彼はフィリピの人々について、他の書簡においてのように彼らが正しく考えることを〔改めて〕求められる者とは受け取っておらず、また偽使徒たちに惑わされたとも受け取っていない。ただ勧告のための書簡が、祈りのうちに書かれたのだと〔感じている〕。「我々の主イエス・キリストの恩寵が、汝らの霊と共にあるように」と彼は言う。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 4.89
Si enim spiritus inest, recte sentiunt. Quid ergo preces agunt apostoli? Ut gratia Domini Jesu Christi sit cum spiritu illorum in Christo Jesu. Amen. Victorini commentarium in epistolam Pauli apostoli ad Philippenses explicit.
PL 8, 1236Aというのも、霊が宿っているならば、彼らは正しく思っているからである。ではなぜ使徒は祈願を行うのか。主イエス・キリストの恩寵が、キリスト・イエスにある彼らの霊と共にあるようにということである。アーメン。ウィクトリヌスによる、使徒パウロのフィリピ人への書簡についての註解、終わる。