In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.1
VERS. 15. Posuit vel quatuor causas vel quatuor personas, quae annuntient Christum. Ex his duae, prima et novissima, ex malignitate: duae mediae, ex bono animo et voluntate. Quod inter se distent, prima et postrema: quod inter se, secunda et tertia, dicendum.
PL 8, 1197C〔第15節〕彼は、キリストを告げ知らせる四つの動機、あるいは四つの人物像を挙げた。そのうち二つ、最初のものと最後のものは、悪意によるものであり、中間の二つは善い心と善い意志によるものである。最初のものと最後のものとが互いにどう異なるか、また第二のものと第三のものとが互いにどう異なるかを述べねばならない。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.2
Prima est de malignitate, propter invidiam et contemptionem: invidiam enim dixit quod sentiant cum aemuli nobis sint. Postrema etiam est et ipsa de malo, ut, VERS. 17,-- quidam per contumaciam Christum pronuntiant. Id est ut nobis noceant.
PL 8, 1197C最初のものは悪意によるもの、すなわち妬みと侮りによるものである。というのも、彼らが我々に対して競争相手であるがゆえにそのように感じていることを、彼は妬みと呼んだからである。最後のものもまた悪しきものによるものであって、〔第17節〕「ある者たちは反抗心によってキリストを告げ知らせる」というのがそれである。すなわち、我々に害を与えるためである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.3
Cum enim aperte Christum negent, finxerunt se annuntiare; ut nos, qui eos adversarios putamus et credimus, doleamus ab his eadem pronuntiari quae nos pronuntiamus: per contumaciam enim, inquit, non sancte neque caste, pronuntiant Christum; sed ut nobis incutiant tribulationem et gemitum et dolorem; ut poenis et vinculis nostris se gaudere ostendant: quomodo dictum est ipsi Christo in cruce posito, si filius Dei es, libera te, ita et Paulo dicatur: Deus tuus a vinculis te liberet; ille Christus Deus, Deus est; sed tu tamen in poenis es Hoc igitur modo distat haec praedicatio malignorum ab illa superiore: illa non ut poenas inserat vinculis apostoli, sed ut ipsi affectent gloriam praedicationis, cum per invidiam hoc faciant, non per intelligentiam et propriam voluntatem.
PL 8, 1197C実に、彼らはあからさまにキリストを否定しているのに、告げ知らせているふりをした。それは、彼らを敵対者とみなし信じている我々が、自分たちが告げ知らせているのと同じことが彼らによっても語られていることに苦しむようにするためである。すなわち反抗心によって、と彼は言う、聖なる仕方でも清い仕方でもなくキリストを告げ知らせるのであり、我々に苦難と嘆きと苦しみとを引き起こし、我々の刑罰と鎖とを彼らが喜んでいることを示すためである。ちょうど、十字架にかけられたキリスト自身に対して「もし汝が神の子であるなら、自らを解き放て」と言われたように、パウロに対しても「汝の神が汝を鎖から解き放つように。かのキリストなる神は神であるが、汝はなお刑罰のうちにある」と言われるかのようである。それゆえ、悪意ある者たちのこの宣教は、先のものとはこの点で異なる。先のものは使徒の鎖に刑罰を加えるためのものではなく、彼ら自身が妬みによってこれを行いつつ、宣教の栄光を得ようとするものであって、知解と自らの意志とによるものではない。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.4
At vero vel duplex causa, vel duplex persona, de bono sic se habet, quod quidam per bonam voluntatem Christum pronuntiant, quidam ex charitate. Hae duae causae de bono adversae sunt singulis de malo: namque ad primam respondit haec quae secunda est.
PL 8, 1198C他方、善きものによる二重の動機、あるいは二重の人物像は次のようなものである。すなわち、ある者たちは善い意志によってキリストを告げ知らせ、ある者たちは愛からそうする。この善きものによる二つの動機は、悪しきものによるそれぞれと対をなしている。というのも、最初のものに対応するのが、この第二のものだからである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.5
Si enim primi, quia invident et quia contendunt, ideo praedicant Christum; contra quidam de bonis per bonam voluntatem Christum annuntiant vere hoc sentientes, non invidentes nobis, sed quia bonum est quod sentiunt et habent bonam voluntatem circa Evangelium.
PL 8, 1198Cすなわち、もし最初の者たちが、妬みゆえに、また争いゆえに、キリストを宣べ伝えるのだとすれば、これに対して、善き者たちのうちのある者は、善い意志によって、真にそう感じつつキリストを告げ知らせる。彼らは我々を妬んでいるのではなく、自分たちが感じ、抱いていることが善いことであり、福音について善い意志を持っているからである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.6
Tertia autem quae de bonis causa est, contraria est illi, quae postrema est de malis. Nam si illa quae de malis est postrema, talis est, ut quidam in nostram poenam et tribulationem per contumaciam Christum pronuntient; haec de bonis contraria est, quia quidam ex charitate pronuntiant: hoc est me sequentes et chari mihi, non mihi insultantes: scilicet, inquit, quod in defensione Evangelii positus sum.
