In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.1
VERS. 1, 2, 3, 4. Si qua igitur advocatio in Christo, si qua consolatio dilectionis, si qua societas spiritus, si qua viscera et miserationes; implete gaudium meum, ut idem sentiatis omnes.
PL 8, 1203B〔第1–4節〕「そこで、もしキリストにあって何らかの召しがあり、愛の慰めが何かあり、霊の交わりが何かあり、慈しみの心と憐れみが何かあるならば、私の喜びを満たせ。すなわち汝らが皆同じ思いを抱くように。」
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.2
Petiturus beneficium, ut gaudium suum impleatur quod gaudium circa hoc mandatum est, ut idem sentiatis omnes, ut nullus discrepet (tunc enim et charitas et concordia est, idem sentientibus cunctis; et si concordia est, hoc habebit apostolus gaudium): ut ergo hoc impetret quod suum gaudium vult esse, per illorum unanimitatem, concordiam, eamdemque sententiam, et caetera similia, quasi rationem meritorum praemittit, quod ab ipsis meretur, ut impleatur gaudium suum circa hoc, ut idem omnes sentiant, et caetera.
PL 8, 1203B恩恵を求めようとして——すなわち自らの喜びが満たされることであるが、その喜びはこの点に託されている。「汝らが皆同じ思いを抱く」こと、誰も食い違わないことである(皆が同じ思いを抱くときにこそ愛も一致もあるのであり、一致があれば使徒はこの喜びを得るからである)——、そこで彼は、自らの喜びとしたいもの、すなわち彼らの心が一つであること、一致、同じ判断、その他これに類することを得るために、いわば功の理由をあらかじめ示す。自分は彼らからそれを受けるに値する、というのである。この点をめぐる自らの喜びが満たされ、皆が同じ思いを抱くように、等々。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.3
Meritorum autem rationes istae sunt, quia advocati simul in Christo sunt: advocat enim Deus in Christo nos; eos enim sanctificat, quos vocavit et elegit et quos ordinavit.
PL 8, 1203Cその功の理由とはこうである。すなわち、彼らが共にキリストにあって召された者たちであるということである。神はキリストにあって我々を召すのであり、神は召し、選び、定めた者たちを聖別するからである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.4
Advocatio ergo prima est; si est, inquit, advocatio in Christo aliqua in nobis, quod simul vocati sumus, et vocati in Christo, et meritum meum erga vos; ergo implete gaudium meum.
PL 8, 1203Cそれゆえ召しが第一である。「もし」と彼は言う、「我々のうちにキリストにおける何らかの召しがあるならば——すなわち我々が共に召され、しかもキリストにあって召されたということであり——、また汝らに対する私の功があるならば、それゆえ私の喜びを満たせ」。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.5
Prima igitur haec ratio meritorum inter se, ut se invicem audiant: quod advocati sunt in Christo. Ex hoc autem quod advocati sunt in Christo, est etiam dilectio. Item adjungit si qua consolatio dilectionis.
PL 8, 1203Cこれが、彼らが互いに耳を傾け合うための、功の第一の理由である。すなわち彼らがキリストにあって召されたということである。ところで、彼らがキリストにあって召されたということから、愛もまた生じる。そこで彼は続けて、「愛の慰めが何かあるならば」と付け加える。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.6
Cum enim in malis simus, et mundi malis laboremus, si nos invicem diligamus, Deus erit nobis consolatio dilectionis. Haec, inquit, igitur si est consolatio dilectionis, ut quia vos diligo, vos me consolemini in malis in quibus sum: implete ergo gaudium meum.
PL 8, 1203Dというのも、我々は数々の悪の中にあり、世界の悪に苦しんでいるのだから、もし我々が互いに愛し合うならば、神は我々にとって愛の慰めとなるからである。「それゆえ」と彼は言う、「もし愛の慰めがこういうものであるならば、すなわち私が汝らを愛しているのだから、私のいるこの悪の中で汝らが私を慰めるということであるならば、それゆえ私の喜びを満たせ」。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.7
Singulis ergo hoc adjungendum. Deinde adjecit, si qua societas spiritus. Bono ordine et hoc tertium: nam primum est advocari in Christo, deinde dilectionem habere: cum autem utrumque fuerit, ut jam et advocati in Christo sint, et consolationem habeant inter se dilectus et dilectionis, sine dubio est societas spiritus.
PL 8, 1204Aそれゆえこれは各々に付け加えられるべきことである。次に彼は、「霊の交わりが何かあるならば」と加えた。この第三のものも正しい順序で置かれている。まず第一はキリストにあって召されることであり、次いで愛を持つことである。そしてこの両者がそろい、すでにキリストにあって召された者たちが選びの者、愛の者として互いのうちに慰めを持つならば〔底本は dilectus et dilectionis。ミーニュの脚注は dilectus を delectus(選び)の意に取り、キケロ『国家について』1.34 の用例を引く。これに従って訳した〕、疑いなく霊の交わりがある。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.8
Si qua, inquit, est societas spiritus. Audiamus illud, implete gaudium meum. Adjungit deinde, si qua viscera et miserationes.
PL 8, 1204A「もし」と彼は言う、「霊の交わりが何かあるならば」。あの言葉、「私の喜びを満たせ」に耳を傾けよう。次に彼は、「慈しみの心と憐れみが何かあるならば」と付け加える。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.9
Unum enim corpus efficitur Ecclesiae, cum sibi vocati in Christo charitate junguntur, junguntur etiam spiritu, et fiunt eadem viscera et eaedem miserationes.
PL 8, 1204Aというのも、キリストにあって召された者たちが愛によって互いに結ばれ、霊によっても結ばれるとき、彼らは同じ慈しみの心、同じ憐れみとなり、教会の一つの体が形づくられるからである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.10
Si qua igitur viscera, si quae miserationis sint viscera, ad hoc ut vocatio sit in Christo, et societas in spiritu.
PL 8, 1204Aそれゆえ、もし何らかの慈しみの心が、もし憐れみの心があるならば、それは召しがキリストにあること、また交わりが霊にあることに向けられている。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.11
Miserationes autem sunt ad hoc, si qua consolatio est dilectionis, ut omnis alterum consoletur, quod in malis semper in mundo sumus: quoniam viscera eadem sumus, miserationes invicem nobis praestare debemus.
PL 8, 1204B一方、憐れみは、もし愛の慰めが何かあるならば、という点に向けられている。すなわち、我々が常に世界において悪の中にあるゆえに、各々が互いを慰めるように、ということである。我々は同じ慈しみの心であるのだから、互いに憐れみを示し合うべきなのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.12
Sic ergo si qua viscera miserationis, implete gaudium meum. Quod autem gaudium, subjunxit, ut idem sentiatis, omnes id ipsum.
PL 8, 1204Bこのように、「もし憐れみの心が何かあるならば、私の喜びを満たせ」ということである。ところでその喜びとは何であるかを、彼は「汝らが皆同じ思いを、まさに同一のことを抱くように」と続けて示した。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.13
Quid est idem sentiatis? supponit per subjecta, aut in quibus idem sentiant, aut quemadmodum idem sentiant:-- Eamdem dilectionem exerc eatis unanimes, unum sentientes, nihil per contentionem, neque per inanem gloriam, sed in humilitate sensus invicem vos ab alteris praecedi arbitrantes.
PL 8, 1204B「汝らが同じ思いを抱く」とはどういうことか。彼はそれを、同じ思いを抱く対象、あるいは同じ思いを抱く仕方によって示している。――「汝らは心を一つにして同じ愛を行い、一つのことを思い、争いによっても空しい誉れによってもではなく、へりくだった思いによって、互いに他の者から自分が先んじられていると考えよ。」
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.14
Non sua propria tantum unusquisque vestrum perspiciat, sed aliorum singuli. VERS. 5.-- Hoc enim sentite in vobis quod et in Jesu Christo.
PL 8, 1204B「汝らの各々は自分自身のことばかりを見るのではなく、それぞれ他人のことをも見よ。」〔第5節〕「実に、イエス・キリストにおいても〔汝らが思う〕このことを、汝らのうちに思え。」
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.15
Ut dixi, exhortatio ista est quam nunc exsequitur, praeceptis plenioribus: implete, inquit, gaudium meum, quibus in rebus effici potest: quae praecepta, ut semper docuit, tenent quae facienda sunt, et item quae non facienda.
PL 8, 1204C私が言ったとおり、これはこれから彼がより充実した命令をもって遂行しようとする勧めである。「私の喜びを満たせ」と彼は言うが、それはいかなる事柄によって果たされうるのかを言うのである。その命令は、常にそうしてきたように、なすべきことと、なすべきでないことの両方を保持している。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.16
Quae facienda sunt, sic subjungit, ut idem sentiatis omnes, eamdem dilectionem exerceatis omnes, unanimes, unum sentientes. Interponit quae non facienda, nihil per contentionem neque per inanem gloriam.
PL 8, 1204Cなすべきことについては、彼はこう続ける。「汝らが皆同じ思いを抱き、皆が同じ愛を行い、心を一つにし、一つのことを思うように。」なすべきでないことについては、「争いによっても空しい誉れによってもではなく」と挿入する。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.17
Et subjungit quae facienda rursus, sed per humilitatem sensus invicem vos ab alteris praecedi arbitrantes. Item subjungit quae non facienda: non sua propria unusquisque perspiciat. Deinde id quod faciendum, sed aliorum singuli.
PL 8, 1204Cそして再びなすべきことを続ける。「むしろへりくだった思いによって、互いに他の者から自分が先んじられていると考えよ。」続いてなすべきでないことを続ける。「各々は自分自身のことばかりを見るのではなく」。それから、なすべきことを、「それぞれ他人のことをも見よ」と続ける。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.18
Sic deinde subjungit, quod ad exhortationem plurimum valet, et certam exhortationem de praeceptis, in qua conclusio praecepti haec est, ut de aliorum recreatione singuli cogitent.
PL 8, 1204Cこのように彼は続けて、勧めにとって最も力を持つこと、すなわち命令についての確かな勧めを示す。その命令の結論はこうである。各々が他人の慰めについて思いをめぐらすように、というのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.19
Hoc, inquit, facere debetis et constituere et sentire in vobis, quod Christus fecit: quod de aliis cogitans, de se et de sua gloria nihil cogitavit: vel de eo quod potentiam suam, ut docebit, ipse deposuit, ut aliis caeteris subveniret.
PL 8, 1204D「これを」と彼は言う、「汝らは自分たちのうちに行い、定め、思わねばならない。キリストが行ったとおりに。」すなわち、他人について思いをめぐらしながら、自分自身についても自分の栄光についても何一つ思わなかった、あるいは、後に彼が教えるように、自分の力そのものを自ら脱ぎ捨てて、他のすべての者を助けようとした、ということである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.20
Ergo hoc tenetur in exhortatione, ut gaudium possit impleri ipsius Pauli. Videamus igitur singula quae praecepta sint. Primo ait ut idem, omnis christianitatis potestatis, et jus et operatio illa est non dissentire, sed unum atque idem in animo habere.
PL 8, 1205Aそれゆえ勧めにおいて保持されているのは、パウロ自身の喜びが満たされうるように、ということである。それでは、いかなる命令があるのかを一つ一つ見てゆこう。まず彼は、「同じことを」と言う。キリスト教のあらゆる権能〔底本は potestatis。potestas と読んで解した〕、その権利と働きとは、食い違わないこと、むしろ心において一つの同じことを持つことである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.21
Etenim si unus Deus, si unus ejus filius, si unus Spiritus sanctus est, si omnia ista tria unum, ita debemus et nos unum habere quod sentimus, ut idem sentiamus omnes. Deinde sequitur ut eamdem dilectionem exerceamus.
PL 8, 1205Aなぜなら、もし神が一つであり、その子が一つであり、聖なる霊が一つであり、これら三つのものが一つであるならば、我々もまた、皆が同じ思いを抱くように、思うところにおいて一つのものを持つべきだからである。次いで、「同じ愛を行うように」と続く。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.22
Hoc jam ad moralem disciplinam, id est ad vitam pertinet; illud ad scientiam. Nam cum duo genera dixissem esse in Paulo, et in omni tractatu, ut alia discerentur ad scientiam, alia discerentur ad actus et ad vitam; ita et hic ad scientiam, ita positum ut idem sentiatis: deinde ad vitam, eamdem dilectionem exerceatis.
