マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus

Caput III 第III章

Marius Victorinus · In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus · PL 8, 1217B · 114 sectiones

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.1

1

VERS. 1, 2, 3. De caetero, fratres, gratulamini in Domino: eadem scribere ad vos, mihi quidem non pigrum, vobis autem manifestum. Gaudete, inquit, in Domino, o fratres, quod mihi non pigrum est eadem ad vos non scribere, vobis autem plurimum prodest.

PL 8, 1217B

〔第1–3節〕「その他のことについては、兄弟たちよ、主にあって喜べ。同じことを汝らに書き送ることは、私にとって煩わしいことではなく、汝らにとっては明らかなことである」。「兄弟たちよ、主にあって喜べ。同じことを汝らに書くことは私にとって煩わしいことではなく、汝らには大いに益となるのだから」と彼は言う〔底本は eadem ad vos non scribere。見出し句に合わせ、non を除いて読む〕。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.2

2

Firmum atque tutum est, quod scribo. Graecus sit posuit, ut firmum diceret et tutum; latinus, manifestum ait. Cavete a canibus, attendite operarios malos, intuemini praecisionem.

PL 8, 1217C

「私が書くことは確かで安全なことである」。ギリシア語ではそれを「確かで安全」というふうに〔底本は sit。sic と読む〕置いたが、ラテン語は「明らかな」とした。「犬どもに気をつけよ、悪しき働き人たちに用心せよ、切り捨てをよく見よ」。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.3

3

Nam circumcisio nos sumus, qui per spiritum Deo servimus, et exultamus in Christo Jesu, non in carne fidentes. Haec admonitio non quid faciendum, sed quid vitandum sit, docet. Monet autem ut a Judaeis se temperent: cavete, inquit a canibus.

PL 8, 1217C

「なぜなら割礼とは我々のことであり、我々は霊によって神に仕え、キリスト・イエスにあって喜び躍り、肉に信頼を置かない者だからである」。この訓戒は、何をなすべきかではなく、何を避けるべきかを教えている。すなわち、ユダヤ人から身を慎むようにと勧めている。「犬どもに気をつけよ」と彼は言う。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.4

4

De canibus est tractatus: nam et ponit scriptura divina esse canes, qui prosint et defensores sint Ecclesiae, sicut David docet in psalmo LXVIII , quos dicit satiari e sanguine inimicorum in templo Dei.

PL 8, 1217C

犬については論じられるべきことがある。というのも、神の聖典は、教会にとって益となり守護者となる犬もいると述べているからである。ダビデが詩篇68篇で教えるように、彼らは神の宮において敵の血に飽き足りるとされる犬である。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.5

5

Et hic adversus canes dicit, a quibus dicit cavendum esse; Judaei scilicet, qui sint, quod operarii sint et mali: operarii enim in operibus exercent vitam, Deum non cognoscentes, et salutem sibi ex operibus sperant: de quibus supra jam dictum quod opera nihil valeant.

PL 8, 1218A

しかしここでは、気をつけるべきだと言われている犬、すなわちユダヤ人に対して語っている。彼らが何であるかと言えば、彼らは働き人であり、しかも悪しき働き人である。働き人は、神を知ることなく業によって生を営み、業によって自分に救いを望む者たちだからである。彼らについては、業は何の役にも立たないと先にすでに述べた。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.6

6

Intuemini, inquit, praecisionem. Ut apud illos praecisio sit, quod foedam partem corporis praecidunt. Nos autem circumcisio sumus, inquit.

PL 8, 1218A

「切り捨てをよく見よ」と彼は言う。彼らにおいては、身体の忌まわしい部分を切り取ることが、切り捨てなのである。「しかし我々は割礼である」と彼は言う。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.7

7

Circumcidimus enim omnem malitiam ex cordibus nostris: et id facimus, quia per spiritum Deo servimus, illi autem per carnem; ergo praecisi sunt, non circumcisi. Exultemus, inquit; imo potius, exultamus. Ubi autem exultamus?

PL 8, 1218A

というのも我々は、自分たちの心からあらゆる悪意を割礼によって切り除くからである。そして我々がそうするのは、霊によって神に仕えているからである。しかし彼らは肉によって仕えている。それゆえ彼らは切り捨てられた者であって、割礼を受けた者ではない。「喜び躍ろう」と彼は言う——いや、それどころか、「我々は喜び躍っている」。では、どこで喜び躍るのか。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.8

8

Non in carne, ut illi, fiduciam habentes, sed in Christo Jesu. Ergo avocate omnem scientiam vestram a judaica disciplina, ab operibus Judaeorum, a circumcisione judaica; et circumcisionem cordis habetote; ut per spiritum Deo serviamus et exultemus in Christo.

PL 8, 1218A

「彼らのように肉に信頼を置くのではなく、キリスト・イエスにあってである」。それゆえ諸君は、自分たちの知をことごとくユダヤ的な教えから、ユダヤ人の業から、ユダヤ的な割礼から引き離し、心の割礼を保つがよい。霊によって神に仕え、キリストにあって喜び躍るために。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.9

9

Illi autem in carne exultent; inde fiduciam habentes, quia in carne circumcisi sunt, se posse servari, et aeternam vitam mereri. VERS. 4, 5, 6, 7. Quanquam ego habeam etiam in carne fiduciam.

PL 8, 1218B

しかし彼らは肉において喜び躍るがよい。肉において割礼を受けているというそのことから、自分たちは救われうる、永遠の生命に値しうるという信頼を抱いて。〔第4–7節〕「とはいえ、私もまた肉において信頼を持っている」。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.10

10

Multis modis probatur Judaeos omnem fiduciam in carne habere et in circumcisione: siquidem etiam sic interpretati sunt Judaei, cum salus proveniret circumciso Moyse: unde intelligi licet Judaeos etiam de carne, et magis in carne, fiduciam gerere.

PL 8, 1218B

ユダヤ人があらゆる信頼を肉と割礼のうちに置いていることは、さまざまな仕方で証される。実際、モーセが割礼を受けたときに救いがもたらされたというふうに、ユダヤ人はそのように解釈してもいたのである。そこからユダヤ人が肉についても、いっそう肉において信頼を抱いていることが知られうる。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.11

11

Sed hoc Paulus docet, si in carne, inquit, est fiducia, id est in circumcisione; magis mihi est: ego enim in carne, inquit, fiduciam habeo. Denique ita supponitur, si quis alter putat se in carne confidere, magis ego.

PL 8, 1218B

しかしパウロはこう教える。「もし肉における信頼、すなわち割礼における信頼というものがあるなら、それは私にこそいっそうある。なぜなら私は肉において信頼を持っているからである」と彼は言う。こうして続けてこう言われる。「もしほかのだれかが自分は肉において確信を持っていると思うなら、私はなおさらである」。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.12

12

Et docet, quare in carne fiduciam si aliquis habeat, magis ipse habeat. Et sic ostendit personam suam totam omni modo judaicam, circumcisione, genere, tribu, gente, lege, administratione in lege, studio etiam vitae.