PL 8, 1198C第三の、善きものによる動機は、悪しきものによる最後のものと対をなしている。というのも、悪しきものによる最後のものが、ある者たちが我々への刑罰と苦難のために反抗心によってキリストを告げ知らせるというものであったとすれば、この善きものによるものはそれと反対に、ある者たちが愛からキリストを告げ知らせるというものだからである。すなわち、私に従い、私を親愛の情で慕う者たちであって、私を侮辱する者たちではない。すなわち、と彼は言う、「私が福音の弁明のために置かれている」ことを〔知っているからである〕。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.7
Sciunt enim quia in defensione Evangelii sum, et idcirco poenas has meas pro evangelio me sustinere: unde et ipsi ex charitate Christum pronuntiant, vel charitate in Christum vel charitate in me, non mihi insultantes, ut illi qui per contumaciam Christum praedicant; non caste, sed existimantes tribulationem se suscitare vinculis meis.
PL 8, 1198Dというのも、彼らは私が福音の弁明のためにここにいること、それゆえ私がこの刑罰を福音のために耐え忍んでいることを知っているからである。それゆえ彼ら自身もまた、キリストへの愛であれ私への愛であれ、愛からキリストを告げ知らせるのであって、私を侮辱するのではない。反抗心によってキリストを宣べ伝えるあの者たちが、「清くではなく、私の鎖に苦難を引き起こそうと考えて」そうするのとは違うのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.8
VERS. 18.-- Quid enim? dum omni modo sive sub obtentu sive veritate Christus annuntietur. Cum quatuor supra vel personas vel causas posuerit, ut Christus annuntietur, non se omnino motum a malignis quia Christum praedicant, declarat et ostendit.
PL 8, 1198D〔第18節〕「では何であろうか。あらゆる仕方で、口実によるにせよ、真実によるにせよ、キリストが告げ知らされる限り」。彼は上に、キリストが告げ知らされるための四つの人物像あるいは動機を挙げたが、悪意ある者たちがキリストを宣べ伝えているからといって、自分が全く動揺していないことを明らかにし、示している。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.9
Frustra enim illi existimant tribulationem se suscitare vinculis meis. Quid enim, aut quare moveor? aut quare in tribulationem mittor? cum enim gaudeam laetusque sim quod per omnem modum annuntiatur Christus: sive dum illi aliquo, suo obtentu vel aliqua sua occasione vel nocendi vel invidendi praedicant Christum, dummodo praedicent, sive veritate pronuntient.
PL 8, 1199A実に、彼らは私の鎖に苦難を引き起こしていると考えているが、それは無益である。というのも、いったい何によって、あるいは何のために私は動揺するのか。あるいは何のために私は苦難に投げ込まれるのか。実に、あらゆる仕方でキリストが告げ知らされることを私は喜び、楽しんでいるのであるから。すなわち、彼らがある口実によって、あるいは害を与えようとする、あるいは妬もうとするいかなる機会によってであれキリストを宣べ伝えようとも、ともかく宣べ伝えさえすれば、あるいは真実によって告げ知らせようとも〔構わない〕。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.10
Eventus enim mihi plurimum placet, quod de Christo pronuntiant; et Christum et nominant, et Deum, sub alio licet animo, fatentur et Dei Filium.
PL 8, 1199Aというのも、彼らがキリストについて告げ知らせるという出来事そのものが、私に大いに喜ばしいことだからである。彼らは、たとえ異なる心からであれ、キリストの名を挙げ、〔彼が〕神であり神の子であると告白しているのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.11
Hoc enim cum celebratur, exercetur, agitur, sic annuntiatur Christus ab omnibus, et nos ad id pervenimus quod volumus ut Christus annuntietur. Quod si ita est, frustra existimarunt me in tribulationem mitti.
PL 8, 1199Bというのも、これが祝われ、行われ、なされるとき、キリストはこのようにしてすべての人によって告げ知らされ、我々は自分たちが望むこと、すなわちキリストが告げ知らされるということに到達するからである。もしそうであるなら、彼らが私を苦難に投げ込もうと見積もったことは無益であった。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.12
Denique sic subjungit: Et in hoc gratulor, sed et gratulabor. Et gratulor, inquit, etiam in hoc ipso, quod annuntiatur Christus.