PL 8, 1205Aこれはすでに道徳の教え、すなわち生に関わることであり、先のものは知に関わる。というのも、私が、パウロのうちには、またあらゆる論述の中には二つの種類があると述べたように、あるものは知に関して学ばれ、あるものは行いと生に関して学ばれるからである。ここでもそのように、知に関しては「汝らが同じ思いを抱くように」と置かれ、次いで生に関しては「同じ愛を行うように」と置かれている。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.23
Eamdem quid est? quam alter circa vos, eamdem vos circa alterum; neque divisam dilectionem, sed in Christo dilectionem. Ipsa est eadem dilectio. Deinde adjecit: unanimes unum scientes. Eadem repetisse mihi videtur verso ordine, quae supra sunt dicta.
PL 8, 1205B「同じ」とは何か。相手が諸君に対して抱くのと同じ愛を、諸君も相手に対して抱く、ということであり、分かたれた愛ではなく、キリストにある愛である。それは同一の愛なのである。次いで彼は、「心を一つにして、一つのことを知り」と付け加えた。私には、これは順序を逆にして、先に述べたことを繰り返しているように思われる。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.24
Namque unum est unanimes quod ad eamdem dilectionem: aliud est unum scientes, quod supra ut dixi, ut unum sentiatis omnes. Verum et amplius aliud in his duobus est, quod in superioribus.
PL 8, 1205Bというのも、「心を一つにする」というのは同じ愛に関わることであり、「一つのことを知る」というのは、先に述べたように「汝らが皆同じ思いを抱く」ということに関わる、別のことだからである。しかし、この二つには先の二つ以上のものがある。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.25
Namque aliud est idem sentiatis omnes, aliud unum scientes, in ipso quidem: quippe cum ad scientiam utrique pertineat.
PL 8, 1205Bというのも、「汝らが皆同じ思いを抱く」ことと「一つのことを知る」こととは、そのもの自体においては別のことだからである。もっとも、両者ともに知に属してはいるのだが。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.26
Verum illud superius idem sentire, ad hoc est, ut adhuc scientia nondum confirmata, par tamen videatur sciendi potestas, nondum confecta, jam perfecta scientia.
PL 8, 1205B先の「同じ思いを抱く」というのは、知がまだ確定されていないながらも、知る力が等しいものと見なされる、という段階に向けられており、知はまだ完成されず、いまだ完全な知には至っていない、ということである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.27
Secundo igitur praecepto cum uno in sensu utrumque sit, fortius tamen positum; unum, inquit, scientes: jam praeceptio est ipsa, cum scientes dixit.
PL 8, 1205Cそれゆえ第二の命令は、意味において両者が一つでありながら、より強く置かれている。「一つのことを知り」と彼は言う。「知り」と言ったからには、これはもはや命令そのものである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.28
At vero superius idem sentientes dixit, id est sensus eosdem intelligentiae habentes: illud ergo adhuc in actu est, hoc in perfectione videri potest. Idem sentientes et ad vitam pari modo, etiam in actu est, circa vitam eamdem dilectionem exerceatis.
PL 8, 1205Cこれに対して先には「同じ思いを抱く」と言われていた。すなわち、同じ知解の感覚を持つ、ということである。それゆえ前者はいまだ行為の途上にあり、後者は完成において見られうる。「同じ思いを抱く」ことは、生に関しても同様に行為の途上にあり、それは生において「同じ愛を行うように」ということに関わる。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.29
Porro autem in perfectione hoc est unanimes et utrumque de moribus et de vitae genere: unde tamen cum eadem videantur singula in singulis, posteriora potiora sunt. Deinde adjunxit: nihil per contentionem neque per gloriam inanem.
PL 8, 1205Cさらに、完成においてあるのは「心を一つにする」ことであり、両者ともに人柄と生き方の類に属する。それゆえ、個々においては同じことのように見えても、後に置かれたものの方がより勝っているのである。次いで彼は、「争いによっても空しい誉れによってもではなく」と付け加えた。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.30
Potuit enim, et idem sentiendi, et idem sciendi esse tamen contentio. Modus igitur subjunctis est, qui esse debeat, vel potius qui non esse: nihil, inquit, per contentionem. Multi enim contendendi vel necessitatem habent vel voluntatem.
PL 8, 1205Cというのも、同じ思いを抱くことにも、同じことを知ることにも、なお争いがありうるからである。それゆえここに付け加えられているのは、あるべき仕方、というよりむしろあるべきでない仕方である。「争いによってではなく」と彼は言う。多くの者は争うことへの必要か、あるいは意志かのいずれかを持っているのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.31
Utramque igitur contentionem tulit, ut necessitas non sit contendendi nec voluntas. Quippe cum utrumque vitiosum sit. Alii curiositate in ipsam contentionem irruunt: alii natura tales sunt, ut contentiosi sint: ideo adjectum, nihil per contentionem.
PL 8, 1205Dそれゆえ彼は両方の争いを取り除いた。争うことの必要も意志もないように、ということである。両方とも悪徳だからである。ある者たちは好奇心によってまさに争いへと突き進み、またある者たちは生まれつき争いを好む性質を持っている。それゆえ「争いによってではなく」と付け加えられたのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.32
Deinde rursus alii ad jactantiam hoc proferunt, ut contendant, et pares esse videantur, aut potiores resistendi pertinacia et superiores aut gloriandi. Hoc ergo auferri vult, dicitque, neque per gloriam inanem.
PL 8, 1205Dさらにまた、ある者たちは誇示のためにこれを持ち出し、争って対等に見られようとしたり、あるいは頑なに抵抗することでより勝った者、あるいは誇ることでより優れた者に見られようとしたりする。それゆえ彼はこれを取り除こうとして、「空しい誉れによってでもなく」と言う。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.33
Etenim gloria inanis est placere velle sermonibus, placere ingenti calliditate, et contentione disserendi. Raro enim apud christianum debet esse contentio, non in sermone jactantia.
PL 8, 1206Aなぜなら、空しい誉れとは、言葉によって気に入られようとすること、途方もない巧みさによって、また論争の言い争いによって気に入られようとすることだからである。キリスト教徒のもとには争いはめったにあるべきではなく、言葉における誇示もあるべきではない。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.34
Huic ita posito posteriori praecepto ne quid per gloriam inanem facere videamur, necessario subjunctum, sed per humilitatem sensus. Sic enim inanis gloria poterit auferri, si humilitas sit in sensibus, id est intellectibus. Hos enim sensus posuit.
PL 8, 1206Aこのように後の命令、すなわち我々が空しい誉れによって何かをしていると見られないように、という命令が置かれた上で、必然的に「むしろへりくだった思いによって」ということが続けて置かれた。というのも、思い、すなわち知性のうちにへりくだりがあるならば、空しい誉れはそれによって取り除かれうるからである。彼はこの「思い」という語をそのような意味で用いたのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.35
Quaerendi modo, proferat quaecumque tractat, non auctoritate suscepta. Invicem vos ab alteris praecedi arbitrantes.
PL 8, 1206A人は、論じることは何であれ、探求する者の仕方で持ち出すべきであって、権威を振りかざしてではない。「互いに、他の者から自分が先んじられていると考えよ。」
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.36
Vere enim haec humilitas, si omnem alterum putas esse potiorem: hoc est enim invicem praecedi ut vos arbitremini; ne quisquam alterum non ita putet, ut non potiorem aestimet, et praecedere et esse meliorem. Quod si ita est, haec est humilitas sensus.
PL 8, 1206Aというのも、他のすべての者を自分より勝った者と考えるならば、それこそが真にへりくだりだからである。すなわち、諸君が互いに、自分が他の者から先んじられていると考えるとはこういうことである。誰も、他の者をより勝った者と見なさず、先んじており優れた者だとも見なさない、というふうに考えてはならない。もしそうであるならば、これが思いにおけるへりくだりである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.37
Deinde subjungit: Non sua propria unusquisque vestrum perspiciat, sed aliorum. Ex hoc sensu nectitur id quod postea subjungitur.
PL 8, 1206B次いで彼は続けて言う。「各々は自分自身のことばかりを見るのではなく、他人のことを見よ。」この思いから、後に続けて言われることが結び付けられる。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.38
Interea referendum hoc ad superiora, tunc enim implebitis meum gaudium, si et hoc quoque faciatis ut unusquisque non tantum sua propria perspiciat, sed aliorum, et ita singuli de aliis atque aliorum curas habeant. Hoc enim nos putamus.
PL 8, 1206Bさしあたり、これは先に述べたことに関連づけられるべきである。というのも、「各々が自分自身のことだけでなく他人のことをも見て、こうして各人が他人について、また他人のための配慮を持つならば、そのときにこそ汝らは私の喜びを満たすことになる」からである。我々はこれをそのように考える。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.39
Quod si de nobis tantum cogitemus, nobis prodesse poterimus, et de nostris tantum rebus agere, de spe, de liberatione nostra: sed hoc parum est. Tunc enim vere de nobis agimus, si et alios curemus, et aliis prodesse properemus.
PL 8, 1206Bもし我々が自分自身のことばかりを思うならば、我々は自分のためになりえようし、自分の希望や自分の解放という自分のことがらばかりを行うことになろう。しかし、それでは足りない。我々が真に自分自身のために行うのは、他人を配慮し、他人のためになろうと努めるときだからである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.40
Cum enim omnes unum corpus simus, aliis si prospiciamus, nobis prospicimus: si de aliis cogitemus, de nobis magis cogitamus.
PL 8, 1206Bというのも、我々は皆一つの体であるのだから、他人のために思いやるならば、それは我々自身のために思いやることになる。他人について思うならば、それはより多く自分自身について思うことになるのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.41
Hinc subjungit, quantum sit istud quod monet, quod praecipuum, quod vehemens, cum dicit: Hoc idem nos in nostris sensibus habeamus, quod et in Christo Jesu. Quid istud est, Hoc sentite in vobis quod sentitis in Christo Jesu; ipse exponit et explicat.
PL 8, 1206Cここから彼は、彼が勧告することがいかに重大で、いかに主要で、いかに強いものであるかを続けて示す。すなわち、「我々は自分たちの思いのうちに、キリスト・イエスにおけるのと同じこの思いを持とう」と言うときである。「キリスト・イエスにおいて汝らが思うこのことを、汝らのうちに思え」とはどういうことか。彼自身がこれを説き明かし、解き明かす。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.42
Etenim si hoc sentimus in Christo Jesu, quia ipse magis de aliis, id est de nobis curam gessit, non de se, neque de eo quod ipse posset aut poterat, aut potest, sed de nobis potius cogitavit.
PL 8, 1206Cというのも、もし我々がキリスト・イエスにおいてこのことを思うならば、それは、彼が自分自身についてよりも、むしろ他人について、すなわち我々について配慮した、ということであり、彼自身についても、彼がなしえたであろうこと、なしえたこと、なしうることについてでもなく、むしろ我々について思いをめぐらしたということだからである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.43
Hoc est quod supra dixit, sed aliorum singuli curam geramus: etenim Dominus noster Christus Salvator, utique cum Salvator esset, aliis salutem attulit: et quemadmodum non modo benignitate tantum usus, neque fulgens sua benevolentia sua luce vestit et texit, atque ad se benignitate infusa et majestate revocavit.
PL 8, 1206Cこれは先に彼が述べたこと、すなわち各々が他人のための配慮を持とうということである。というのも、我々の主キリスト救い主は、救い主である以上、他人に救いをもたらしたからである。そして彼は、ただ慈愛を用いるにとどまらず、自らの慈しみをもって輝きながら、その光によって人々を覆い包み、注がれた慈愛と威厳とをもって自らのもとへと呼び戻したのである〔底本は non modo … neque … vestit et texit … revocavit で構文が崩れている。文脈から意を汲んで解した〕。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.44
Ut ergo magis beneficium ejus, et maximum nosse possemus, exinanivit, inquit, se atque omni exuit majestate, ut in carnem descendens, ut omnem illam patientiam humilitatis suscipiens, nobis ut prodesset carne, injurias in carne, deinde crucem mortemque sustinuit.