PL 8, 1218C

そして、だれかが肉において信頼を持つとしても、なぜ彼自身がそれ以上に持つのかを教える。こうして彼は、自分という人間の全体が、あらゆる点でユダヤ的であることを示す——割礼において、血統において、部族において、民族において、律法において、律法の遵行において、さらには熱心において、生き方において。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.13

13

Et tamen omnia haec circa judaicam compleverit disciplinam; ista, inquam, cuncta damno sibi esse dixerit propter Christum, et propter eminentiam carnis ejus. Haec igitur omnia in propositione sic probabuntur. Circumcisus sum octava die; haec circumcisio est.

PL 8, 1218C

しかも、これらすべてをユダヤ的な教えについて満たしていながら、こうしたすべてを、キリストのゆえに、また彼の肉の卓越のゆえに〔ejus はキリストを指すと取った。第8節の見出し句は eminentiam Christi Jesu で、carnis は崩れかもしれない〕、自分にとって損失であると言った、と私は言う。それゆえこれらすべては、次の提題において次のように証されるであろう。「私は八日目に割礼を受けた」。これが割礼である。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.14

14

Genere, inquit, ex genere Israel. Item tribu, Benjamin. Item gente, hebraeus ex hebraeis. Item lege, secundum legem pharisaeus. Item studio, secundum aemulationem persequens Ecclesiam. Item vita, secundum justitiam, quae est in lege, cum essem sine reprehensione.

PL 8, 1218C

「血統においては」と彼は言う、「イスラエルの血統から」。同じく部族においては「ベニヤミン族」。同じく民族においては「ヘブライ人の中のヘブライ人」。同じく律法においては「律法によればファリサイ人」。同じく熱心さにおいては「熱心のゆえに教会を迫害した者」。同じく生き方においては「律法における義については、非難されるところのない者であった」。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.15

15

His ergo omnibus se probavit magis fiduciam habere in carne et in circumcisione; quae omnia judaicae disciplinae habuerit, et in sanguine, et in gente, et in animo, et in vita.

PL 8, 1218C

こうしてこれらすべてによって、自分が肉と割礼においてより多くの信頼を持つことを証した。これらすべては、血においても、民族においても、心においても、生き方においても、ユダヤ的な教えに属するものを彼が有していたということである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.16

16

Quod autem dixit secundum aemulationem persequens Ecclesiam; ut magnum studium pro synagoga habens, ecclesiam persequeretur. Item quod ait secundum justitiam, hoc est per mores et vitam, unde homo justificatur; in lege tamen Judaeorum ait.

PL 8, 1218D

「熱心のゆえに教会を迫害した」と言ったのは、彼がシナゴーグのために大いなる熱心を抱き、教会を迫害していたということである。また「義については」と言ったのは、すなわち行いと生き方によって、人がそれによって義とされるところのものであるが、それでもユダヤ人の律法における義について言っているのである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.17

17

Cum essem sine reprehensione, ut nullum crimen admiserim, fecerimque omnia quae lex jussit. Ipsa est enim justitia apud Judaeos ex lege.

PL 8, 1219A

「非難されるところのない者であった」とは、いかなる犯罪も犯さず、律法が命じたことをすべて行っていたということである。というのも、ユダヤ人のもとの義とは、まさに律法から来る義だからである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.18

18

Verum cum justitia nunc nobis Christianis a Christo sit, et propter ipsum justificemur; Illa, inquit, quae erant mihi in lucro, haec pro damno esse duxi: hoc est damnum mihi facere intellexi, habens omnia illa vilia propter Christum.

PL 8, 1219A

しかし今や、我々キリスト教徒にとって義はキリストから来るものであり、我々は彼のゆえに義とされるのであるから、「私にとって利益であったそれらのものを、私は損失とみなした」と彼は言う。すなわち、キリストのゆえにそれらすべてを卑しいものとし、それが自分にとって損失をもたらすものであると悟った、ということである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.19

19

VERS. 8, 9.Verum et hoc adjecit, Propter eminentiam Christi Jesu Domini nostri. Graecus autem habet propter eminentiam cognitionis Domini nostri Jesu Christi: ut illa ostendat et parva esse et minima et magis contraria, si sola sint; quia damno sunt, inquit: et ista Christi eminentia est quae excellat et vincat omnia.

PL 8, 1219A

〔第8–9節〕さらに彼はこう付け加えた。「我々の主イエス・キリストの卓越のゆえに」。しかしギリシア語は「我々の主イエス・キリストを知ることの卓越のゆえに」とする。これは、それらのもの〔先述の諸々の誇り〕が、それ自体だけであるなら、小さく、取るに足らず、むしろ相反するものであることを示すためである。というのも、それらは損失だからである、と彼は言う。そしてこのキリストの卓越こそが、すべてに勝り、すべてに打ち勝つものである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.20

20

Propter quem universis detrimentis affectus sum, et ut stercora existimo. Concludit sensum, omnia se illa contemnere, et detrimenta omnia pati propter Christum, ut lucri Christum faciat. Quid autem est detrimentis affectus sum?

PL 8, 1219B

「彼のゆえに、私はあらゆる損失を被り、それらを糞土とみなす」。彼はここで、自分がそれらすべてを軽んじ、キリストを利得とするために、キリストのゆえにあらゆる損失を被る、という趣旨を結んでいる。では「損失を被った」とはどういうことか。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.21

21

Omnia illa, quae gloriosa mihi fuerant, et de sanguine, et de tribu, et de gente, et quod in lege fueram pharisaeus, et quod justitiam sic servassem, ut sine reprehensione essem; his omnibus projectis, detrimenta omnium rerum sustinui; et illa omnia ut stercora existimavi vel existimo.

PL 8, 1219B

血について、部族について、民族について、律法においてファリサイ人であったこと、そして非難されるところのないほどに義を守っていたことなど、私にとって栄光であったすべてのもの——これらすべてを投げ捨てて、私はあらゆる事柄における損失を被った。そしてそれらすべてを糞土とみなした、あるいは今もみなしている。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.22

22

Melius enim sic legimus, quam existimor: nam et graecus ita posuit, ἡγοῦμαι, non ut ipse ab aliis existimetur, sed ut existimet illa omnia superiora, ut stercora; atque illa abjiciat, et justa sententia Christum lucrifaciat. Ipse subjungit. Et inveniar in illo.