PL 8, 1199Bそれゆえ彼は次のように付け加える。「そしてこのことにおいて私は喜び、また喜ぶであろう」。「私は喜ぶ」と彼は言う、まさにこのこと、すなわちキリストが告げ知らされるということそのものにおいても。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.13
Non enim negant etiam illi qui nocendi modo, ut mihi noceant, Christum annuntiant: neque illi qui per invidiam Christum annuntiant, animi causa, et latenter, et per maligna verba, tamen Christum confitentur, et Christum annuntiant: in hoc, inquit, gratulor et gratulabor.
PL 8, 1199Bというのも、害を与える仕方で、すなわち私に害を与えようとしてキリストを告げ知らせる者たちも、〔キリストを〕否定してはいないからである。妬みによって、自らの気晴らしのために、隠れて、悪意ある言葉によってキリストを告げ知らせる者たちもまた、それでもなおキリストを告白し、キリストを告げ知らせている。「このことにおいて」と彼は言う、「私は喜び、また喜ぶであろう」。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.14
VERS. 19. Scio enim quoniam hoc mihi proveniet in salutem per orationem vestram, et subministrationem spiritus Christi Jesu.
PL 8, 1199B〔第19節〕「なぜなら私は、汝らの祈りとキリスト・イエスの霊の助けとによって、これが私に救いとなることを知っているからである」。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.15
Pene audaciter ac temere libenter accepisse et in gaudium accepisse, quod quoque modo Christus annuntiaretur etiam ab improbis, etiam per contumaciam, etiam per invidiam: sed hoc ex fiducia Dei, et benevolentia, et, ut ipse ait, ex subministratione Christi et spiritus ejus confirmo futurum; et scio futurum, quoniam istud quoquo modo, quod pronuntiatur, erit verum, eritque etiam ita ut ipse ille Paulus vult, qui vere annuntiat: et idcirco ait, scio enim quod hoc mihi proveniat in salutem: ut hoc quod illi, vel in perniciem meam pronuntiant, qui per contumaciam Christum pronuntiant, vel illi qui per invidiam et contentionem Christum pronuntiant, omnia tamen ita scio, quoniam mihi proveniant in salutem, subministrante scilicet Christo et spiritu ejus: secundum, inquit, quod expecto, et spem habeo, ita mihi fiducia est, ut nunquam mihi ipsi noceant, etiamsi alia causa pronuntiant Christum, ut ego poenas patiar et crucier: tamen quoniam spes mea et expectatio est de Christo, proveniet id mihi in salutem.
PL 8, 1199B彼は、キリストがたとえ悪しき者たちによってであれ、反抗心によってであれ、妬みによってであれ、あらゆる仕方で告げ知らされることを、ほとんど大胆に、また向こう見ずなまでに、喜んで受け入れ、また喜びをもって受け入れたと〔言っている〕。しかし、神への確信と〔神の〕好意とから、また彼自身が言うように、キリストとその霊との助けから、私はこれが必ずそうなると確言する、と彼は言う。私はそうなることを知っている。告げ知らされることがどのような仕方であれ、それは真実となるであろうし、真に告げ知らせるあのパウロ自身が望むとおりにもなるであろうからである。それゆえ彼はこう言う、「私は、これが私に救いとなることを知っている」。すなわち、反抗心によってキリストを告げ知らせる者たちが私の破滅のために告げ知らせることであれ、妬みと争いによってキリストを告げ知らせる者たちのそれであれ、これらすべてが、キリストとその霊の助けによって、私に救いとなることを私は知っている、と。すなわち、と彼は言う、私が期待し、望みを抱いているとおりに、私にはこのような確信がある。たとえ彼らが別の動機から、すなわち私が刑罰を受け責め苦に遭うようにと、キリストを告げ知らせるのであっても、彼らが私自身を害することは決してない。それでも、私の希望と期待とはキリストにあるのだから、これは私にとって救いとなるであろう。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.16
VERS. 20. Quoniam in nullo erubescam; sed in omni fiducia, quemadmodum semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo.
PL 8, 1199D〔第20節〕「なぜなら、私はいかなる点においても恥じることがなく、むしろ常にそうであったように今もあらゆる確信をもって、キリストが私の体において讃えられるであろうから」。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.17
Sequebatur uti non continuo in salutem provenire posset istud ipsum, quod maligni praedicant, quod per invidiam praedicant, quod per contumaciam praedicant, uti posset illi et perniciem afferre et poenas, ut in catenis semper esset, verum etiam et in morte, sed utrumque.