PL 8, 1206Dそれゆえ、我々が彼の恩恵を、しかも最大の恩恵をより深く知りうるように、「彼は」と彼は言う、「自らを空しくし」、あらゆる威厳を脱ぎ捨てた。こうして彼は肉へと下り、あのへりくだりの忍耐のすべてを引き受け、肉において我々の益となるために、肉における数々の侮辱を、そして十字架と死とを耐え忍んだのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.45
Quae omnia docent et hortantur nos, ut similiter imitantes Dominum, non de aliis potius cogitemus quam de nobis ipsis. Hoc est enim vere de nobis agere, aliorum curam pro eorum salute suscipere. Hoc est ergo ut hoc sentiatis in vobis, quod et in Christo sentitis.
PL 8, 1206Dこれらすべてのことは、我々が同じように主に倣って、自分自身のことよりもむしろ他人のことを思うようにと教え勧めるものである〔底本は non de aliis potius cogitemus quam de nobis ipsis(自分自身のことよりも他人のことを思わないように)。文脈から non を除いて読む〕。これこそ真に自分自身のために行うということであり、他人の救いのためにその配慮を引き受けることである。それゆえこれが、「キリストにおいても汝らが思うこのことを、汝らのうちに思え」ということである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.46
Illum profuisse aliis sentitis: ergo et in vobis hoc sentite, ut pro aliis cogitetis, et sollicitudinem pro aliis suscipiatis, ut aliis prodesse possitis. VERS. 6, 7, 8.
PL 8, 1206D諸君は、彼が他人の益となったことを思っている。それゆえ諸君も自らのうちにこのことを思い、他人のために思いをめぐらし、他人のための配慮を引き受け、他人の益となりうるようにせよ。〔第6–8節〕
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.47
Qui cum in forma Dei constitutus esset, non rapinam arbitratus est, ut esset aequalis Deo; sed et semetipsum exinanivit, et servi sumpsit formam in similitudine hominum factus, et habitu inventus tanquam homo.
PL 8, 1207A「彼は神の形相のうちにありながら、神と等しくあることを強奪と見なさなかった。むしろ自らを空しくし、僕の形相を受け、人間の似姿となり、様において人間のように見出された。」
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.48
Humiliavit se ipsum, subditus factus usque ad mortem, mortem autem crucis. Duas res, id est duo praecepta, supra dederat, unum ut diligerent humilitatem, aliud non sua tantum curarent, sed et aliorum. Et ait: Hoc sapite in vobis, quod et in Christo Jesu.
PL 8, 1207A「彼は自らをへりくだらせ、死に至るまで、しかも十字架の死に至るまで服する者となった。」彼は先に二つの事柄、すなわち二つの命令を与えていた。一つはへりくだりを愛せよということ、もう一つは自分のことだけでなく他人のことをも配慮せよということである。そして彼は言う。「キリスト・イエスにおいても〔汝らが思う〕このことを、汝らのうちに思え。」
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.49
Quid igitur de duobus istis accipimus in Christo Jesu? utrum unum? et quod unum? an ambo potius? Namque unum de humilitate manifestum, quod semetipsum humiliavit Christus, et servi sumpsit personam.
PL 8, 1207Aそれでは、この二つのうちどちらを我々はキリスト・イエスにおいて受け取るのか。一つだけか。それはどちらか。それとも両方か。というのも、一つはへりくだりについて明らかである。すなわちキリストが自らをへりくだらせ、僕の形相〔底本は personam。フィリピ2:7に合わせて訳す〕を受けたということである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.50
Potest tamen esse hic etiam secundum praeceptum: propter alios enim ita sustinuit, et de aliis potius quam de se cogitavit. Breviter autem hic expositum, quod Christus sit, et antequam in carne descenderet, et in qua sit virtute atque substantia.
PL 8, 1207Bしかしここには第二の命令もありうる。というのも、彼は他人のためにこのように耐え忍び、自分自身についてよりも他人について思いをめぐらしたからである。またここでは簡潔に、キリストが肉へと下る以前にも存在していたこと、そして彼がいかなる力と実体のうちにあるかが説き明かされている。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.51
Dictum est enim quod forma Dei Christus esset. Quid autem sit Dei forma? non figura, non vultus, sed imago et potentia.
PL 8, 1207Bというのも、キリストは神の形相であると言われているからである。では神の形相とは何であるか。形姿ではなく、顔でもなく、像であり力である。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.52
Plene de hoc et hic tetigi ad Ephesios, et plenus uberiusque in aliis tractavi libris, Deum esse in eo quod est ipsum principale esse; esse autem ipsum, est principale habere, vivere et intelligere.
PL 8, 1207Bこのことについては、エフェソ書への註解でも触れたし、他の書物においてはより十分に、より豊かに論じた。すなわち、神は、それ自体において第一次の存在であるという点において神であり、その存在すること自体とは、第一次的に、生きることと知解することとを持つことである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.53
Sed intelligere atque vivere, forma quaedam est et imago ipsius existentiae. Cum igitur existentia Deus sit, ut multis probatur, atque id magis quod supra existentiam est; forma autem existentiae, moveri, intelligere, vivere; circumformatur enim et definitur quodammodo, id est in considerationem et cognoscentiam devocatur, quod sit illud esse, quod invisibile est et incomprehensibile, vivere intelligitur et intelligere.
PL 8, 1207Bしかし知解することと生きることとは、実在そのものの一種の形相であり像である。それゆえ、神が実在であることは多くのことによって証明されるとおりであり、しかもそれは実在を超えるものであるが、実在の形相とは、動くこと、知解すること、生きることである。というのも、それによって、見えることも把握されることもないあの存在が、いかなるものであるかが、いわば形づけられ、ある仕方で定められる、すなわち考察と認識のうちへと呼び込まれるのであり、生きることと知解することとして知解されるのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.54
Ita esse, pater est: vivere autem et intelligere, quae ista ipsa in eo sunt, quod est esse, quasi forma. Christus ergo Dei forma est: vita est enim Christus, et cognoscentia et intellectus. Haec igitur forma et imago Dei.
PL 8, 1207Cこのように存在することは父である。他方、生きることと知解すること、すなわちこれらが、存在することであるところのそれのうちにあるものは、いわば形相である。それゆえキリストは神の形相である。というのも、キリストは生命であり、認識であり、知性だからである。それゆえこれが神の形相であり像である。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.55
Quanta potentia, et quanta deitas, vel virtus sit, alibi expressum. Ergo nunc Paulus: non, inquit, Christus rapinam credidit, id est hoc sibi vindicavit, tantum habere voluit, ut forma Dei esset; sed etiam se ipsum exinanivit potentia, ut ad mundum et ad carnem descenderet, et formam hominis sumeret, id est parvi et humilis imaginem.
PL 8, 1207Cいかほどの力、いかほどの神性、あるいはいかほどの力があるかは、他の箇所で述べた。それゆえ今パウロは言う。「キリストは強奪と見なさなかった」、すなわち、彼はこれを自分のものとして固守せず、神の形相であることだけを保とうとは望まなかった、と。むしろ彼は、力において自らを空しくし、世界と肉へと下り、人間の形相、すなわち小さく低い者の像を受けたのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.56
Illud autem diligenter et acute attendendum puto, quod cum et ipse se missum a Deo dicat, et voluntatem patris implere, hoc ita positum mysterium est, ut ipsius sit voluntatis, quod venerit, et quod formam vel imaginem servi sumpserit.
PL 8, 1207Dしかし私は、次の点に注意深く鋭く目を向けるべきだと考える。すなわち、彼自身は、自分は神から遣わされたのであり、父の御旨を果たすのだと言っているけれども、この奥義はここでは、彼が来たこと、僕の形相ないし像を受けたことが彼自身の意志によるものであるように置かれている、ということである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.57
Sic enim ait, qui cum in forma Dei constitutus esset, non rapinam arbitratus est, ut esset aequalis Deo; sed semetipsum exinanivit, et servi sumpsit formam.
PL 8, 1208Aというのも、彼は次のように言うからである。「彼は神の形相のうちにありながら、神と等しくあることを強奪と見なさなかった。むしろ自らを空しくし、僕の形相を受けた。」
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.58
Sed cum ita jungamus semper, et hoc intellectus necessitate capiamus, et in eo quod est esse, intelligentiam inesse et vitam, ut et Deo, cui est potentia haec ut esse sit, et esse omnibus praebeat, sit tamen intelligens illud, ut vivens vel supra intelligentiam et supra vitam, et supra existentiam Christus, qui vita est, etiam progressa a Deo vita insit, et in eo quod vita est ipsa existentia, et ipsa intelligentia aequalis Deo est: unde et in Filio Pater est, et in Patre est Filius.
PL 8, 1208Aしかし我々は常にこのように結び付け、知解の必然性によってこのことを捉える。すなわち、存在することのうちには知解と生命とが内在しているのであって、存在することそのものであり、しかもすべてのものに存在を与えるという力を持つ神にも、なお知解する者であること、生きる者であることが属する——ただし知解を超え、生命を超え、実在を超えてである〔構文が入り組んでいる。supra … existentiam を神についての語として一続きに読み、Christus 以下を別の文と取った〕。そして生命であるキリストは、神から進み出た生命として内在し、生命であるという点において実在そのもの、知解そのものであって、神に等しい。それゆえ子のうちに父があり、父のうちに子があるのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.59
Sed haec, ut dixi, plenius alibi. Ergo et cum Pater voluit, Filius voluit: et cum Filius voluit, Pater voluit. Unde utrumque recte, et quod missus a Patre est, et quod hic positum ut ipse se exinaniverit.
PL 8, 1208Bしかし、これについては、私が言ったとおり、他の箇所でより十分に論じた。それゆえ、父が意志したときには子も意志したのであり、子が意志したときには父も意志したのである。それゆえ両方とも正しく、父から遣わされたということも、彼自身が自らを空しくしたとここに置かれていることも、正しいのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.60
Intelligamus autem ipsum se exinanisse, non in eo esse quod potentiam suam alibi dimiserit, aut se privaverit; sed ad sordida quaeque se humiliarit, ad postrema officia descendens. Cum haec implevit, se et potentiam suam exinanivit.
PL 8, 1208Bしかし我々は、彼が自らを空しくしたということを、自分の力をどこかへ手放した、あるいは自らをそれから奪った、という意味に解してはならない。むしろ、彼はもろもろの卑しいことどもへと自らをへりくだらせ、最も低い務めへと下ったのである。彼がこれらのことを果たしたとき、彼は自らとその力とを空しくしたのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.61
Nam carnem sumens et formam hominis et similitudinem, omnia quae hominis erant perpessus est, egit, implevit. Hoc est enim quod ait, in similitudine hominis factus, et habitu inventus tanquam homo.
PL 8, 1208Bというのも、肉と人間の形相と似姿とを受けて、彼は人間に属することのすべてを被り、行い、果たしたからである。これこそ彼が言うことである。「人間の似姿となり、様において人間のように見出された。」
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.62
Non enim audiendi sunt illi qui phantasma dicunt fuisse, quia dictum hic est in similitudine hominis: sed ad Deum refertur, et λόγον ipsum formatum per carnis assumptionem in similitudine hominum.
PL 8, 1208Bというのも、ここで「人間の似姿に」と言われているからといって、それは幻影であったと言う者たちに耳を傾けてはならないからである。むしろこれは神に関わるものであり、肉を受けることによって形づくられたロゴスそのものが、人間の似姿においてあった、ということに関わる。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.63
Etenim cum caro in terris diversas formas habeat, accepisse autem carnem Christum manifestum sit; sed in qua similitudine dictum, in similitudine hominum, id est caetera animalia non quo hic similitudo hominum in Christo fuerit, non ipse homo susceptus.