PL 8, 1219B

というのも、我々は「私はみなされる」と読むよりも、こう〔「私はみなす」と〕読む方がよいからである。ギリシア語もそのように「ヘーグーマイ」(私はみなす)と置いており、これは彼自身がほかの人々からどうみなされるかということではなく、彼自身が先の栄光あるものすべてを糞土とみなす、ということである。そしてそれらを投げ捨て、正しい判断によってキリストを利得とするのである。彼はさらにこう付け加える。「そして、彼のうちに見いだされるために」。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.23

23

Hoc est enim Christum lucrifacere, jam in eo esse, et fide illi jungi, et ipsum sentire, ipsum habere. Non meam justitiam habens, quae ex lege est.

PL 8, 1219C

これこそがキリストを利得とすることである。すなわち、すでに彼のうちにあり、信仰によって彼と結ばれ、彼自身を感じ、彼自身を持つことである。「律法から来る、私自身の義を持つのではなく」。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.24

24

Illam scilicet quam supra exposui, cum sine reprehensione viverem: tunc enim quasi mea justitia est, vel nostra, cum moribus nostris justitiam Dei mereri nos putamus perfectam per mores. At non, inquit, hanc habens justitiam. Sed quam?

PL 8, 1219C

すなわち、先に述べた、非難されるところなく生きていたときのあの義である。というのも、我々が自分たちの行いによって神の義を、行いを通して完全なものとして受けるに値すると考えるとき、それは言わば私自身の義、あるいは我々自身の義だからである。しかし「そのような義を持つのではなく」と彼は言う。では、どのような義を〔持つのか〕。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.25

25

Illam subjungit: Sed eam, quae est ex fide Christi, quam praedixit; ex Deo justitiam, ex fide. Hanc ergo justitiam, inquit, habet; non illam, quae ex lege est, quae in operibus est, ut dixi, et carnali disciplina; sed hanc quae ex Deo procedit.

PL 8, 1219C

彼はそれに続けてこう言う。「そうではなく、キリストへの信仰から来る義を」——先に述べた義である——「神から来る義を、信仰によって」。それゆえ彼はこの義を持つ、と言う。律法から来る義、すなわち先に述べたように業と肉的な教えのうちにある義ではなく、神から発するこの義を持つのである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.26

26

Quae illa est? justitia ex fide, quae est fides ex fide Christi, id est ex nobis in Christum. Et plenissime subjecit, quae sit fides nobis in Christum, unde nobis justitia est.

PL 8, 1219D

それはどのようなものか。信仰から来る義である。それは「キリストへの信仰から」来る信仰、すなわち我々からキリストへ向かう信仰である。そして彼は、我々のキリストへの信仰がどのようなものであり、そこから我々に義があるのかを、きわめて詳しく付け加えている。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.27

27

VERS. 10, 11.-- Ad cognoscendum eum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum ejus; particeps oneris mortis ejus; si quo modo obvius fiam in resurrectione, quae est ex mortuis.

PL 8, 1219D

〔第10–11節〕「彼を知るために、また彼の復活の力を、また彼の受難への与りを〔知るために〕。彼の死という重荷に与る者として。もし何らかの仕方で、死者からの復活において、〔彼を〕迎える者となれるならば」。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.28

28

Exponit fidem quam habemus in Christo, quam persuadere se dixit et annuntiare Philippensibus, quae procedit ex Deo, justitia ex fide, ex fide quam subjungit ad eum cognoscendum, quid sit, qui ipse sit, unde sit.

PL 8, 1220A

彼は、我々がキリストにおいて持つ信仰、すなわち自分がフィリピの人々に説き勧め、告げ知らせたと言うところの信仰を説き明かす。それは神から発する信仰、信仰から来る義であり、この信仰について、彼を知るため——彼が何であり、彼自身が何者であり、どこから来るのか——ということを付け加える。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.29

29

Utique de Christo haec deinde adjunxit, et virtutem resurrectionis ejus. Vel in eo quod resurrexit virtute; magna enim virtus resurgere a mortuis: vel in eo quod ad nostram salvationem resurrexit; haec enim est virtus resurrectionis ejus.

PL 8, 1220A

むろん、これに続けて彼はキリストについて「そして彼の復活の力を」と付け加えた。それは彼が力によってよみがえったという点においてか——死者からよみがえることは大いなる力であるから——、あるいは彼が我々の救いのためによみがえったという点においてか。というのも、これこそが彼の復活の力だからである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.30

30

Atque idem sequentibus probavit: etenim, inquit, si societatem passionum ejus habemus, sicut, ipse dixit, quia mortis participes fuimus vel sumus, idcirco et participes ejus erimus. Haec virtus est resurrectionis, quia est societas nobis passionum ejus.

PL 8, 1220A

そして彼は同じことを、続く言葉で証している。すなわち、「もし我々が彼の受難への与りを持つならば」と、彼自身が言ったように、我々が彼の死に与る者であった、あるいはある、それゆえに我々もまた彼〔の復活〕に与る者となるであろう、というのである。これが復活の力である。すなわち、我々に彼の受難への与りがあるということである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.31

31

Quae autem est ista societas? quia qui Christum credimus, passiones toleramus, et omnes passiones, utique ad crucem atque ad mortem: quibus his omnibus ex cognitione et ex passionum societate resurrectio provenit; et inde cum participes mortis onerisque ejus sumus, aliquo modo obvii efficimur, ut in resurrectione obvii veniamus, quae resurrectio est a mortuis.

PL 8, 1220B

では、この与りとは何か。我々はキリストを信じる者として、もろもろの受難に耐え、あらゆる受難に、すなわち十字架に至るまで、死に至るまで耐えるということである。これらすべてから、知ることと受難への与りとから、復活が生じる。そして、そこから我々が彼の死とその重荷とに与る者となるとき、我々はある仕方で〔彼を〕迎える者となり、死者からの復活において迎える者として来ることになる。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.32

32

Ecce quae fides in Christum est; et hanc docere se dicit, docens quid in vita agendum sit; scilicet ut socii passionis Christi, et hoc credamus, et haec nobis fides sit, quia veniemus in virtute resurrectionis ejus; participes scilicet effecti oneris mortis ejus; ut ob hoc aliquo modo obvii fiamus in resurrectione, quae est ex mortuis.

PL 8, 1220B

見よ、これがキリストへの信仰である。そして彼はこれを教えていると言い、この世でなすべきことを教えている。すなわち、キリストの受難に与る仲間として、我々が彼の復活の力のうちに来るであろうということを信じ、これが我々の信仰となるように、ということである。すなわち、彼の死という重荷に与る者となり、そのゆえにある仕方で、死者からの復活において〔彼を〕迎える者となるためである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.33

33

Hoc praemium est, labor ille; illa vita, hoc meritum et gloria. VERS. 12. Non propterea quod jam acceperim aut jam consummatus sim. Fortius hoc adjecit de se quidem memorans; sed nostrum est ad nos revocare quod de se Paulus dicit.