PL 8, 1200A続きとしては、悪意ある者たちが告げ知らせること、妬みによって告げ知らせること、反抗心によって告げ知らせることが、直ちに救いとならないこともありうる、ということが述べられるはずであった。すなわち、それが彼〔パウロ〕に破滅と刑罰とをもたらし、常に鎖につながれたままにし、あるいは死にさえ至らしめる、という可能性もありうる、いずれにせよ両方とも、と。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.18
Nam apostolus prospiciens dicit futurum esse ut Christus praedicetur quolibet in eventu: nunquam enim, inquit, erubescam, sed ex utroque et gaudio laetabor et gratulabor, et sicut semper et nunc magnificabitur, inquit, Christus: in corpore, inquit, meo; id est cum meum corpus poenis subjectum omnibus tolerat universa, et Christum praedicat, nec desistit, nec poenis terretur, et omnibus poenis non cedit.
PL 8, 1200Aしかし使徒は先を見越して、いかなる成り行きになろうともキリストが宣べ伝えられることになると言う。「なぜなら私は」と彼は言う、「決して恥じることはなく、むしろどちらの結果からも喜びをもって喜び、また喜ぶであろうし、常にそうであったように今もキリストは」と彼は言う、「讃えられるであろう。私の体において」と彼は言う。すなわち、私の体があらゆる刑罰にさらされてすべてを耐え忍びつつ、キリストを宣べ伝え、たじろがず、刑罰に脅かされることなく、いかなる刑罰にも屈しないということである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.19
Quid est autem omnibus poenis, ipse exponit subjungendo sive per vitam, sive per mortem. Sive enim tolerando poenas vixero, praedicabitur Christus: sive sub poenis mortuus fuero, magis ac magis praedicabitur; cum videant omnes me nec poenis deterritum, nec morte revocatum, sed in evangelio aut vitam cum poenis exegisse, aut usque ad mortem poenas tolerasse, et tamen in evangelio praedicando perseverasse.
PL 8, 1200Aでは、あらゆる刑罰とは何であるかを、彼自身が「生によってであれ、死によってであれ」と付け加えて説明している。すなわち、もし刑罰を耐え忍びつつ私が生きるならば、キリストは宣べ伝えられるであろう。もし刑罰のもとで私が死ぬならば、なおさらいっそう宣べ伝えられるであろう。すべての人が、私が刑罰にも脅かされず、死によっても引き戻されず、福音において刑罰と共に生を送ったか、あるいは死に至るまで刑罰を耐え忍びつつ、それでもなお福音を宣べ伝えることをやめなかったかを見ることになるからである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.20
VERS. 21. Mihi enim vita Christus est et mori lucrum. Non igitur mortem timeo, quia mori mihi lucrum est: non ipsa mors lucrum, sed mori: vita autem Christus est, quia qui in illo sperat, semper vivit, et nunc et postea.
PL 8, 1200B〔第21節〕「なぜなら私にとって、生はキリストであり、死ぬことは益であるから」。それゆえ私は死を恐れない。なぜなら死ぬことは私にとって益だからである。死そのものが益なのではなく、死ぬことが益なのである。他方、生とはキリストである。なぜならキリストに希望を置く者は、今も後も常に生きるからである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.21
Etenim cum dixerit, in corpore meo magnificabitur Christus, sive per vitam sive per mortem, ad vitam istam referens; si vincit eos, qui sibi parant insidias, et perseverat in Evangelio, gloriabitur vita ejus, quia in Christo gloriatur, non in catenis, non in salute, non si nihil patiatur.
PL 8, 1200B実に、彼が「私の体においてキリストは讃えられるであろう、生によってであれ死によってであれ」と言ったとき、それを彼はこの生に関わらせて言っている。もし彼が、自分を陥れようとする者たちに打ち勝ち、福音のうちに留まり続けるならば、その生は誇りを得るであろう。なぜなら、彼はキリストにおいて誇るのであって、鎖においてでも、無事であることにおいてでも、何も苦しまないことにおいてでもないからである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.22
Si autem occisus fuerit, lucrum est mori, cum illi vita sit Christus. Sic igitur singulis singula reddidit; ut ad mortem responderit, non timeo mortem, cum mihi vita sit Christus: sive in vita, sive in catenis licet me alligent, tamen mihi vita Christus est, et ipsum mori lucrum est, cum pervenio ad Christum.
PL 8, 1200Cしかしもし彼が殺されるならば、死ぬことは益である。なぜなら彼にとって生とはキリストだからである。このように彼は、それぞれに対して個々に答えを与えた。すなわち死に対しては、私は死を恐れない、なぜなら私にとって生はキリストだからだ、と答え、生においてであれ、たとえ鎖につながれようとも、それでも私にとって生とはキリストであり、キリストに到達するのだから死ぬこと自体が益である、と。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.23
Sive utrumque hoc singulis superioribus datur, non timeo mortem, quia vita mihi Christus est, et mori lucrum est: sive cum vitae mihi in poena erit, non timeo vitam, quia vita mihi Christus est.