PL 8, 1208Cというのも、地上において肉はさまざまな形相を持っているのであり、キリストが肉を受けたことは明らかであるが、いかなる似姿において言われているかといえば、人間の似姿においてであり、すなわち他の動物の似姿ではない、ということである〔底本は id est caetera animalia non quo … で文が乱れている。「他の動物の似姿ではない」の意に解して読む。ミーニュはこの文の二か所に「Ita codd.(写本のまま)」と注する〕。これは、キリストにおいて人間の似姿があったにすぎず、人間そのものが受け取られたのではない、ということを意味するのではない。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.64
Denique adjectum post similitudinem et habitum, ut ita se haberet tanquam homo. Sic adjunxit, inventus tanquam homo. Graecus quidem σχῆμα dixit, latinus habitum nominavit.
PL 8, 1208C最後に、似姿と様とに続けて、彼が人間のようであった、ということが付け加えられている。このように彼は、「人間のように見出された」と付け加えた。ギリシア語の本文はスケーマ(形)と言い、ラテン語の本文はこれを「様」と名付けている。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.65
Ita cum duo posita sunt apud graecum, in similitudine et habitu; accipiamus igitur habitu figuram, et ut se homo habeat. Etenim omnis hominis qualitas his duobus exprimitur, similitudine et figura.
PL 8, 1208Cこのようにギリシア語においては、似姿と様という二つのものが置かれているのであるから、我々は「様」によって形姿を、また人間としてのふるまいを受け取ろう。というのも、あらゆる人間の性質は、似姿と形姿というこの二つによって表されるからである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.66
Potuit enim in immenso similitudo hominis, ut in gigantibus, ut in vultibus et in membris, quae finguntur: ideo ergo adjecit: et figura hominis, ut certus habitus et modus praeter similitudinem hominis, videatur assumptus.
PL 8, 1208Cというのも、人間の似姿は、巨人におけるように、また造形される顔や肢体におけるように、途方もない大きさのものでもありえたからである。それゆえ彼は「そして人間の形姿」と付け加えたのであり、それは、人間の似姿にとどまらず、確かな様と仕方とが受け取られたと見られるためである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.67
Porro autem quod dixit inventus tanquam homo, non hic cum dubitatione dictum, tanquam homo quasi non homo fuerit, sed phantasia hominis; sed dictum, inventus tanquam homo.
PL 8, 1208Dさらに、「人間のように見出された」と彼が言ったことは、疑いをもって、あたかも人間ではなく人間の幻影であったかのように言われたのではなく、「人間のように見出された」と言われたのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.68
Haec scilicet media pronuntiatione, qua vere non homo fuit, sed Deus, et carne et figura accepta quasi homo. Quod autem dixit, servi formam sumpsit, quoniam ipse forma Dei fuit, Dei autem servus homo est, idcirco dictum, servi formam sumpsit.
PL 8, 1208Dこれはいわば中間的な言い表し方によるものであって、それによって彼は真には人間ではなく神でありながら、肉と形姿とを受けて人間のようであった、ということが示されているのである。また、「僕の形相を受けた」と彼が言ったのは、彼自身が神の形相であり、神の僕は人間であるからであり、それゆえ「僕の形相を受けた」と言われたのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.69
Ex qua re se humiliavit, et se exinanivit factus, inquit, ut subditus usque ad mortem scilicet crucis.
PL 8, 1209Aそのことによって彼は自らをへりくだらせ、自らを空しくして、「死に至るまで、すなわち十字架〔の死〕に至るまで服する者となった」と彼は言う。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.70
Ecce in hoc ipso cum dixit, subditus factus, graece autem aperte et plene, cum dictum ὑπήκοος γενόμενος, quod est, subauditor effectus, in quo ut dixit, in hoc ipso expressum, quod paulo ante diximus, quoniam a Patre missus est.
PL 8, 1209A見よ、まさにここで彼が「服する者となった」と言ったとき、ギリシア語では、ヒュペーコオス・ゲノメノス、すなわち「聞き従う者となった」と、あからさまに、しかも十分に言われている。まさにここに、我々が少し前に述べたこと、すなわち彼が父から遣わされた者である、ということが表されているのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.71
Si enim subauditor, verum est illud et integre dictum, qui me huc misit et subditus factus; certe potest utrumque non solum per illam rationem accipi atque intelligi quia et in Christo Deus est, et est in Filio Pater, et in Patre Filius, sed quod etiam in multis locis simile reperimus, ut et mittentis sit auctoritas, et voluntas obtemperantis.
PL 8, 1209Aというのも、もし彼が聞き従う者であるならば、「私をここに遣わした方」ということも、「服する者となった」ということも、共に真実であり、余すところなく言われているからである。確かに、この両者は、キリストにおいて神があり、子のうちに父があり、父のうちに子がある、というあの理によってのみ受け取られ理解されうるのではなく、多くの箇所で我々が見出すのと同様の仕方によっても受け取られうる。すなわち、遣わす者には権威があり、従う者には意志がある、ということによってである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.72
Etenim ut apud poetas, si cum pater Mercurium mittens imperio suo misit; Mercurius autem patris cum pareret imperio, se ipsum composuit, et se exinanivit ut volaret et iter tenderet, si fas est divinis talia comparare; intelligi licet, et Patris imperio Dei omnipotentis missum Christum: et Christus Filius, eo ipso quod imperio obtemperabat, se exinanivit, ut hominis formam sumeret, et in carne veniret, et servi imaginem sustineret, se humilians et obauditor factus, obauditor autem usque ad mortem.
PL 8, 1209Bというのも、詩人たちのもとで、父がメルクリウスをその命令によって遣わしたとき、メルクリウスは父の命令に従いながら自らを整え、飛び立って道を進むために自らを空しくした、というように――もしこのようなことを神的な事柄に喩えることが許されるならば――、全能の神である父の命令によってキリストが遣わされた、と理解することができるのであり、子キリストは、まさにその命令に従うことによって自らを空しくし、人間の形相を受け、肉において来たり、僕の像を身に帯び、自らをへりくだらせて、聞き従う者となった、しかも死に至るまで聞き従う者となった、と理解することができる。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.73
Quam illam mortem? multa enim genera mortis sunt: nam primum esse in carne, mortis est: deinde accipere omnia peccata carnis, et ipsa mors est: ideo adjectum, usque ad mortem. Quam mortem? crucis, inquit.
PL 8, 1209Bいかなる死にか。死には多くの種類があるからである。まず、肉のうちにあること自体が死である。次に、肉の罪のすべてを引き受けることも、それ自体死である。それゆえ「死に至るまで」と付け加えられたのである。いかなる死にか。「十字架の」と彼は言う。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.74
Etenim nos Salvator morte non liberavit, sed morte crucis liberavit: omne enim mysterium non in morte tantum, sed Christi, sed et in morte crucis: unde dixit Paulus, fidem se habere in Christum, et in Christum ipsum crucifixum.
PL 8, 1209Cというのも、救い主は我々を単なる死によって解放したのではなく、十字架の死によって解放したからである。あらゆる奥義は、キリストの死そのものだけにあるのではなく、十字架の死のうちにもあるのである。それゆえパウロは、自分はキリストへの、しかも十字架にかけられたそのキリストへの信仰を持つ、と言ったのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.75
VERS. 9, 10, 11.Quibus omnibus quid colligitur? Ergo Christus et aliis consuluit, et se humilem fecit.
PL 8, 1209C〔第9–11節〕これらすべてのことから何が結論されるか。すなわちキリストは他人のために計らい、自らを低くした、ということである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.76
Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, ut in nomine Jesu omnes genua flectant, coelestium, terrestrium, et infernorum; et omnis lingua confiteatur quoniam Dominus Jesus Christus in gloria Dei Patris.
PL 8, 1209C「それゆえ神は彼を高め、彼に名を与えた。それは、イエスの名において、天にあるもの、地にあるもの、地の下にあるもの、すべての者が膝をかがめ、すべての舌が、主イエス・キリストは父なる神の栄光にあると告白するためである。」
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.77
Quid istud sit, quod nunc dictum est, quia ideo Deus Filium suum exaltavit, et ei donavit nomen quod supra omnia nomina est, et quod sit hoc ipsum nomen, et quare nunc haec donaverit atque concesserit, etsi magni tractatus est magnaeque doctrinae, tamen nos id quale sit, breviter admonemus.
PL 8, 1209Cいま述べられたこと、すなわち神が自らの子をそれゆえに高め、あらゆる名にまさる名を彼に与えたということ、その名そのものが何であるかということ、そしてなぜいまこれらを与え、許したのかということ――これは大いなる論述と大いなる教説を要することではあるが、それでもなお我々は、それがどのようなものであるかを簡潔に述べておこう。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.78
Christus, id est λόγος, qui cum Deo est, et apud Deum, juxta Deum, et idcirco etiam ipse Deus, cui λόγος hic ex operatione ejus provenit, ut et Christus esset Jesus, et exaltaretur, et supra omnia nomina nomen acciperet, λόγος, inquam, iste in eo quod λόγος est, forma Dei est, vere jungitur, copulatur, unumque est, et idcirco et λόγος Deus est, per quem creata sunt omnia, et in quo quod effectum est, vita est, et hoc fuit a principio, et sine logo factum est nihil, qui jungitur.
PL 8, 1209Dキリスト、すなわちロゴスは、神と共にあり、神のもとに、神のかたわらにある。それゆえ彼自身もまた神である。このロゴスには、その働きから、キリストがイエスであり、高められ、あらゆる名にまさる名を受けるということが生じる。この、私が言うロゴスは、ロゴスであるという点において神の形相であり、まことに結び合わされ、結合し、一つのものである。それゆえロゴスもまた神であり、彼を通してすべてのものが造られ、彼において成ったものは生命であり、これは初めからあった。そしてロゴスなしには何一つ成らなかった。彼は結び合わされる者である〔文末の qui jungitur は先行詞から離れている。ロゴスを受けて神と結び合わされている方と取った〕。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.79
Simpliciter hoc aures accipiant, num ipso tempore Filius non dicebatur? Intelligi quidem potest, quoniam virtute Dei, ut Deus ipse, et forma Dei, ipse Deus, nomen hoc et hoc vocabulum postea acceperit, posteaquam in mundum descendens, id est ὓλην, ipsam ὓλην praecidit, et vicit, et mortem superavit, ut jam mors non dominaretur.
PL 8, 1209D耳は単純にこう受け取るがよい。すなわち、その当時、彼は「子」と呼ばれていなかったのではないか、と。確かにこう理解することもできる。すなわち、彼は神の力によって、神自身として、また神の形相として、自ら神でありながら、この名、この名称を後に受けたのだ、と。それは、世界へ、すなわちヒュレー(質料)へと下り、まさにそのヒュレーを断ち切り、これに打ち勝ち、死に打ち勝って、もはや死が支配することのないようにした後のことである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.80
Quod si tanta haec ejus opera, et tanta misericordia Dei, per hoc ab illo munus impletum est, in reditu atque reversione hoc nomen accepit, et hinc exaltatus est, et hanc gratiam consecutus est, ut Filii nomen acciperet, quod nomen supra omne nomen est.
PL 8, 1210Aもしこれほど大いなる彼の業と、これほど大いなる神の慈しみとが、この務めによって彼によって果たされたのであるならば、その帰還と復帰において彼はこの名を受け、これによって高められ、この恩寵を得た。すなわち、あらゆる名にまさる「子」という名を受けたのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.81
Sed catholica disciplina dicit, et semper fuisse Patrem, et semper Filium: et ita et dicendum est, et intelligendum.
PL 8, 1210Aしかしカトリックの教えは、父も常にあり、子も常にあったと言う。そしてそのように言われるべきであり、そのように理解されるべきである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.82
Verumtamen, quoniam apud nos hic error est natus, quod constet ante in carne descensum, nunquam filium dictum esse λόγον, nec nunc ita expositio ista currit, et sententiam suam tenet, ut cum dictum sit quod se ipsum exinaniverit, et cum Dei esset forma, formam servi acceperit et figuram, in similitudine inventus hominis et factus; et usque ad mortem se humiliaverit, et mortem crucis, et adjunctum ita sit, propter quod Deus illum exaltavit: videtur propter ipsam passionem exaltatus esse, et accepisse se hanc gratiam, ut hoc nomen acciperet quod supra omne nomen est, propter istam, inquam, causam.