PL 8, 1220C

これが報いであり、あれが労苦である。あれが生涯であり、これが功と栄光である。〔第12節〕「私がすでにそれを受けた、あるいはすでに完成された者であるから、というのではない」。彼はこれを、自分自身のことを語りながらも、より強くこう付け加えている。しかし、パウロが自分について語ることを我々自身に引き戻して受け取るのが、我々のなすべきことである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.34

34

Quid autem istud est? ut illis laboribus, et illa tolerantia societatis in morte atque passionibus, obviam ire possimus, simulque consurgere in resurrectione mortuorum.

PL 8, 1220C

それはどういうことか。すなわち、あの労苦によって、また死と受難への与りにおけるあの忍耐によって、我々が〔キリストを〕迎えに出ることができ、同時に死者の復活においてともに立ち上がることができるように、ということである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.35

35

Sed non propterea, inquit, haec ego ago, quod jam ista acceperim aut consummatus jam sim: quamdiu enim quisque vivit, nondum haec accipit aut consummatur; adhuc enim in societate passionum ejus versatur: quippe cum usque ad mortem sit societas passionum.

PL 8, 1220C

「しかし私がこれを行うのは、すでにそれらを受けた、あるいはすでに完成された者であるからではない」と彼は言う。人は生きている限り、いまだこれを受けることも完成されることもないからである。その人はなお彼〔キリスト〕の受難への与りのうちにあるのであり、受難への与りは死に至るまで続くものだからである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.36

36

Nondum ergo accipit neque consummatur, sed perseverat usque vitae exitum, in iisdem istis laboribus et vera societate passionum ejus manens, tunc poterit in resurrectione ejus ex mortuis obvius ire.

PL 8, 1220C

それゆえ彼はいまだそれを受けず、完成されてもいない。しかし、生命の終わりに至るまで、これら同じ労苦と、彼の受難への真の与りのうちにとどまりつつ耐え忍ぶ。そのときはじめて、死者からの彼の復活において迎えに出ることができるのである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.37

37

In quo tamen etiam dubitationem posuit dicendo si quo modo obvius fiam. Quod adhuc enim vivit, ideo dixit si quo modo. Nam cum perseverat in societate passionum, qui etiam ipsa morte consimilis extiterit, nulla dubitatio est quin obvius fiat in resurrectione.

PL 8, 1220D

しかし彼は、「もし何らかの仕方で迎える者となれるならば」と言うことによって、そこに一つの疑いをも差し挟んでいる。彼がなお生きているからこそ、「もし何らかの仕方で」と言ったのである。というのも、受難への与りのうちにとどまり続け、その死そのものにおいても〔キリストに〕似た者となった者にとっては、復活において迎える者となることに何の疑いもないからである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.38

38

Quid est autem obvium fieri in resurrectione mortuorum? Perfecta atque plena vita uniuscujusque et exacta ex societate passionum Christi omnibus modis eo tempore cum resurrectio fit a mortuis, id est cum resuscitantur mortui.

PL 8, 1221A

では、死者の復活において迎える者となるとはどういうことか。おのおのの完全かつ充実した生涯が、あらゆる点でキリストの受難への与りから成し遂げられ、死者からの復活が起こるそのとき、すなわち死者らがよみがえらされるそのときに、〔迎える者となるの〕である。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.39

39

Ille, ut Paulus de se loquens dicit, ille, inquam, qui plena societate passionum ejus egit vitam, obvius Christo fit: non resuscitatur, sed obvius Christo fit.

PL 8, 1221A

パウロが自分について語りつつ言うように、彼は——すなわち、彼の受難への与りを全うしつつ生涯を送った者は——キリストを迎える者となる。よみがえらされるのではなく、キリストを迎える者となるのである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.40

40

Alii resuscitantur tantummodo; at vero perfecti, et omni genere passi quemadmodum Christo obvii erunt, et obvii ibunt venienti Christo; sicut et ipse alibi dixit. Merito igitur si quo modo ait, quod adhuc in vita sit.

PL 8, 1221A

ほかの者たちは、ただよみがえらされるだけである。しかし完全な者たち、あらゆる仕方で〔キリストとともに〕苦しみを受けた者たちは、キリストを迎える者となり、来られるキリストを迎えに出て行くであろう——彼自身がほかの箇所で言ったとおりである。それゆえ彼が「もし何らかの仕方で」と言ったのは当然である。彼がなお生きているからである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.41

41

Et merito adjunxit, non propterea quod jam acceperim, aut jam consummatus sim: sector autem ut aliquando comprehendar, in quo et comprehensus a Christo sum. Vides quod adhuc in vita se esse dicat, et idcirco supra dubitaverit.

PL 8, 1221A

また彼が、「私がすでにそれを受けた、あるいはすでに完成された者であるから、というのではない。しかし私は、いつかとらえられる者となるために追い求めている〔底本は受動形 comprehendar。3.46 の引き直しでは comprehendam とあるが、本文どおりに訳した〕。まさにそこにおいて私自身もまた、キリストによってとらえられているのである」と付け加えたのは当然である。彼がなお生きている者であると自ら言い、それゆえ先に疑いを差し挟んでいたことが、ここから分かる。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.42

42

Sectatur enim adhuc per passiones omnes Christum, ut comprehendat Christum, id est ut perveniat ad Christum omnibus passionibus ejus particeps factus.

PL 8, 1221B

というのも彼は、キリストをとらえるために、なおもあらゆる受難を通してキリストを追い求めているからである。すなわち、キリストのあらゆる受難に与る者となって、キリストのもとに至るためである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.43

43

Christus enim omnibus passionibus suis liberavit omnes sequentes; et quodammodo comprehendit universos, sed qui sequerentur.

PL 8, 1221B

というのも、キリストは自らのあらゆる受難によって、彼に従う者たちすべてを解放したからである。そしてある仕方で、彼はすべての者をとらえているが、それは従う者たちに限られる。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.44

44

Is qui sequi et comprehendere Christum vult, in omnibus passionibus sequi Christum debet, ut comprehendat Christum in eo in quo et comprehensus a Christo est.

PL 8, 1221B

キリストに従い、キリストをとらえようと欲する者は、あらゆる受難においてキリストに従わなければならない。それは、自分がキリストによってとらえられているまさにその点において、キリストをとらえるためである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.45

45

Nam si passionibus suis Christus liberavit omnes, comprehendit omnes passionibus suis; in his igitur sumus. Id est particeps Christo factus per ejus passiones, in eo comprehendit Christum, in quo comprehensus a Christo est. VERS. 13, 14.