PL 8, 1200Cあるいは、この両方が上述のそれぞれに対して同時に与えられている、すなわち、私は死を恐れない、なぜなら私にとって生とはキリストであり、死ぬことは益だから、あるいは、生が私にとって刑罰のうちにあるとしても〔底本は cum vitae。本文が崩れているらしく、vita と読んで解した〕、私は生を恐れない、なぜなら私にとって生とはキリストだからだ、と。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.24
Ergo illi nihil agunt, sive me morti tradant, sive in vita cruciatibus dedant: mihi enim utrumque non nocet, quia non est apud me in tormentis vita cum poena, propterea quia vita mihi Christus est: sive interficiant, non est mihi et ista poena, quia vita mihi Christus est, et mori lucrum.
PL 8, 1200Cそれゆえ彼らは何もなしえない。私を死に引き渡そうとも、生において責め苦に引き渡そうとも、私にとってはそのいずれも害とはならない。なぜなら私にとって拷問のうちにある生が刑罰と共にあるとは考えないからであり、それは私にとって生とはキリストだからである。たとえ彼らが私を殺そうとも、それもまた私にとって刑罰ではない。なぜなら私にとって生とはキリストであり、死ぬことは益だからである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.25
VERS. 22. Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est. Quoniam supra dixit, vita mihi Christus est; et incertum quam vitam dixerit, utrum istam quae in carne, an illam quae postea; adjecit de ista vita, quae hic in carne est, et dixit nihilominus etiam in ista vita, cum hic in carne vivimus, fructus est mihi, inquit, operis.
PL 8, 1200D〔第22節〕「しかし肉において生きるなら、これが私にとって働きの実である」。彼は上で「私にとって生とはキリストである」と言ったが、どちらの生を言ったのかは定かではない、この肉における生か、それとも後にあるあの生か。そこで彼はこの肉における生について付け加え、それにもかかわらず、我々がここで肉において生きているこの生においてさえも、私には働きの実がある、と言ったのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.26
Qui iste operis fructus? ut labore meo et Evangelio annuntiem Christum, et multis spem vitae et salvationis efficiam, cum sperare in Christum coeperint, et fidem Evangelio dare. Hic est, inquit, mihi fructus operis etiam in carne vivere. Et quid eligam ignoro.
PL 8, 1201Aこの働きの実とは何か。私の労苦と福音とによってキリストを告げ知らせ、多くの人々に生と救いへの希望をもたらすこと——彼らがキリストに希望を置き始め、福音に信を置き始めるときに。これが、と彼は言う、肉においてなお生きることの実である。「そして何を選ぶべきか私は知らない」。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.27
Sive enim moriar, quia mors lucrum est, ac mihi vita Christus est, et ad illum utique pervenio, cum morior hic in carne: sive rursus hic in carne vivam, quia mihi fructus est operis annuntiare Christum et evangelizare; quid eligam, inquit, nescio; utrum mortem appetam, an adhuc in vita maneam.
PL 8, 1201Aなぜなら、もし死ぬなら、死は益であり、私にとって生はキリストであるから、いずれにせよ私はこの肉において死ぬときに彼のもとへと至るからである。あるいは、もしこの肉においてなお生きるなら、それは私にとってキリストを告げ知らせ福音を宣べ伝えることが働きの実であるからである。何を選ぶべきか、と彼は言う、私は知らない。死を望むべきか、それともなお生にとどまるべきか。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.28
VERS. 23, 24. Coarctor autem ex duobus, concupiscentiam habens dissolvi et esse cum Christo, quanto magis optimum est. Ut vero autem in carne permaneam, necessarium propter vos.
PL 8, 1201A〔第23–24節〕「しかし私は二つのものから締めつけられている。解かれてキリストと共にあることへの欲望を持っている——それはどれほどはるかに最善であることか。しかし私が肉において留まることは、汝らのために必要である」。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.29
Duplex, inquit, me necessitas et cupiditas in divisa deducit; nam et habeo concupiscentiam dissolvi, id est discedere a corpore, et esse cum Christo; etiam illam, lucrum consequi; quod est quidem optimum et eligendum.
PL 8, 1201B二重の必然性と欲望とが、私を分かれた道へと導く、と彼は言う。というのも、私は解かれること、すなわち体から去ること、そしてキリストと共にあることへの欲望を抱いているが、それはまた益を得ることでもあり、確かに最善であり、選ばれるべきものだからである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.30
Sed rursus est mihi in carne necessitas ut maneam et perseverem propter vos. Ita superiori parti concupiscentiam dedit dissolvi velle et esse cum Christo, quia summum est et praecipuum et optimum; hic autem ut in carne adhuc maneat necessitatem magis dixit, quam illam; ut propter hoc vivam, ut vos instruam, ut vos in Evangelio confirmem.