PL 8, 1210Aしかしながら、我々のもとでは次のような誤りが生じている。すなわち、肉への降下以前にはロゴスは一度も「子」と呼ばれたことがなかった、というのが定まったことだとする誤りである。そして今のこの箇所の論述も、そのように進み〔底本は nec nunc ita expositio ista currit(そのようには進まない)。否定では文脈が通らないため、否定を訳さずに読む〕、その趣旨を保っているかに見える。というのも、彼が自らを空しくしたこと、また神の形相でありながら僕の形相と形姿とを受け、人間の似姿において見出され、人間の似姿となったこと、そして死に至るまで、しかも十字架の死に至るまで自らをへりくだらせたことが言われ、そのうえで「それゆえ神は彼を高めた」と続けられている以上、彼はまさにその受難のゆえに高められ、あらゆる名にまさるこの名を受けるというこの恩寵を得たように見えるからである——まさにこの理由のゆえに、と私は言うのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.83
Sic enim dicit Paulus. Quod si ita est, quasi intelligi vult, ante hoc non fuisse nomen, ut fuerit virtus Dei, λόγος fuerit, etiam forma fuerit in eo quod λόγος, et Deus, et fuerit apud Deum: ac propterea quasi non conveniat, ut tunc filii nomen acceperit, sed posteaquam missus.
PL 8, 1210Bパウロはこのように言っているからである。もしそうであるならば、それは、これ以前にはこの名がなかったかのように理解させようとしているようにも思われる。すなわち、彼は神の力であり、ロゴスであり、ロゴスであるという点において形相でもあり、神であり、神のもとにあったのであるが、それだからこそ、彼がその時に「子」の名を受けたのはふさわしくなく、遣わされた後にこそふさわしい、というかのようである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.84
In quo intelligimus jam, ex eo quod missus est, illum esse Patrem, et hunc Filium: deinde propter opera, propter mysterium, propter passionem, qua vita mors est, morte ipsa Christi; propter hanc, inquam, gratiam accepit nomen quod supra omne nomen est; ut tantum nomen accesserit, res eadem fuerit: et ante, id est λόγος, atque ipsa virtus; non ut nunc primum res fuerit, quando in carnem venit.
PL 8, 1210Cこのことにおいて我々はすでに、彼が遣わされたということから、かの方が父であり、この方が子である、ということを理解する。次いで、業のゆえに、奥義のゆえに、受難のゆえに――それによって生命が死となる、キリストその方の死のゆえに――まさにこの恩寵のゆえに、彼はあらゆる名にまさる名を受けたのであり、それは、ただ名だけが加わったのであって、そのもの自体は同じであった、ということである。すなわち以前から、彼はロゴスであり、その力そのものであったのであって、肉に来たとき初めてそのものが存在するようになったのではない。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.85
Sed cum res venit, id est virtus, et sapientia, et actus, et operatio, λόγος tamen dictus fuerit, et λόγος fuerit.
PL 8, 1210Cしかし、そのもの、すなわち力であり、知恵であり、行為であり、働きであるものが来たとき、それでもなお彼はロゴスと呼ばれており、ロゴスであった。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.86
Nunc autem ipse λόγος cum induit carnem, ut dictum est, ipse, inquam, λόγος post passionem, et post mortem crucis, qua vicit omnem mortem et omnia peccata, vocabulum acceperit Filii, quod vocabulum supra omne nomen est.
PL 8, 1210Cしかし今、ロゴス自身が、すでに言われたように肉をまとったとき、まさにこのロゴス自身が、受難の後、また、あらゆる死とあらゆる罪とに打ち勝った十字架の死の後、「子」という名称を受けたのである。この名称はあらゆる名にまさるものである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.87
Quid enim est quod possit accipi aequale, quod comparari possit cum Filii nomine? Etenim amicitia, sanguinis conjunctio, germanitas, et caetera, inferiora sunt omnia; sive ministrorum, sive angelorum, sive quaecumque alia dixerimus.
PL 8, 1210Dというのも、「子」という名と比較され、それに等しいと見なされうるものが何かあるだろうか。友情も、血のつながりも、兄弟であることも、その他のものも、すべてより劣るものだからである。それが僕たちのものであれ、天使たちのものであれ、あるいは我々が他に何を挙げようとも同様である。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.88
Est igitur Filius supra omne nomen: quod nomen dedit Deus Christo post passionem, post crucem. Videri tamen potest, prope non ita esse ut verum sit, quod Filius supra omne nomen sit.
PL 8, 1210Dそれゆえ「子」はあらゆる名にまさる。この名を神は受難の後、十字架の後にキリストに与えたのである。しかし、「子」があらゆる名にまさるということが真であるとは、ほとんどそうではないようにも見えうる。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.89
Etenim si filius non dicitur nisi cum pater sit, et pater cum filius sit, numquid etiam hoc nomen, Filius, supra illud nomen est, quod Pater est? Utique non. Quomodo ergo Filius nomen cum acciperet, supra omne nomen accepit?
PL 8, 1210Dというのも、もし子は父があってはじめて子と呼ばれ、父も子があってはじめて父と呼ばれるのだとすれば、この「子」という名は、「父」であるあの名にまさるものだろうか。決してそうではない。それでは、「子」という名を受けたとき、彼はどのようにしてあらゆる名にまさる名を受けたのか。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.90
Utique circa alia sine dubio nomina accipienda sunt, supraque omnia alia hoc nomen Fili sit. Nam pater cum Filio junctus est, et aequalia nomina ista sunt, quantum ad nomina; etsi non sit Filius nomen supra Patris nomen, nec Pater nomen supra Filii nomen.
PL 8, 1211A疑いなく、これは他の名々に関して受け取られるべきことであって、この「子」という名は他のあらゆる名にまさるのである。というのも、父は子と結び合わされており、名としては、これらの名は等しいものだからである。たとえ「子」という名が「父」という名にまさらず、「父」という名が「子」という名にまさらないとしても、そうである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.91
Virtus illa quae dicitur Pater, supra est, supra illam virtutem, quae dicitur Filius; nomen tamen vel Filius vel Pater, aequalia inter se sunt.
PL 8, 1211A「父」と呼ばれるあの力は、「子」と呼ばれるあの力にまさっている。しかし「子」という名も「父」という名も、名としては互いに等しいのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.92
Quod si ita est, Filius supra omne nomen est, quia Pater cum Filio simul supra omne nomen est; cui nomini, et in quo nomine, Jesu Christi, omnis homo genua curvat, et orat: neque homo tantum, sed omnia coelestia et omnia terrena, et omnia sub terris quae inferius esse dicuntur.
PL 8, 1211Aもしそうであるならば、「子」はあらゆる名にまさる。なぜなら、父は子と共にあらゆる名にまさるからである。この名に、すなわちイエス・キリストというこの名において、すべての人が膝をかがめ、祈る。人間だけでなく、天にあるすべてのもの、地にあるすべてのもの、そして地の下にあると言われるすべてのものもまた、そうするのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.93
Et item, VERS. 11:-- Omnis vox confitetur quod Jesus Christus Dominus noster, in gloria Patris est, et fuit semper.
PL 8, 1211Bそしてまた、〔第11節〕「あらゆる声が、我々の主イエス・キリストは父の栄光のうちにあり、常にあったと告白する。」
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.94
Haec ergo gloria ei data est, ut gloria sit ipse patris, quoniam et pater eum genuit; et ab eo creatus mundus est et salvatus, et vita mors est; et salus aeternitasque, quae quaesita est his omnibus. Qui in ipsum credunt mortem in Christi morte vicerunt.
PL 8, 1211Bそれゆえこの栄光は彼に与えられた。それは、彼自身が父の栄光であるためである。というのも、父は彼を生んだのであり、彼によって世界は造られ、また救われたのであり、生命は死となったのであり、これらすべてのために求められた救いと永遠とがあるからである。彼を信じる者たちは、キリストの死において死に打ち勝ったのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.95
VERS. 12, 13. Quapropter, mihi charissimi, quemadmodum semper obauditis, non tanquam in praesentiam tantum, sed multo magis nunc in absentia, cum metu et tremore salutem vestram operamini.
PL 8, 1211B〔第12–13節〕「それゆえ、私の最愛なる者たちよ、汝らが常に聞き従ってきたように、私が居るときだけでなく、むしろいっそう今、私が居ない間にも、恐れとおののきとをもって、汝らの救いを成し遂げよ。」
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.96
Deus est enim qui operatur in vobis, et voluntate et efficacia, pro bona voluntate. Post mysterium totius administrationis editum, quod ista positum fuerat, uti praeceptum confirmaretur, quo monebat ut omnis homo non de se cogitaret, neque curam gereret, ut et Dominus noster Jesus suo mysterio egit; subjungitur, ut dixi, exhortatio ut se invicem diligant, primo cum dixit illos charissimos sibi et dilectissimos: deinde sicuti, inquit, mihi obaudientes fuistis, ita semper obaudistis, non in praesentia tantum, sed magis ac magis in absentia, et obaudistis cum timore et tremore.
PL 8, 1211B「というのも、汝らのうちに働くのは神であり、意志においても実効においても、善き意志に応じて働くからである。」全体の摂理という奥義が述べられた後、それはこの命令が確かなものとされるために置かれたのであった。その命令によって彼は、我々の主イエスがその奥義において行ったように、誰も自分自身について思い、配慮を持つのではないように、と勧めたのであった。そして続けて、私が言ったとおり、互いに愛し合うようにという勧めが置かれる。まず彼らを自分にとって最も愛しく最も親愛なる者たちと呼び、次いで、「私に聞き従ってきたように」と彼は言う、「汝らは常にそのように聞き従ってきた。私が居るときだけでなく、ますます私が居ない間にも。しかも恐れとおののきとをもって聞き従ってきた」と。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.97
Quare autem magis ac magis? vel quia dies praecedunt, vel quia in absentia plus timendus est ille, qui monet.
PL 8, 1211Cしかしなぜ「ますます」なのか。それは日々が過ぎ行くからか、それとも、勧める者が居ない間の方が、その者はいっそう恐れられるべきだからか。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.98
Quid autem istud quod hortatur et monet ut agant atque operentur salutem suam, et agant observantes atque obedientes, cum timore, inquit, et tremore? ut timor ad animum, tremor vero ad corpus referatur.
PL 8, 1211Cでは、彼らが自分の救いを行い成し遂げるように、また、守り従いながら行うようにと彼が勧め諭す、「恐れとおののきとをもって」とはどういうことか。恐れは魂に、おののきは肉体に関わるものとされる。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.99
Magnum autem mysterium quod intente audire debemus, quod consulentes et curam aliis gerentes, nobis magis salutem operamur. Deinde quod in nobis praestans sit nobis salutem operari. Sic enim dixit, salutem vestram operamini.
PL 8, 1211Cしかし、我々が注意深く聞くべき大いなる奥義がある。それは、他人のために計らい、他人のために配慮するとき、我々はいっそう自分自身の救いを成し遂げる、ということである。次に、自分の救いを成し遂げることが我々自身のうちで果たされるものだ、ということである。というのも彼は、「汝らの救いを成し遂げよ」と言ったからである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.100
Sed rursus ne unusquisque parum gratiam Deo referat, si ipse sibi salutem operari videatur, adjectum est illud, Deus est enim qui operatur in vobis, et voluntate et efficacia, pro bona voluntate.
PL 8, 1212Aしかし再び、各々が、自分で自分の救いを成し遂げているように見えることによって、神に対する感謝を薄くすることのないように、次のことが付け加えられた。「というのも、汝らのうちに働くのは神であり、意志においても実効においても、善き意志に応じて働くからである。」
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.101
Ergo salutem vestram, inquit, operamini: sed ipsa operatio tamen a Deo est: Deus enim operatur in vobis, et operatur ut velitis ita. Et velle quasi nostrum est, unde nos operamur nobis salutem.
PL 8, 1212A「それゆえ」と彼は言う、「汝らの救いを成し遂げよ」と。しかしその働き自体は神によるものである。というのも、神が諸君のうちに働き、諸君がそのように意志するようにと働くからである。そして意志するということは、いわば我々自身のものであり、それによって我々は自分たちの救いを成し遂げるのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.102
Et tamen quia ipsum velle, a Deo nobis operatur, fit ut ex Deo et operationem et voluntatem habeamus. Ita utrumque mixtum est, ut et nos habeamus voluntatem, et Dei sit ipsa voluntas; et quia habemus voluntatem, adsit efficacia pro bona voluntate.