PL 8, 1221B

というのも、もしキリストが自らの受難によってすべての者を解放したのであれば、彼は自らの受難によってすべての者をとらえているのであり、それゆえ我々はその中にあるのである。すなわち、彼の受難を通してキリストに与る者となった者は、自分がキリストによってとらえられているまさにその点において、キリストをとらえるのである。〔第13–14節〕

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.46

46

Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Adhuc perseverat in eo quod dixi quod adhuc vivit, et idcirco non jam acceperit nec consummatus sit, nec jam comprehenderit. Hoc enim dixit, sector autem ut aliquo modo comprehendam.

PL 8, 1221C

「兄弟たちよ、私は自分がすでにとらえたとは思っていない」。彼はなお、私が述べた点——すなわち彼がなお生きており、それゆえまだ受けてもおらず、完成されてもおらず、まだとらえてもいない、という点——にとどまっている。というのも彼はこう言ったからである。「しかし私は、何らかの仕方でとらえるために追い求めている」。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.47

47

Ergo arbitror nondum me comprehendisse ut exinde intelligant Philippenses quam longe a beneficiis liberationis sint, cum ipse ille Paulus in tot passionibus Christi saepe versatus, caesus, inclusus, feris objectus, et caeteris malis oneratus, nondum tamen se arbitretur comprehendisse Christum; quippe cum adhuc vivat et supersit.

PL 8, 1221C

「それゆえ私は、いまだとらえたとは思っていない」と〔言う〕のは、そこからフィリピの人々が、解放の恩恵からいかに遠く隔たっているかを悟るためである。あのパウロ自身が、キリストの数多の受難のうちにしばしば身を置き、打たれ、閉じ込められ、獣に投げ与えられ、そのほかの災いを負わされながらも、なお自分がキリストをとらえたとは思っていないのである。彼がなお生きて、生き残っているからにほかならない。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.48

48

Magna illa participatio passionis per quam vere jungimur, si Christum etiam in passione imitemur.

PL 8, 1221C

受難へのあの与りは大いなるものであり、それによって我々は真に〔キリストと〕結ばれる——もし我々が受難においてさえもキリストに倣うならば。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.49

49

Unum adhuc tamen quae sunt retro transmittens in oblivionem, in ea vero quae in primo sunt extendens me secundum regulam, sector ad bravium supernae vocationis in Christo Jesu.

PL 8, 1221C

「しかし、なお一つのことがある。すなわち、過ぎ去ったことがらを忘却へと送り、前にあることがらへと、規範にしたがって自分を伸ばしつつ、私はキリスト・イエスにある上よりの召しの褒賞を目指して追い求めている」。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.50

50

Quoniam, ut diximus, ita supra locutus si quo modo obvius fiam in resurrectione mortuorum, et docuimus cur sit posita ista dubitatio quod adhuc vivat, et multa possent accidere, maximeque ipsa illa mors; idcirco adjunxit non se arbitrari comprehendisse adhuc Christum.

PL 8, 1221D

というのも、先に述べたように、彼は「もし何らかの仕方で死者の復活において迎える者となれるならば」とすでに語っており、彼がなお生きているためにこの疑いが差し挟まれた理由、そして多くのことが起こりうること、とりわけあの死そのものが起こりうることを、我々はすでに教えたからである。それゆえ彼は、自分がなおキリストをとらえたとは思っていないと付け加えたのである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.51

51

Sed quiddam habere etiam nunc in sententia se ostendit; unum, inquit. Quid illud est? ut omnia quae praeterita sunt in oblivionem mittantur, sequatur tantum quae futura sunt in primo; id est in his quae ante nos prima sunt, et sequenda secundum regulam disciplinamque praeceptorum, a Christo ut ad bravium supernae vocationis, in Christo tamen Jesu, venire possimus.

PL 8, 1221D

しかし彼は、今もなお一つの考えを持っていることを示している。「一つのこと」と彼は言う。それは何か。過ぎ去ったことがらはすべて忘却へと送られ、ただ前にある将来のことがらにのみ従う、ということである。すなわち、我々の前にある第一のことがらにおいて、規範と教えの命令にしたがって従うべきものにおいて、キリストから、上よりの召しの褒賞へと、しかもキリスト・イエスにあって至ることができるように、ということである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.52

52

Duo igitur praecepta sunt ad reliquam vitam christiano ordine viventi, et qui ex regula adhuc vivat, ut ea omnia quae egit, bene licet recteque agat, non sibi tamen in memoria teneat, tamquam inde mereatur quae consequi habet; sed mittat in oblivionem, semper deinde quasi nova sequatur, quae restant, secundum regulam tamen vivens, ac se in ea semper extendens, atque usque ad exitum mortis custodiens regulam christiani, ut possit ad bravium venire.

PL 8, 1222A

こうして、キリスト教徒としての秩序に生き、なおも規範にしたがって生きる者にとって、残された生涯のためには二つの命令がある。すなわち、たとえ善くまた正しく行ったとしても、自分が行ったことのすべてを、そこから将来得るべきものに値するかのように記憶にとどめず、むしろ忘却へと送ること。そして次には、残されたことがらを、いつも新しいことであるかのように追い求め、それでもなお規範にしたがって生き、その中に自分をつねに伸ばしつつ、死の終わりに至るまでキリスト教徒の規範を守り、褒賞に至ることができるように、ということである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.53

53

Nam meminisse praeteritorum, etiam recte factorum primum, merito suo attribuentis et vindicantis est; cum haec nec nostra sint, et non operibus nostris gratiam consequamur.

PL 8, 1222B

というのも、まず第一に、過ぎ去ったことがら——たとえ正しく行われたことであっても——を記憶することは、それを自分の功に帰し、自分の権利として主張する者のすることだからである。これらは我々自身のものでもなければ、我々は自分の行いによって恩寵を得るのでもないのに、である。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.54

54

Deinde nescio quomodo in ea quae in primo sunt, id est quae consequuntur, negligentes sumus, fiducia quia multa facimus. Unde praecepit apostolus, retro quae sunt, transmittenda esse omnia in oblivionem.

PL 8, 1222B

さらに、我々はどういうわけか、前にあることがら、すなわちこれから続くことがらについては怠慢になる。それは、自分が多くのことを行っているという自負のゆえである。それゆえ使徒は、過ぎ去ったことがらはすべて忘却へと送られるべきであると命じたのである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.55

55

Potest accipi etiam illa quae diximus, sed diversa vita qua viximus: ut ipse Paulus, quod judaeus fuit, quod insectator legis, et caetera: ut haec dixerit retro esse, et in oblivionem mittenda; ac si nostrum unusquisque vitam praeteritam in oblivionem debeat mittere.