PL 8, 1201Bしかしまた、肉においてとどまり持続することが、私にとって必然でもある、諸君のためにである。彼は先の部分に、解かれてキリストと共にあることを望む欲望を、それが至高で第一であり最善であるものとして与えた。しかしここでは、なお肉にとどまることを、あの欲望よりもむしろ必然として語った。これのために私は生き、諸君を教え導き、諸君を福音において確固たるものとするために、と。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.31
Cum igitur duas veluti concupiscentias habeat, confirmat unam quod hic in carne adhuc manebit; et hoc confidenter scio, quoniam manebo, et permanebo vobis, ad vestrum profectum et gratiam fidei.
PL 8, 1201Bそれゆえ、彼はいわば二つの欲望を持っていながら、そのうちの一つを確認する。すなわち、私はここ肉においてなお留まるであろう、と。「そして私はこのことを確信をもって知っている、私は留まり、汝らのために、汝らの進歩と信仰の恩寵のために、留まり続けるであろう」と。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.32
Vere ut pater, vere ut famulus Dei, de duabus cupiditatibus suis illam quasi reliquit, quae ipsi tantum fuerat profutura, ut jam abiret, jam dissolveretur essetque cum Christo. VERS. 25.
PL 8, 1201C真に父として、真に神の僕として、彼は自らの二つの欲望のうち、自分自身にとってのみ益となったであろうもの——すなわち、既に去り、既に解かれ、キリストと共にあること——を、いわば脇に置いたのである。〔第25節〕
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.33
Confido, inquit, et confidenter scio, quoniam Deus me hic adhuc esse faciet, ut permaneam; et permanebo, ut vobis omnibus prosim, et profectum habeatis ad gloriam fidei.
PL 8, 1201C「私は確信している」と彼は言う、「そして確信をもって知っている、神が私をなお今ここに留まらせてくださるであろうことを。私は留まり、留まり続け、汝らすべての益となり、汝らが信仰の栄光へと進歩を遂げるであろうことを」。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.34
Manebo, inquit, et adjecit amplius, et permanebo, id est, usque ad perfectionem manebo; perfectionem autem profectus vestri, ut proficiatis et gratiam consequamini, fidei scilicet; id est cum fidem praestatis a Deo gratiam mercamini. VERS. 26.
PL 8, 1201C「私は留まるであろう」と彼は言い、さらに付け加えて「そして留まり続けるであろう」、すなわち完成に至るまで留まるであろう、と。その完成とは諸君の進歩の完成であって、諸君が進歩を遂げ、恩寵を、すなわち信仰の恩寵を得ることである。すなわち、諸君が信を差し出すとき、神から恩寵を得るのである。〔第26節〕
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.35
Ut gloria et exultatio vestra abundet in Christo Jesu penes me, per praesentiam meam denuo apud vos.
PL 8, 1201C「汝らの栄光と喜びとが、私のもとでキリスト・イエスにおいて豊かになるように、私が再び汝らのもとに現れることによって」。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.36
Ut cum apud vos esse iterum coepero, hoc est per praesentiam meam denuo ad vos, exultet gloria vestra, et abundet ipsa exaltatio in Christo Jesu penes me, per praesentiam meam denuo apud vos: id est ut ego praesens sentiam quemadmodum gloria vestra exultet et abundet in Christo, quod Christum diligitis, quod Christo servitis, quod Christo vos servire gaudetis.
PL 8, 1201Cすなわち、私が再び諸君のもとにいるようになるとき——つまり私が再び諸君のもとに現れることによって——諸君の栄光が喜び踊り、その喜びそのものがキリスト・イエスにおいて私のもとで豊かになるように、私が再び諸君のもとに現れることによって。すなわち、私が現に居合わせて、諸君の栄光がキリストにおいてどのように喜び踊り豊かになるかを感じ取るように、ということである。諸君がキリストを愛し、キリストに仕え、キリストに仕えることを喜んでいるがゆえに。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.37
VERS. 27. Tantummodo digne in Evangelio Christi conversamini. Tota vitae summa christianae ista est, in Evangelio Christo conversari, ipsum sibi annuntiare et caeteris, in ipso spem habere, omne quod agat ex mandatis ejus agere: hoc est digne in Evangelio Christi conversari.
PL 8, 1202A〔第27節〕「ただ、キリストの福音においてふさわしく生きよ」。キリスト教徒の生のすべての要諦はこれである。すなわち、福音においてキリストに向けて生き〔底本は in Evangelio Christo。前後の Christi と異なるが、与格に取った〕、彼を自らと他の人々に告げ知らせ、彼に希望を置き、行うことすべてを彼の命令に従って行うこと、これがキリストの福音においてふさわしく生きることである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.38
Sed et hoc parum est: ergo jungendum ut in Evangelio Christi conversemur ante omnia, et digne conversemur. Est digne conversari, secundum ejus praecepta vivere, et ea facere quae Christus praecipit.