PL 8, 1212Aしかしそれでも、意志すること自体を神が我々のうちに働かせるのであるから、我々は働きも意志も神から持つことになる。このように両者は混じり合っているのであって、我々自身が意志を持ちながら、その意志自体は神のものであり、また我々が意志を持つがゆえに、善き意志に応じて実効が与えられるのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.103
Magis autem hominis alligat timorem, cum dicit, Deus est enim qui operatur in vobis. Etenim si in ipsis Deus est qui operatur, sine dubio in timore esse debemus, ne faciamus contra Dei voluntatem, aut minus agendo, aut non cum timore et tremore.
PL 8, 1212Bしかし、「というのも、汝らのうちに働くのは神である」と言うとき、それはいっそう人間に恐れを結びつけるものである。というのも、もし彼らのうちに働くのが神であるならば、我々は疑いなく恐れのうちにあるべきである。神の御旨に反して行うことのないように、あるいは、行いを怠ることによって、あるいは恐れとおののきとをもたずに行うことのないように、である。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.104
Operatur autem Deus in nobis, et velle et agere, pro bona voluntate. Ita qui non ex Deo operatur, primum non habet velle: deinde etiam si habuerit velle, efficaciam non habet, quia non habet bonam voluntatem. VERS. 14, 15.
PL 8, 1212Bしかし神は我々のうちに、意志することも行うことも、善き意志に応じて働かせる。それゆえ、神によらずに働く者は、まず意志することを持たない。次に、たとえ意志を持ったとしても、善き意志を持たないがゆえに、実効を持たないのである。〔第14–15節〕
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.105
Omnia facite sine murmurationibus et haesitationibus vel retractationibus. Ista duo sunt monita, ut cum agimus aliquid jam fidentes, jam in Deum credentes, et mandata divina exequimur ve apostolica vel prophetica vel evangelica, non habeamus murmurationem, id est querelas obtemperandi cum obtemperamus: ne quid, inquit, agamus vel cum dubitatione aliqua vel cum ratiocinatione ac retractatione, faciendum enim vel non esse faciendum.
PL 8, 1212B「すべてのことを、つぶやきなく、ためらいなく、あるいは思い返しなくして行え。」これは二つの戒めである。すなわち、我々がすでに信頼し、すでに神を信じて何かを行い、使徒的あるいは預言者的あるいは福音的な神の命令を果たすとき、聞き従うにあたってつぶやき、すなわち聞き従うことについての不平を持たないように、ということであり、また、行うべきか行うべきでないかについて、何らかの疑いをもって、あるいは思案と思い返しとをもって、何事も行わないように、というのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.106
Vel quia ex necessitate facias, si conqueraris, non est obtemperantis bona voluntas. Ut sitis sine querela (Graecus ait, ut sitis sine culpatione ): id est, ut querela de vobis non sit: et hoc dixerit latinus, sine querela et inculpabiles.
PL 8, 1212Cあるいは、必要に迫られて行うのであれば、つまり不平を言いながら行うのであれば、それは聞き従う者の善き意志ではない。「汝らが不平のない者であるように」(ギリシア語は、「汝らが咎められることのない者であるように」と言う)、すなわち、諸君について不平が出ないように、ということであり、ラテン語はこれを「不平なく、咎められることなく」と言ったのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.107
Denique hoc sequitur: Et sinceri filii Dei immaculati, in medio pravae generationis et perversae. Si enim hoc modo vivatis et hoc modo obediatis, non eritis maculati, inquit latinus. Graecus tamen ita posuit ἄμωμα τέκνα, id est filii sine vituperatione.
PL 8, 1212C最後にこれが続く。「そして、曲がった邪な世代のただ中にあって、清き神の子ら、汚れなき者であるように。」「もし汝らがこのように生き、このように従うならば、汝らは汚れた者とはならない」とラテン語は言う。しかしギリシア語は「アモーマ・テクナ」、すなわち「非難されることのない子ら」と置いている。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.108
Hoc est, et supra dictum, sinceri autem sitis nunc, ubi in medio pravae generationis et perversae.
PL 8, 1212Cこれは、先に言われたことと同じであるが、今、曲がった邪な世代のただ中にあって、清き者であれ、ということである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.109
Quid hoc significet? si salvata anima hoc modo filius Dei fit, si ita vivat quemadmodum nunc, cum in mundo est, in medio est, in prava generatione et perversa, id est in hac vita.
PL 8, 1212Cこれは何を意味するのか。魂が救われて神の子となるのはこのようにしてであり、それは、今世界のうちにあり、この曲がった邪な世代のただ中にある、すなわちこの生のただ中にある間に、そのように生きるならば、ということである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.110
Ergo cum in hac vita sumus, laborandum nobis est, ut perversitatem istam fugientes et pravitatem generationis istius id est creaturae, in qua sumus, immaculati sine vituperatione, sinceri Dei filii, vivamus; facientes omnia sine vituperatione et sine retractatione.
PL 8, 1212Dそれゆえ、我々がこの生のうちにある間、我々はこの邪悪さと、我々がその中にあるこの世代、すなわち被造物の曲がった性質とを避け、汚れなく非難されることなく、清き神の子として生きるように、そして、すべてのことを非難されることなく、思い返すことなく行うように努めなければならない。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.111
Non ergo facere tantum sufficit, sed et hoc modo facere, ut nulla sit apud nos vel retractatio vel admurmuratio et querela faciendi.
PL 8, 1212Dそれゆえ、ただ行うだけでは十分ではなく、このような仕方で行わねばならない。すなわち、我々のもとに、行うことについての思い返しも、つぶやきも、不平もないように、ということである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.112
Quae si in vita ista faciamus, mens enim devota jam Deo tunc efficitur inter filios Dei, si faciat praecepta Dei volens, cupida, sine querela; et faciat nunc cum in medio sit pravae generationis atque perversae. In quibus lucetis ita ut luminaria in mundo.
PL 8, 1213Aもし我々がこの生においてこれらのことを行うならば、というのも、心はそのとき神に献げられた者となり、神の子らのうちに数えられるからである。もし進んで、望んで、不平なく神の命令を行うならば、しかも曲がった邪な世代のただ中にありながらそれを行うならば、である。「その中にあって、汝らは世界における光り輝くもののように輝いている。」
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.113
Magna exhortatio, cum jam in hoc ipso, in quo in hoc mundo sumus, emineamus jam in hac prava generatione et perversa: emineamus autem ita, ut mundi luminaria simus, quae in ipso mundo; ut sol atque luna et ut caeterae stellae lucentes.
PL 8, 1213Aこれは大いなる勧めである。すなわち、我々がこの世界にあるまさにこの場において、この曲がった邪な世代のうちですでにきわだった者となる、ということであり、しかもきわだった者となるとは、太陽や月、その他の輝く星々のように、世界そのもののうちにある世界の光り輝くものとなる、という仕方によってである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.114
Fide enim et cognitione Dei secundum divina praecepta viventes excellunt Christiani, et ut lux et splendor in hoc mundo existunt.
PL 8, 1213Aというのも、信仰と神の認識とによって、神の命令に従って生きることにより、キリスト教徒は卓越し、この世界において光と輝きとして存在するからである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.115
Etenim si praeter caeteros homines omnia, quaeque mala sunt, vincunt, et occultos daemones opprimunt, et iniquitates produnt, vincentes tenebras et opera tenebrarum; agunt in hoc mundo ut luminaria, et lumen omnibus praestant. VERS. 16.
PL 8, 1213Aというのも、もし彼らが他の人々にまさって、悪しきことのすべてに打ち勝ち、隠れた悪霊どもを打ち破り、不義をあばき、闇と闇の業とに打ち勝つならば、彼らはこの世界において光り輝くもののように振る舞い、すべての者に光を与えるのである。〔第16節〕
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.116
Verbum vitae obtinentes ad gloriam mihi in die Christi. Et vobis praemium est, quod ita vivitis, si quidem luminaria in mundo estis; et mihi ad gloriam eritis in die Christi, id est cum judicaturus venerit Christus.
PL 8, 1213B「生命の言葉を保持しつつ、キリストの日に私の栄光となるように。」諸君がそのように生きること自体が、諸君にとっての報いである。諸君が世界における光り輝くものであるならば、諸君はまた、キリストの日に、すなわちキリストが裁くために来るとき、私にとっての栄光となるであろう。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.117
Ego per vos habeo gloriam, quia vitae verbum obtinetis, id est quia Christum cognovistis, quod est verbum vitae: quia in Christo quod factum est, vita est. Ergo Christus verbum vitae est.
PL 8, 1213B私は諸君によって栄光を得る。諸君が生命の言葉を保持しているから、すなわち、諸君がキリストを知ったからである。それは生命の言葉である。なぜなら、キリストにおいて成ったものは生命だからである。それゆえキリストは生命の言葉である。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.118
Unde cognoscitur quantum sit beneficium et quanta gloria eorum, qui animas aliorum corrigunt. Quoniam non in vacuum cucurri. Haec erit mihi, inquit, gloria per diem Christi, quod vos liberavi, et labor meus non in vacuum laboravit neque in vacuum cucurrit.
PL 8, 1213Bこのことから、他人の魂を正す者たちの恩恵がいかに大きく、その栄光がいかに大きいかが知られる。「私は空しく走らなかったのだから」。「これが」と彼は言う、「キリストの日によって私にとっての栄光となるであろう。すなわち、私が汝らを解放したこと、私の労苦が空しく労苦したのでもなく、空しく走ったのでもなかった、ということである」。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.119
Labor genus est, species laboris est currere. Ergo cum genus proposuisset, non in vacuum laboravi, quod esse poterat vel corpore vel lingua vel monitione vel instantia; adjecit speciem certam, non in vacuum cucurri.
PL 8, 1213C「労苦」は類であり、「走ること」は労苦の種である。それゆえ彼は、肉体によっても、言葉によっても、諭しによっても、熱心によってもありえた「私は空しく労苦しなかった」という類を先に示した上で、「私は空しく走らなかった」という確かな種を付け加えたのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.120
Hic vel labor est itineris, vel labor affectus, ut hoc persuaderet, et cito persuaderet: hoc est non in vacuum cucurri. VERS. 17, 18. Sed si laboro in victima et obsequio fidei vestrae, laetor et gratulor omnibus vobis. Hoc idem et iamvos laetamini mihi.
PL 8, 1213Cここでの労苦とは、旅の労苦であるか、あるいは心を込めた労苦であって、それは、彼がこのことを説得しようとし、しかも速やかに説得しようとしたためである。これが「私は空しく走らなかった」ということである。〔第17–18節〕「しかし、たとえ私が汝らの信仰の生贄と奉仕とにおいて労するとしても、私は喜び、汝ら皆と共に喜び祝う。同じように、汝らもまた私と共に喜べ。」
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.121
Quod supra per praeceptum datum est, hic in exhortatione ponitur: uti non nostri tantum curam habeamus, sed etiam unusquisque et aliorum. Quod si ita est, et gratulatio et ex nobis nascitur. De nobis et de aliis hoc ait.
PL 8, 1213C先に命令として与えられたことが、ここでは勧めとして置かれている。すなわち、我々は自分自身のことだけでなく、各々が他人のことをも配慮すべきである、ということである。もしそうであるならば、喜び祝うこともまた我々自身から生じる。彼はこのことを、我々自身についても他人についても述べているのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.122
Sed si laboro, inquit, in victima et obsequio fidei vestrae, hoc est ut pro vobis etiam mori paratus sim, dummodo obsequar vobis, et fidem vestram confirmem, laetor et gratulor omnibus vobis.
PL 8, 1213C「しかし」と彼は言う、「もし私が汝らの信仰の生贄と奉仕とにおいて労するとしても」、すなわち、諸君に奉仕し、諸君の信仰を確かなものとするためであれば、諸君のために死ぬことすら覚悟しているということであるが、「私は喜び、汝ら皆と共に喜び祝う。」
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.123
Sic ergo et vos laetamini mihi, ut pariter et curam nostri omnes geramus, et de nobis invicem laetemur. VERS. 19. Spero autem in Domino Jesu Christo Timotheum celeriter mittere vobis, ut et ego bono animo possim esse, cognoscens quae penes vos sunt.