PL 8, 1222B

また、先に述べたことは、我々がかつて送っていた別の生活についても理解することができる。たとえばパウロ自身がユダヤ人であったこと、律法を追い求める者〔底本は insectator(迫害する者)。sectator と読む〕であったこと、そのほかのことがらであって、彼はこれらが過ぎ去ったことであり、忘却へと送るべきことであると言ったのである。あたかも我々のおのおのが自分の過去の生活を忘却へと送るべきであるかのように。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.56

56

Verum fortior ille sensus, etiam bene gestam, et recte secundum regulam actam vitam praeteritam, in oblivionem mittere debeamus, et in ea quae in primo sunt nos extendere secundum regulam, ut sequi Christum possimus ad bravium supernae, inquit, vocationis.

PL 8, 1222B

しかし、より強い意味は次のとおりである。すなわち、たとえ善く成し遂げられ、規範にしたがって正しく行われた過去の生活であっても、我々はそれを忘却へと送るべきであり、前にあることがらにおいて、規範にしたがって自分を伸ばし、「上よりの召し」の褒賞へとキリストに従うことができるようにすべきである、ということである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.57

57

Ex eo enim jam Christiani sumus, vocati a Deo sumus. Haec superna vocatio est: nemo enim ad Deum vel a Deo vocatur nisi in Jesu Christo.

PL 8, 1222C

というのも、そこからして我々はすでにキリスト教徒であり、神によって召された者だからである。これが上よりの召しである。だれも、キリスト・イエスにある以外には、神へと、あるいは神によって召されることはないからである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.58

58

Ipse enim est janua, ipse propitiator, conciliator ipse: et hoc multis partibus docuimus: et sic vita nobis est atque esse debet; ut duce Christo praeeunte, id est fide nostra in Christo, ad bravium venire possimus. VERS. 15, 16.

PL 8, 1222C

というのも、彼こそが門であり、彼こそが宥めをなす者であり、彼こそが和解をもたらす者だからである。これについては我々はすでに多くの箇所で教えた。そしてこのように、我々の生は、キリストが導き手として先立ってくださること、すなわち我々のキリストへの信仰によって、褒賞へと至ることができるものであり、またそうあるべきものである。〔第15–16節〕

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.59

59

Quicumque itaque perfecti sumus, hoc sentiamus: et si quid aliter sapitis, et hoc Deus vobis revelavit. Hinc intelligi licet, vere nos exposuisse de his quae supra diximus, ut retro transmittamus in oblivionem ea quae sunt gesta a nobis in recta regula.

PL 8, 1222C

「それゆえ、完全な者である我々はみな、このことを思うべきである。そしてもし汝らが何か異なることを思うなら、それもまた神が汝らに啓示されたことである」。これによって、先に我々が述べたことを我々が正しく説き明かしたことが分かる。すなわち、正しい規範にしたがって我々によって行われたことがらを、忘却へと送るべきである、ということである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.60

60

Siquidem jungit: quicumque itaque perfecti, retro mittant in oblivionem omnia quae gesta sunt. Non enim meritis nostris, sed Dei gratia, consequimur bravium. Sic igitur hortatur: hoc sentiamus, inquit. Qui illi hoc sentiant? Quicumque perfecti sumus.

PL 8, 1222D

実際、彼は続けてこう言っている。「それゆえ、完全な者はみな、行われたことがらをすべて忘却へと送るべきである」。というのも、我々は自分の功によってではなく、神の恩寵によって褒賞を得るからである。こうして彼はこう勧める。「このことを思うべきである」と彼は言う。だれがそれを思うべきなのか。「完全な者である我々はみな」である。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.61

61

Quid autem sentiamus? Ut quae sunt retro, transmittamus in oblivionem, et praesens enim tempus, id est quod nunc gerimus, in oblivionem transmittendum est.

PL 8, 1222D

では、何を思うべきなのか。過ぎ去ったことがらを忘却へと送ること、そして現在の時、すなわち今我々が行っていることも、忘却へと送られるべきである、ということである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.62

62

Utique si praesens, et praeteritum scilicet, et quae in vita habuimus: et ad ea quae in primo sunt, extendamus nosmetipsos secundum regulam. Hoc, inquit, sentiamus omnes, et omnes perfecti.

PL 8, 1222D

むろん、現在のことがそうであるなら、過去のこと、また我々が生涯において持っていたことも同様である。そして前にあることがらへと、規範にしたがって我々自身を伸ばそうではないか。「このことを、我々完全な者はみな思うべきである」と彼は言う。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.63

63

Quod vero adjungit, et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelavit, si plenus est sensus, et se tenens non ad posteriora conjunctus, sic intelligendus est: et si est aliquid de hoc ipso, quod nos diximus, quod vos aliter accipiatis, et intelligatis, sapiatis concedo vobis: quoniam enim de perfectis loquitur, sic enim dixit, quicumque itaque perfecti sumus.

PL 8, 1223A

しかし彼が付け加えた「もし汝らが何か異なることを思うなら、それもまた神が汝らに啓示されたことである」ということは、もしこれが完結した意味であり、後続の部分に結びつかず、それ自体で成り立つものであるなら、次のように理解されるべきである。すなわち、我々が述べたこのことについて、もし諸君がそれを異なる仕方で受け取り、理解し、思うところがあるとしても、それを私は諸君に許す、ということである。というのも彼は完全な者について語っているからであり、実際「それゆえ、完全な者である我々はみな」と言っているとおりである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.64

64

Ergo qui perfecti, etiamsi aliter sapitis: quae conclusit ad concessionem, et hoc Deus vobis revelavit, bonum est, quoniam hoc et hoc, quod vos sapitis, et id quod ego dixi.

PL 8, 1223A

それゆえ、完全な者たちよ、たとえ諸君が異なることを思うとしても——彼はこれを一つの譲歩として結んでおり、「それもまた神が汝らに啓示されたことである」というのは、善いことである。なぜなら、これもまたそれも、すなわち諸君が思うことも、私が言ったことも〔ともに善いこと〕だからである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.65

65

Si autem non est istud, concedentes, pendebit sensus, ut ita dictum sit, si quid aliter sapitis, et tamen hoc vobis Deus revelavit: adjungit quod subjunctum est: Tamen id sapiamus ad quod pervenimus, id est, quod nos docuimus, et ad quod instituti sumus.

PL 8, 1223A

しかしもしこれが譲歩でないなら、意味は後に続く部分にかかることになり、次のように言われたことになる。「もし汝らが何か異なることを思うとしても、それでもなおそれは神が汝らに啓示されたことである」——そして続く言葉を結びつける。「しかし、我々が到達したところのものを思おうではないか」——すなわち、我々が教えたところのもの、我々がそれへと導き入れられたところのものを、である。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.66

66

Sic enim subjungit, verumtamen in id quod pervenimus, in id ipsum sapiamus, in eodem ambulemus.