PL 8, 1202Aしかしこれだけでは十分ではない。それゆえ、何よりもまずキリストの福音において生きるべきこと、そしてふさわしく生きるべきことが結びつけられねばならない。ふさわしく生きるとは、その命令に従って生き、キリストが命じることを行うことである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.39
Ut sive cum venero, et videro vos; sive per absentiam, audiam de vobis quoniam statis in uno spiritu, una anima concertantes cum fide Evangelii.
PL 8, 1202A「私が来て汝らに会うにせよ、あるいは不在のうちに、汝らについて汝らが一つの霊にあって立ち、一つの魂をもって福音の信仰と共に戦っていると聞くにせよ」。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.40
Ipse exponit quid sit digne in Evangelio Christi conversari, uno spiritu stantes, una anima concertantes cum fide Evangelii: Spiritu autem, inquit, stantes uno: quia unus est spiritus cum jam sapimus, et Evangelium sentimus, et ita vivimus.
PL 8, 1202A彼自身が、キリストの福音にふさわしく生きるとはどういうことかを、一つの霊にあって立ち、一つの魂をもって福音の信仰と共に戦うことであると説明している。「一つの霊にあって」と彼は言う、「立ち」——というのも、我々が既に知恵を得て福音を感じ取り、そのように生きるとき、霊は一つだからである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.41
Animae autem opus hoc est, ut adversa corporis expellamus: ideo una, inquit, concertantes cum fide; quam fidem vobis Evangelium dedit. Ergo state, inquit, in uno spiritu, et colluctamini una anima cum fide Evangelii.
PL 8, 1202A魂の働きとはこうである、すなわち体の逆らうものを追い払うことである。それゆえ「一つの〔魂をもって〕」と彼は言う、「信仰と共に戦う」——福音が諸君に与えたその信仰である。それゆえ「一つの霊にあって立ち、一つの魂をもって福音の信仰と共に戦え」と彼は言う。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.42
Verum haec expositio illud continet quod supra dixit, digne in Evangelio Christi conversamini.
PL 8, 1202Aしかしこの説明は、彼が上で述べたこと、すなわち「キリストの福音においてふさわしく生きよ」ということを含んでいる。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.43
Quomodo autem se habeant verba ut integra sibi et juncta sint, sic attendemus: conversamini, inquit, digne in Evangelio, ut digne vobis audiam quoniam statis in uno spiritu et una anima concertantes cum fide Evangelii.
PL 8, 1202Aしかし、これらの言葉がどのように互いに一体をなし結びついているかを、我々はこのように見ていく。「福音においてふさわしく生きよ」と彼は言う、「それは、汝らが一つの霊にあって立ち、一つの魂をもって福音の信仰と共に戦っていると、汝らについてふさわしく私が聞くためである」。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.44
Audiam autem vel per absentiam; fides autem erit, ut cum audiam, credam, cum venero ad vos, et videro vos. Sive per absentiam audiam de vobis, jam ad utrumque videro vos, quoniam statis in uno spiritu. VERS. 28.
PL 8, 1202A聞くというのは、あるいは不在のうちにでもある。しかし信とはこうである、私が聞くとき信じ、諸君のもとに来て諸君に会うときも同様である。あるいは不在のうちに諸君について聞くにせよ、いずれにせよ私は〔jam ad utrumque videro vos は構文が取りにくい。「いずれにせよ」と解した〕諸君が一つの霊にあって立っていることを見るであろう。〔第28節〕
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.45
Et nec in quocumque territi sitis ab adversariis: et hoc opus pertinet ad expositionem quod est digne in Evangelio Christi conversari, numquam terreri ab adversariis, nec in aliquo terreri: quandoquidem est illis declaratio interitus, nobis autem salutis.
PL 8, 1202C「そしていかなる点においても敵対者たちに脅かされることのないように」。これもまた、キリストの福音にふさわしく生きるという説明に関わる働きである。すなわち、敵対者たちに決して脅かされないこと、いかなる点においても脅かされないこと。「それは彼らにとっては滅びの証しであり、我々にとっては救いの証しなのだから」。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.46
Hoc, inquit, non terreri Evangelio servientes. Id est omnis actus christiani ad salutem est, non conturbari ab adversis, fidem Evangelii credere in Christo, pati pro Christo, simulque etiam ut sciamus ex Dei gratia provenire.