PL 8, 1213D「それゆえ汝らもまた同じように私と共に喜べ」、それは、我々が皆等しく互いのための配慮を持ち、互いのことについて共に喜ぶためである。〔第19節〕「私は、主イエス・キリストにあって、テモテを速やかに汝らのもとへ遣わすことを望んでいる。それは、私もまた、汝らのもとにある事柄を知って、心安らかでいられるためである。」
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.124
Hoc autem de mandatis est. Vere autem curam illorum gerit, siquidem et mittere alterum, qui eadem praestet illis, pollicetur, et a quo cognoscat quae agant Philippenses. Timotheum suum carissimum promittit brevi se esse missurum.
PL 8, 1214Aこれは命令に関わることである。彼が真に彼らのための配慮を持っていることは、彼が別の者を遣わし、彼らに同じことを果たさせると約束し、その者によってフィリピの人々が何をしているかを知ろうとしていることからも明らかである。彼は、自分にとって最も親愛なるテモテを、間もなく遣わすであろうと約束する。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.125
Et quoniam omnis actus noster Deo est assignandus, ut a Deo compleatur, spero, inquit, in Domino Jesu Christo, quod vobis mittam Timotheum, et celeriter mittam.
PL 8, 1214Aそして、我々のあらゆる行いは神に帰せられ、神によって成し遂げられるべきものであるから、「私は」と彼は言う、「主イエス・キリストにあって、汝らにテモテを遣わすことを、しかも速やかに遣わすことを望んでいる」と。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.126
Causa cur mittat subjungitur: ut et ego bono animo sim, cognoscens quae vos agatis, aut quemadmodum circa vos res sit.
PL 8, 1214A彼が遣わす理由が続けて示される。すなわち、「私もまた、汝らが何をしているか、あるいは汝らをめぐる事柄がどのようであるかを知って、心安らかでいられるように」ということである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.127
Quod autem dixit, ut et ego bono animo possim esse; spero enim vos bono esse animo, quod omnia praecepta servatis, et fidem in Jesu Christo, unde bono animo estis; ideo autem ego mittere Timotheum celeriter volo, ut et ego bono animo possim esse, cum cognosco quae sunt penes vos, vel ex moribus vestris, vel ex aliorum.
PL 8, 1214A彼が「私もまた心安らかでいられるように」と言ったのは、こういうことである。すなわち、諸君があらゆる命令を守り、イエス・キリストへの信仰を保っているのだから、私は諸君が心安らかであると期待している。そのゆえに諸君は心安らかなのである。しかし私がテモテを速やかに遣わそうと望むのは、諸君のもとにある事柄を、諸君の振る舞いから、あるいは他の者たちの振る舞いから知ることによって、私もまた心安らかでいられるようにするためである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.128
VERS. 20, 21. Neminem enim habeo, qui mecum sit unanimis. Quare Timotheum polliceatur ostendit, et dat causas, quia neminem unanimem habet, id est, qui eamdem mentem gerat. Habes unam causam. Subjunxit alteram: qui fideliter sollicitus est de vobis.
PL 8, 1214B〔第20–21節〕「というのも、私は自分と心を一つにする者を誰も持っていないからである。」なぜ彼がテモテを約束するのかを彼は示し、その理由を挙げる。すなわち、自分と心を一つにする者、つまり同じ思いを抱く者を誰も持っていないから、というのがその一つの理由である。これで一つの理由が得られた。彼は別の理由を続けて挙げる。「汝らについて誠実に配慮する者」というのがそれである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.129
Vere iste mittendus, qui et mihi sit charissimus, et vestri curam gerat, et sollicitudinem pro vobis habeat: Omnes enim sua quaerunt, non quae sunt Jesu Christi. Quoniam dixit, solus est, et neminem inquit habeo, qui mihi sit unanimis.
PL 8, 1214Bまことに、この者こそ遣わされるべきである。私にとって最も親愛であり、諸君のための配慮を持ち、諸君のための気遣いを抱く者だからである。「というのも、すべての者は自分のことがらを求めており、イエス・キリストのことがらを求めていないからである。」それゆえ彼は、テモテだけがそうであると言い、「私は自分と心を一つにする者を誰も持っていない」と言ったのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.130
De caeteris quas causas ponit? Scilicet quae secunda est pietas. Nam si Timotheus datur, qui fideliter sollicitus sit pro vobis; et hanc causam subjunxit, vitium atque peccatum, omnes sua quaerunt, id est solliciti sunt, sua defendunt, sua custodiunt: et ad hoc Christiani non est.
PL 8, 1214B他の者たちについては、どのような理由を彼は挙げるのか。すなわち、第二の理由は敬虔である。というのも、もしテモテが、諸君のために誠実に配慮する者として与えられるのであれば、彼はこの理由を続けて挙げているからである。すなわち、悪徳であり罪であるのは、すべての者が自分のことがらを求める、つまり自分のことを気遣い、自分のものを守り、自分のものを保とうとする、ということであり、これはキリスト教徒にふさわしいことではない。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.131
Quid enim est Christiani quaerere potius in quocumque socio fratre, quam quae Christi sunt id est fidem in Christum, societatem, amorem, scientiam? Potest tamen illud intelligi, quae sunt, id est de Christo evangelizare. VERS. 22, 23, 24.
PL 8, 1214Cというのも、キリスト教徒にとって、誰であれ仲間の兄弟のうちに、キリストのことがら、すなわちキリストへの信仰、交わり、愛、知を求めることよりも、いっそう求めるべきことが何かあるだろうか。もっとも、「キリストのことがら」とは、キリストについて福音を告げることだ、と理解することもできる。〔第22–24節〕
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.132
Sed experimentum ejus optime scitis. Id est probationem de eo habetis: graecus ita posuit. Scire debetis, percipite atque cognoscite qualem probationem ejus habeam. Denique juste connectitur, quod sequitur, quoniam sicuti patri filius mecum servivit in Evangelio.
PL 8, 1214C「しかし汝らは、彼の実証を最もよく知っている。」すなわち、諸君は彼についての証明を持っている、ということである。ギリシア語はそのように置いている。諸君は知るべきであり、私が彼についてどのような証明を持っているかを受け取り、知るべきである。それゆえ、続く言葉が正しく結び付けられている。「子が父に仕えるように、彼は福音において私と共に仕えた。」
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.133
Apparet ergo quid sit, non quae sunt Jesu Christi quaerunt. Servivit, inquit, mecum Timotheus in Evangelio sicuti patri filius. Breviter quemadmodum servierit ostendit, quanquam dixerit mecum servivit in Evangelio.
PL 8, 1214C「イエス・キリストのことがらを求めない」とはどういうことか、こうして明らかになる。「テモテは、子が父に対してするように、福音において私と共に仕えた」と彼は言う。「私と共に福音において仕えた」と述べてはいるが、どのように仕えたかについては手短に示している。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.134
Sed quomodo servivit? ut servit filius patri, in charitate et obsequio majore servivit mecum Timotheus in Evangelio: mecum enim, inquit, servivit: non mihi servivit. Hunc igitur spero me mittere mox.
PL 8, 1214Dしかし、どのように仕えたのか。子が父に仕えるように、テモテはいっそう大きな愛と従順とをもって、福音において私と共に仕えた。「私と共に」仕えたのであって、「私に」仕えたのではない、と彼は言う。「それゆえ私は、この者を間もなく遣わすことを望んでいる」。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.135
Posteaquam commendavit personam et affectum et diligentiam, subjunxit quod talem virum missurus sit. Spero, inquit, me mittere. Hoc et supra, spero in Domino. Quod autem dixit mox, hoc est quod supra celeriter.
PL 8, 1215A人となり、情愛、勤勉さを推賞したのち、そのような人物を遣わすつもりであることを付け加えている。「遣わすことを望んでいる」と彼は言う。これは先に述べた「主にあって望んでいる」と同じことである。また「間もなく」と言ったのは、先に述べた「速やかに」と同じことである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.136
Ut videro quae circa me sint, mittam Timotheum; sed cum videro quae circa me sint. Confido autem in Domino quod et ipse cito veniam. Magno affectu et magna monitione hoc adjunxit, quod cum mittat Timotheum, tamen se promittat esse venturum.
PL 8, 1215A「身辺がどうなるかを見たなら」テモテを遣わそう——ただし、身辺がどうなるかを見たうえでのことである。「そして、私自身も間もなく行くことを主にあって確信している」。大きな情愛と大きな訓戒をこめて、彼はこれを付け加えた。すなわち、テモテを遣わすとしながらも、自分自身も行くことを約束しているのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.137
VERS. 25.Confido enim, inquit, in Domino, quia circa me omnia recte erunt; Necessarium tamen existimavi Epaphroditum fratrem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum desiderii mei, mittere ad vos.
PL 8, 1215A〔第25節〕私は、身辺のことがすべてうまく運ぶであろうと主にあって確信している、と彼は言う。「とはいえ私は、兄弟であり戦友であり、汝らの使徒であって私の切望に仕える者であるエパフロディトゥスを、汝らのもとへ遣わすことが必要だと考えた」。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.138
Licet promiserit Timotheum celeriter se missurum, tamen quia habet adhuc quamdam moram, cum missurum se dixit, nunc mittit Epaphroditum: necessarium, inquit, mittere ad vos Epaphroditum. Commendat personam: postea subjunxit causam.
PL 8, 1215Bテモテを速やかに遣わすと約束してはいるものの、遣わすと言った時点でなお幾らかの猶予があったため、今はエパフロディトゥスを遣わす。「汝らのもとへエパフロディトゥスを遣わすことが必要である」と彼は言う。まず人物を推薦し、その後に理由を付け加えている。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.139
Commendatio personae est, fratrem in lege, commilitonem castris et in labore Evangelii, vestrum autem apostolum. Ecce Epaphroditum apostolum nominat. Omnis enim qui mittitur, et qui propter Evangelium mittitur, apostolus dici potest.
PL 8, 1215B人物の推薦とは、律法における兄弟であり、陣営における、また福音のための労苦における戦友であり、そして「汝らの使徒」である、というものである。見よ、彼はエパフロディトゥスを使徒と呼んでいる。というのも、遣わされる者、とりわけ福音のために遣わされる者はすべて、使徒と呼ばれうるからである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.140
Denique hinc illi apostoli dicti XII vel XI a ministerio, quo mittebantur praedicare. Ita quicumque ad hoc mittitur, apostolus dici potest.
PL 8, 1215Bそこから、あの十二人、あるいは十一人が、宣教のために遣わされたその務めのゆえに使徒と呼ばれたのである。このように、この務めのために遣わされる者はだれでも、使徒と呼ばれうる。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.141
Quod autem dixit vestrum apostolum, vel quia ad vos mittitur; alii enim ad alia loca: vel quem vos de vestris elegistis apostolum; ministrum, inquit, tamen desiderii mei. Quod est autem desiderium meum? ut vos audiatis, ut vos verbum obtineatis. VERS. 26.
PL 8, 1215B「汝らの使徒」と言ったのは、諸君のもとへ遣わされるからか——ほかの者たちはほかの場所へ遣わされるのだから——、あるいは諸君が自分たちの中から使徒として選んだ者だからである。しかし「私の切望に仕える者である」とも彼は言う。では私の切望とは何か。諸君が聞くこと、諸君が御言葉を得ることである。〔第26節〕
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.142
Quia desiderans et conscupiscens erat omnium vestrum. Nunc subjungit causam, quare ipsum mittat: etenim Timotheum celeriter se missurum dixit, ut bono animo possit esse cognoscens, quae penes vos sunt.
PL 8, 1215C「彼は汝ら全員を切望し、恋い慕っていたからである」。ここで彼を遣わす理由を付け加えている。すなわち、テモテについては速やかに遣わすと述べていたが、それは諸君の身辺のことを知って安心していられるためであった。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.143
Nunc hunc mittit, quia desiderat vos, et concupiscit vos omnes, et aegre est se esse absentem. Probat autem quod aegre ferat sic: et taediabatur propter quod audiebatis esse infirmum.