PL 8, 1223B

彼は続けてこう言うからである。「しかし、我々が到達したところのものにおいて、まさにそのことを思い、その同じ道を歩もうではないか」。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.67

67

Hoc est, ex quo Evangelium vobis pronuntiavi, et ad hoc usque pervenimus genere vivendi et intelligendi; id ipsum, inquit, sapiamus, et in eodem ambulemus; in id scilicet quod pervenimus: etenim dicendo tamen, quasi repudiat.

PL 8, 1223B

これはすなわち、私が諸君に福音を告げ知らせて以来、我々がここまで到達してきた生き方と知解の仕方のことである。「まさにそのことを思い、その同じ道を歩もうではないか」と彼は言う——すなわち、我々が到達したところのものにおいて、である。というのも「しかし」と言うことによって、彼はいわば〔異なる思いを〕退けているのである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.68

68

Quod supra est non admittimus, et sensus talis: est quidem istud tolerabile et faciendum; verumtamen illud maxime. Ergo et si aliter sapitis, et si hoc Deus vobis revelavit, quo aliter sapitis; verumtamen in id quod pervenimus, in id ipsum sapiamus.

PL 8, 1223B

我々は、先に述べたことを受け入れないのであり、意味はこうである。「なるほどそれも許容でき、なされてよいことではある。しかしそれよりも、こちらの方こそ何よりも重要である」。それゆえ、たとえ諸君が異なることを思い、たとえそれが神が諸君に啓示されたことであって、諸君が異なることを思っているのだとしても、「しかし、我々が到達したところのものにおいて、まさにそのことを思おうではないか」ということである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.69

69

Quid autem illud est, in id quod pervenimus? Quod olim ex meis monitis accepistis, et quod nunc a me praeceptum est: in id enim pervenimus, ex omni admonitione et praeceptis: inquit autem, pervenimus; praeceptis nostris scilicet; ut quae retro sunt transmittentes in oblivionem, in ea quae in primo sunt, extendamus nos secundum regulam, ut ad bravium supernae vocationis veniamus in Jesu Christo.

PL 8, 1223B

では、「我々が到達したところのもの」とは何か。それは、諸君がかつて私の訓戒から受け取ったこと、そして今私によって命じられたことである。というのも我々は、あらゆる訓戒と命令を通して、そこに到達したからである。「到達した」と彼は言う——すなわち、我々自身の命令によって、ということである。過ぎ去ったことがらを忘却へと送り、前にあることがらへと、規範にしたがって自分を伸ばし、キリスト・イエスにある上よりの召しの褒賞へと至るように、ということである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.70

70

In eo ergo, inquit, ambulemus. Adeo de vita illa et de praecepto ad vitam superior ratio est. Siquidem supra dictum, quae sunt retro transmittentes in oblivionem, in primo quae sunt extendamus nos. Hoc est enim in eo ambulemus. VERS. 17, 18.

PL 8, 1223C

「それゆえ、その道を歩もうではないか」と彼は言う。かくして、先の論は、あの生について、また生のための命令について述べたものである。というのも、先に述べたように、過ぎ去ったことがらを忘却へと送り、前にあることがらへと自分を伸ばすべきだからである。これがすなわち「その道を歩む」ということである。〔第17–18節〕

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.71

71

Imitatores mei estote, fratres. Opportune ad sententiam, quam loquebamur; ut nihil ipsi novi faciant, etsi aliter sapiunt, etsi aliquid a Deo revelatum habent.

PL 8, 1223C

「私に倣う者となれ、兄弟たちよ」。これは我々が語っていた趣旨にちょうど合っている。すなわち、たとえ彼らが異なることを思うとしても、たとえ神から何かを啓示されているとしても、彼ら自身が何ら新しいことをしないように、ということである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.72

72

Imitatores mei, inquit, estote, fratres; ut quae ego ago, quae praecipio, quae in vita exerceo, quod sequor, hoc quoque vos imitemini, et sequamini. Et contemplamini eos qui ita incedunt, quemadmodum exemplum habetis nos.

PL 8, 1223D

「私に倣う者となれ、兄弟たちよ」と彼は言う。すなわち、私が行うこと、私が命じること、私が生涯において実践すること、私が従っていることを、諸君もまた倣い、従うように、ということである。「そして、我々を模範として持っているように、そのように歩む者たちを見つめよ」。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.73

73

Praeceptum dederat quid agendum perfectis viris esset, et postea adjecerat ne aliter saperent, et quasi concesserat; concludens tamen ut se potius sequerentur, atque ita ambularent quemadmodum ipse.

PL 8, 1223D

彼は、完全な人々が何をなすべきかについて命令を与え、その後、彼らが異なることを思わないようにと付け加え、いわばこれを譲歩していた。しかし結論としては、むしろ彼自身に従い、彼のように歩むべきであるとした。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.74

74

Nunc plena hortatione cum diceret, imitatores mei estote, adjecit exemplum, quo facilius persuaderet; ideo facere oportere; scilicet quod alii facerent: Contemplamini, inquit, eos qui ita incedunt, quemadmodum exemplum habetis nos.

PL 8, 1224A

今、「私に倣う者となれ」と満ちた勧めをもって言うにあたり、彼はより容易に説得するために、一つの実例を付け加えた。すなわち、ほかの人々がそうしているからこそ、そうすべきだということである。「我々を模範として持っているように、そのように歩む者たちを見つめよ」と彼は言う。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.75

75

Duo conclusit, qui ita incedunt quemadmodum nos, et in eo ipso ut et ipse his esset exemplum breviter collocavit, et qui aliis esset, et qui his esse deberet. Scilicet quemadmodum illi me imitantur, etiam vos habeatis et exemplum.

PL 8, 1224A

彼は二つのことを結んでいる。すなわち、我々のように歩む者たちがいるということ、そして彼自身もまた彼らにとって模範であったということを、短く一つに収めているのである。すなわち、ほかの人々にとっての模範であり、かつこれらの人々にとって模範であるべき者、ということである。つまり、彼らが私に倣うように、諸君もまた模範を持つように、ということである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.76

76

Multi enim incedunt, de quibus vobis saepe dixi. Plus adjecit, ut pauci essent qui illum viderentur imitari: multi, inquit, ita incedunt.

PL 8, 1224A

「というのも、多くの者が〔そのように〕歩んでいる。彼らについて私は汝らにしばしば語った」。彼はさらに付け加えている。彼に倣うと見える者がわずかであるかのように思われないよう〔ut pauci essent は字義どおりでは意味が逆になる。ne の脱落などの崩れを疑い、否定を補って解した〕、「そのように歩む者は多い」と彼は言う。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.77

77

Et adjecit aliud argumentum, ne hodie vobis exemplum proferam ad exhortationem, multi, inquit, sunt qui incedunt sicuti nos, de quibus saepe dixi. Ergo non ad tempus protulit eos qui ita incederent; siquidem de ipsis quod ita incederent, saepe jam dixerit.