PL 8, 1202C「これは」と彼は言う、福音に仕える者たちが脅かされないということである。すなわち、キリスト教徒のあらゆる行為は救いへ向かうものであり、逆境によって動揺しないこと、福音の信仰をキリストにあって信じること、キリストのために苦しむこと、そしてこれが神の恩寵によって生じることを知ることでもある。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.47
Ergo haec, inquit, res non terreri in aliquo ab adversariis, et nobis ad salutem est, et nostris adversariis causa est ad interitum: et hoc tamen donum est Dei.
PL 8, 1202Cそれゆえこのこと、すなわち敵対者たちによっていかなる点においても脅かされないということは、我々にとっては救いへの道であり、我々の敵対者たちにとっては滅びへの原因である。しかもこれは神の賜物である。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.48
Et hoc a Deo: ne operae nostrae putemus esse, quod non terreri causa nobis est ad salutem: nam et hoc a Deo est, sicuti frequenter monui, ut Dei nutu et misericordia et gratia fiant omnia. VERS. 29, 30. Quoniam vobis donatum est a Christo.
PL 8, 1202Dそしてこれは神から〔与えられたもの〕である。我々が脅かされないことが我々の救いの原因であるのを、我々自身の働きによるものと考えないためである。というのも、これもまた神からのものだからである。私がしばしば戒めたように、すべては神の御旨と慈しみと恩寵とによって成るのである。〔第29–30節〕「なぜなら、汝らにはキリストから賜物として与えられたのだから」。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.49
Omni exhortatione praecepta haec jungit: pertinet enim digne in Evangelio Christi conversari quid sit, sic ostendere secundum superiora praecepta: et nunc cum exhortatio adjungitur ut credant in Christo; neque tantum credant, sed ut etiam patiantur pro illo.
PL 8, 1202D彼はあらゆる勧告をこれらの命令に結びつける。というのも、キリストの福音にふさわしく生きるとはどういうことかを、上の命令に従って示すことに関わるからである。そして今、キリストを信じるようにという勧告が付け加えられる。ただ信じるだけでなく、彼のために苦しむようにもと。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.50
Quae autem patiantur, subjungit: vel quae in me vidistis, vel quae de me audistis: hoc est enim digne in Evangelio Christi conversari, et hoc dono datum est nobis pro Christo, quoniam ille mysterium complevit, et ad liberationem nostram passus est omnia.
PL 8, 1203A何を苦しむべきかについては、彼はこう続けて付け加える。すなわち、「汝らが私において見たこと、あるいは私について聞いたこと」である。これこそキリストの福音にふさわしく生きることであり、これはキリストのために我々に賜物として与えられたのである。なぜなら彼は奥義を成し遂げ、我々の解放のためにすべてを受難したからである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.51
Pro ipso igitur donum nobis dedit, ut credamus in eum. Magnum autem donum, si sola in eum fide tantam gratiam meremur. Sed ita credamus, ut etiam patiamur pro illo; hoc enim subjungit: Id ipsum certamen et agonem habentes, quem et vidistis in me, et audistis de me.
PL 8, 1203Aそれゆえ彼はキリストのために我々に賜物を与えた、我々が彼を信じるようにと。しかしこれは大いなる賜物である、もし彼への信仰のみによって我々がこれほどの恩寵に値するとすれば。しかし我々は、彼のために苦しむほどにも信じるべきである。それゆえ彼はこう付け加える。「同じ戦いと苦闘とを、汝らは私において見、私について聞いたとおりに持ちながら」。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.52
Ut vos quoque credentes in Christo, patiamini omnia pro illo, id est propter ipsum. Facere enim omnia, neque in alium converti, et pro illo pati omnia, hoc est certamen: et hunc agonem habemus scilicet et contentionem et intentionem, quae educit ad palmam et ad coronam.
PL 8, 1203Aすなわち、諸君もまたキリストを信じつつ、彼のために、すなわち彼のゆえに、あらゆることを苦しむように。すべてを行い、他のものへと向きを変えず、彼のために万事を苦しむこと、これが戦いである。そして我々はこの苦闘を持っている、すなわち争いと努力とを、これが勝利の棕櫚と冠とへと導くのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 1.53
Hunc igitur agonem ne ignoretis, ipse est quem in me vidistis, scilicet de catenis, de carcere, de cunctis malis, quae perpessus est Paulus: quae utraque apud vos habent fidem me passum esse, cum aut audistis aut vidistis.
PL 8, 1203Bそれゆえ、この苦闘を諸君は知らないでいてはならない。それはまさに、諸君が私において見たもの、すなわち鎖について、牢獄について、パウロが耐え忍んだあらゆる災いについてのものである。そしてこれらの両方——諸君が聞いたにせよ見たにせよ——は、諸君のもとで、私が苦しみを受けたということの信を保っている。