PL 8, 1215C今、この者を遣わすのは、諸君を切望し、諸君全員を恋い慕い、自分が不在であることをつらく思っているからである。彼がそれをつらく思っていることは、次のように示される。「そして、汝らが彼は病んでいると聞いていたことのゆえに、彼は思い悩んでいた」。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.144
Hoc, inquit, taedio laborabat, et audiebatis illum infirmum esse corpore, id est aegrotare. An hoc significat taediabatur, ut sibi sua causa sit, quod in aegrotatione fuit? et ex ipsa causa taediabatur, et propterea aeger fuit, quia desideravit vos et concupivit?
PL 8, 1215C「彼はこの思い悩みに苦しんでいた。そして汝らは、彼が体において病んでいる、すなわち患っていると聞いていた」と彼は言う。あるいは「思い悩んでいた」とは、彼が病の中にあったことの原因は彼自身にあった、ということを意味するのか。すなわち、まさにその原因から思い悩み、そのために病んだのであって、それは彼が諸君を切望し、恋い慕ったからだ、ということなのか。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.145
Inde ergo jam mitto illum vobis. VERS. 27. Nam et infirmus fuit usque ad mortem: sed Dominus misertus est ejus; nec illius tantum, sed etiam mei, ut non tristitiam habeam.
PL 8, 1215D「それゆえ今、彼を汝らのもとへ遣わす」。〔第27節〕「彼は実に死に至るまで病んでいたが、主は彼を憐れんでくださった。彼だけでなく、私をも憐れんでくださった。私が悲しみを負わずに済むように」。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.146
Ostendit cur vel desiderabat Philippenses vel taediabatur; qui usque ad mortem, inquit, fuit infirmus. In tali aegrotatione magna sunt desideria et vehementia: ad mortem, inquit, aegrotabat; Dominus autem misertus est ejus.
PL 8, 1215D彼がフィリピの人々を切望していた理由、あるいは思い悩んでいた理由をここで示している。「彼は死に至るまで病んでいた」と彼は言う。そのような病にあっては、切望は大きく、激しい。「死に至るまで病んでいた。しかし主は彼を憐れんでくださった」と彼は言う。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.147
Ecce quoniam beneficium a Domino et hic in vita sentimus. Deinde quia et festinare ad mortem debemus. Licet enim peccati ministerium mundus sit, et idcirco fugiendus; tamen et desiderare vitam in mundo, peccatum non est.
PL 8, 1216A見よ、ここ、この命においても我々は主からの恩恵を感じ取るのである。次に、我々は死へと急ぐべきではない、ということでもある〔底本は festinare ad mortem debemus(死へと急ぐべきである)。続く文脈から non が落ちたと見て読む〕。というのも、世界は罪の務めであってそれゆえ逃れるべきものではあるが、世界における命を望むこと自体は罪ではないからである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.148
Et si debet desiderari, recte dictum, sed Dominus misertus est ejus. Deinde quoniam omne quod ad vitam hic agimus, si et justi simus, et nobis prosimus et aliis, merito nostri miseretur Deus, et reservat in vita.
PL 8, 1216Aそして、もし〔命が〕望まれるべきものであるなら、「しかし主は彼を憐れんでくださった」と言われたのは正しい。さらに、我々がこの世で生きるために行うすべてのことにおいて、我々が義であり、自分にも他者にも益をもたらすのであれば、神は当然にも我々を憐れみ、命のうちにとどめてくださる。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.149
Sic denique adjungit: Non illius tantum Deus misertus est, sed etiam mei, ut non tristitiam habeam. Etenim si supra dictum ministrum desiderii mei, de ipso Epaphrodito; si enim perderem ministrum desiderii mei, contristarer et tristitiam haberem.
PL 8, 1216Aこうして、最後にこう付け加える。「神は彼だけでなく、私をも憐れんでくださった。私が悲しみを負わずに済むように」。というのも、先に「私の切望に仕える者」と言われたのは、まさにこのエパフロディトゥスについてであったからである。もし私が、この私の切望に仕える者を失っていたなら、私は悲しみ、悲哀を抱いていたであろう。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.150
Ergo multi servantur: et Deus eorum miseretur, per quos aliquid agitur quod ad ministerium salvationis pertineat.
PL 8, 1216Bそれゆえ多くの者が〔命を〕保たれる。すなわち、救いの務めに関わる何事かが彼らを通して行われる、そのような者たちを神は憐れんでくださるのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.151
Simul et nos pro hujusmodi hominibus rogare debemus, ne tristitiam habeamus si illos amiserimus, quorum auxilio utimur in divinis rebus agendis, insinuandis, enuntiandis. VERS. 28. Festinantius itaque misi eum. Discrevit missiones suas.
PL 8, 1216B同時に我々も、このような人々のために祈るべきである。神的な事柄を行い、伝え、告げ知らせるにあたってその助けを用いている者たちを失って、悲しみを負うことのないように。〔第28節〕「それゆえ私は、いっそう急いで彼を遣わした」。彼は自分の派遣をそれぞれ区別している。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.152
Nam de Epaphrodito, misi inquit. De Timotheo, celeriter, inquit, spero me mittere vobis. Et tamen supra, necessarium existimavi mittere ad vos, non de eo est, quod missurus est, sed quod jam missus.
PL 8, 1216Bすなわち、エパフロディトゥスについては「遣わした」と彼は言う。テモテについては「速やかに汝らのもとへ遣わすことを望んでいる」と彼は言う。しかも先の「汝らのもとへ遣わすことが必要だと考えた」も、これから遣わす者についてではなく、すでに遣わされた者について言われている。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.153
Unde hic conclusit, misi ad vos, ut cum videritis illum, denuo gratulemini, et ego sine tristitia sim. Junxit et hanc causam, cur illum miserit.
PL 8, 1216Bそれゆえここで彼はこう結んでいる。「汝らのもとへ遣わした。彼を見たときに、汝らが再び喜び祝い、私が悲しみなくいられるように」。彼を遣わした、この理由をも結びつけている。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.154
Supra ideo: Misi, quia desiderabat vos et concupiscebat: nunc ad ipsos Philippenses, ut vos gaudeatis, et denuo gratulemini, cum illum videritis.
PL 8, 1216B先にはこう言った。「彼が汝らを切望し、恋い慕っていたがゆえに遣わした」。今度はフィリピの人々自身に関わることで、諸君が喜び、彼を見たときに再び喜び祝うように、ということである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.155
Quid est denuo gratulemini? ut cum in tristitia fueritis; sic enim supra dictum, audieratis illum esse infirmum, nunc rursus gaudeatis, cum eum videtis.
PL 8, 1216C「再び喜び祝う」とはどういうことか。諸君は悲しみのうちにあった——先に「汝らは彼が病んでいると聞いていた」と言われているとおりである——が、今彼を見るときには再び喜ぶように、ということである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.156
An denuo, quia post gravem valetudinem audierunt illum sanum factum, et gratulati sunt, nunc autem si eum videant, denuo gratulabuntur?
PL 8, 1216Cあるいは「再び」とは、重い病のあとに彼が回復したと聞いて喜び祝った人々が、今また彼を見るならば、再び喜び祝うであろう、という意味なのか。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.157
Quod autem adjunxit, et ego sine tristitia sim, quia si supra dixit ministrum sui desiderii esse Epaphroditum, utique cum illum mittit, quasi videri potest tristis: sed quoniam et ille desiderabat illos, et gratulabuntur si illum viderint, poterit Paulus esse sine tristitia.
PL 8, 1216C「そして私が悲しみなくいられるように」と付け加えたのは、先にエパフロディトゥスを自分の切望に仕える者と言った以上、彼を遣わすとなれば、悲しんでいるように見えてもおかしくないからである。しかし彼もまた彼ら〔フィリピの人々〕を切望していたのであり、彼らも彼を見れば喜び祝うであろうから、パウロは悲しみなくいることができるのである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.158
VERS. 29, 30.-- Excipite ergo illum in Domino cum omni gratulatione; et eos qui hujusmodi sunt, in honoribus habetote. Quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, exponens in incertum animam suam, ut suppleret id quod defuit vobis circa meum obsequium.
PL 8, 1216C〔第29–30節〕「それゆえ彼を、あらゆる喜びをもって主にあって迎え入れよ。そして、このような者たちを、尊びをもって遇せよ。彼はキリストの業のために死に至るまで近づき、自分の魂を不確かなものにさらして、私に対する奉仕において汝らに欠けていたものを補ったのであるから」。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.159
Commendatio est haec, ut Epaphroditum suscipiant. Dat autem gratiam causamque commendationi; in Domino, inquit, excipite; id est ut eum, qui minister sit Domini: vos qui jam in Domino estis, amate Domini ministrum, et amate cum omni gratulatione.
PL 8, 1216Dこれはエパフロディトゥスを迎え入れるようにとの推薦である。彼はこの推薦に重みと理由とを添えている。「主にあって迎え入れよ」と彼は言う。すなわち、彼は主の奉仕者なのだから、すでに主にある諸君は、主の奉仕者を愛し、あらゆる喜びをもって愛せよ、ということである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.160
Atque id vult generaliter omnibus exhiberi, qui tales sunt. Eos, inquit, excipite qui ejusmodi sunt. Quid est autem, ipsum excipite? in honoribus habete. Dat etiam causas, cur ista praeberi hominibus velit, quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit.
PL 8, 1217Aそして彼は、このような態度が、同じような人々すべてに一般的に示されることを望んでいる。「このような者たちを迎え入れよ」と彼は言う。では「迎え入れよ」とは何を意味するのか。「尊びをもって遇せよ」ということである。彼はまた、なぜこのようなことが人々に施されるべきかについての理由を与えている。すなわち「彼はキリストの業のために死に至るまで近づいた」からである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.161
Hoc utique de Epaphrodito; quia dum vult labore et animi et corporis satisfacere Evangelio, hoc est verbum Domini praedicare, multum laboravit, et aegrotatione gravi ad mortem accessit. Simul et quid Epaphrodito contigerit, et quid nos agere debeamus ostendit.
PL 8, 1217Aこれは無論エパフロディトゥスについて言われている。すなわち、心と体との労苦をもって福音に、つまり主の御言葉を宣べ伝えることに応えようとするうちに、彼は多く労苦し、重い病によって死に近づいたのである。これは同時に、エパフロディトゥスに何が起こったかを示すとともに、我々が何をなすべきかをも示している。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.162
At quantum laboravit? ad mortem, inquit, accessit; et ponens in incertum animam suam. Non in incertum quod circa vos agebat, sed in incertum quod usque periculum laboravit: ut jam in incerto esset, an viveret per laborem. Quid autem egit circa vos?
PL 8, 1217Aでは、どれほど労苦したのか。「死に近づき、自分の魂を不確かなものにさらした」と彼は言う。これは、諸君についてなした働きが不確かであったという意味ではなく、危険に至るまで労苦したという意味で不確かだったということである。すなわち、その労苦によって生き延びられるかどうかが、すでに不確かであったのである。では、諸君について彼は何をなしたのか。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.163
Ut suppleret id quod defuit vobis circa meum obsequium: ut quod ego occupatus fui, ille compleret quod mecum defuit obsequium.
PL 8, 1217B「私に対する奉仕において汝らに欠けていたものを補うために」。すなわち、私が手を割かれていたことについて、彼が私と共になすべき奉仕の欠けを満たした、ということである。
In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 2.164
Etenim revera quoniam una praedicatio est, et una doctrina est, labor tantum diversus potest esse in singulis apostolis et evangelistis; unum tamen est, quod docent. Denique et ipse Epaphroditus apostolus quid implevit? Hoc, inquit, obsequium, quod vobis defuit, ille complevit.
PL 8, 1217B実に、宣教は一つであり、教えも一つであるから、それぞれの使徒や福音記者において労苦だけは異なりうるが、彼らが教えることは一つである。では、使徒エパフロディトゥス自身は何を満たしたのか。「汝らに欠けていた、この奉仕を、彼が満たした」と彼は言う。