PL 8, 1224B

彼はさらに別の論拠を付け加えた。それは、私が今日、勧めのためだけに諸君に模範を示すことがないようにするためである。「我々のように歩む者は多い」と彼は言う——私がしばしば語ってきた者たちのことである。それゆえ彼は、そのように歩んでいた人々を、一時のこととして持ち出したのではない。彼らがそのように歩んでいたことについては、すでにしばしば語っていたからである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.78

78

VERS. 19. Nunc autem etiam lacrymabundus dico, inimicos crucis Christi; quorum Deus venter, et gloria in turpitudine eorum qui terrena sapiunt. Major hortatio est, cum ex metu sit. Supra enim ex commodis et utilitatibus.

PL 8, 1224B

〔第19節〕「しかし今や、私は涙ながらにも言う。彼らはキリストの十字架の敵であり、彼らの神は腹であり、彼らの栄光は彼らの恥のうちにあり、彼らは地上のことを思う者たちである」。恐れに基づくものであるから、これはより大きな勧めである。というのも、先には益と有用性とに基づいていたからである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.79

79

Nam est exhortatio quemadmodum vivant, ad hoc ipsum quod supra praecepit, cum ipse ad eamdem vitam compellat et adigat Philippenses, et dederit rursus aliud argumentum quod jam multi eodem modo vivunt, et multi quos jam ita vivere ipse Philippensibus Paulus saepe dixerit.

PL 8, 1224B

というのも、これは彼らがいかに生きるべきかについての勧めであり、先に命じたのと同じことがらへの勧めだからである。彼自身、フィリピの人々を同じ生き方へと駆り立て促しており、さらにまた別の論拠を与えている。すなわち、すでに多くの者たちが同じ仕方で生きていること、そしてパウロ自身が、すでにそのように生きている多くの者たちについてフィリピの人々にしばしば語っていたということである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.80

80

Haec utilitas exhortationis majore ratione firmatur, quid mali pati habeant si aliter vixerint, et ut dixi major est persuasio ex timore. Adjecit etiam affectum, dicturus mala quae patiantur illi, qui aliter vivunt dicendo: lacrymabundus dico.

PL 8, 1224C

この勧めの有用性は、より大きな理由によって確証される。すなわち、もし異なる仕方で生きるならば、いかなる悪を被ることになるか、ということによってである。そして私が述べたとおり、恐れに基づく説得の方がより大きい。彼はまた感情をも付け加えた。異なる仕方で生きる者たちが被る悪を語ろうとして、「私は涙ながらに言う」と言ったのである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.81

81

Doleo enim et lacrymo, quia qui inimici crucis sunt, id est qui non credunt in hoc Evangelium, quod scilicet credant in Christum hominem, id est qui in homine fuerit, qui natus ex Maria sit, crucifixus sit.

PL 8, 1224C

十字架の敵である者たちとは、すなわちこの福音を信じない者たちである。つまり、人間キリストを、言い換えれば人間のうちにあった方——マリアから生まれ、十字架につけられた方——を信じるべきなのに、信じない者たちのことである。それゆえ私は悲しみ、涙するのである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.82

82

Omnes igitur haeretici qui neque cruxifixum, neque in homine Christum accipiunt, qui multi et varii sint; ii, inquam, finem habebunt interitum. Alii enim dixerunt hominem fuisse, non in homine fuisse. Alii negant omnino natum in carne, alii negant crucifixum.

PL 8, 1224C

それゆえ、十字架につけられたことも、人間のうちにあったキリストをも認めないすべての異端者たち——彼らは多く、さまざまであるが——、彼らは、私が言うように、滅びを終わりとして持つことになる。ある者たちは、〔キリストは〕人間であった、人間のうちにあったのではない、と言った。またある者たちは、肉において生まれたことを全く否定し、またある者たちは十字架につけられたことを否定する。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.83

83

Omnes ii haeretici, ut dixi, atque horum similes interituri sunt. Hoc enim dixit, quorum finis est interitus: quae utique consequentur hujusmodi homines.

PL 8, 1224D

これらすべての異端者たち、そして彼らに類する者たちは、私が言ったように、滅びるであろう。というのも彼は、彼らの終わりは滅びであると言ったからであり、これはこの種の人々にまさしく及ぶことがらである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.84

84

Et quid patientur, et quid sint, ita numerat, quid patientur, quorum finis est interitus; quid sint, quorum Deus venter; quid consequentur, et gloria, inquit, in turpitudine eorum? Quemadmodum sapiant, adjunxit: qui terrena sapiunt?

PL 8, 1224D

そして彼らが何を被り、何であるかを、彼はこのように数え上げる。何を被るか——彼らの終わりは滅びである。何であるか——彼らの神は腹である。何を得ることになるか——「彼らの栄光は彼らの恥のうちにある」と彼は言う。どのように思うかについては、「地上のことを思う者たち」と付け加えた。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.85

85

De interitu; quod finis eorum sit interitus, qui haec non credunt, id est qui inimici crucis sunt. Hoc enim dixit, inimicos crucis Christi esse, crucem Christi non credere. Hi, inquam, perituri, et finis his est interitus.

PL 8, 1225A

滅びについて——これらのことを信じない者たち、すなわち十字架の敵である者たちの終わりは滅びである、ということである。というのも彼は、キリストの十字架の敵であるとは、キリストの十字架を信じないことであると言ったからである。彼らは、私が言うように、滅びる者たちであり、彼らの終わりは滅びである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.86

86

At vero istud qui non credunt, id est qui inimici crucis Christi sunt, quomodo Deum habent ventrem, de quibus dixit, quorum Deus venter est?

PL 8, 1225A

しかし、これを信じない者たち、すなわちキリストの十字架の敵である者たちは、どのようにして神として腹を持つのであろうか。彼らについて彼は、「彼らの神は腹である」と言ったのである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.87

87

Duo quodammodo sunt, id est unum de duobus, qui inimici crucis Christi sunt: aut enim carnaliter sentientes crucem Christi rident, cum hominem Christum putant in crucem sublatum; non mysterio secundum Evangelium Christum in homine crucifixum, per quod peccatum vicit et triumphavit potestates, et triumphavit per carnem crucifixam: hanc, inquam, crucem in mysterio habemus.

PL 8, 1225A

キリストの十字架の敵である者たちには、ある意味で二種類がある。すなわち二つのうちの一つである。一つは、肉的に思う者たちであり、彼らはキリストの十字架を嘲笑する。彼らは、人間キリストが十字架に上げられたと考え、福音にしたがって奥義のうちにキリストが人間のうちで十字架につけられたのではないとする。この奥義によってこそキリストは罪に打ち勝ち、もろもろの権勢に打ち勝ち、十字架につけられた肉によって打ち勝ったのである。この十字架をこそ、と私は言うが、我々は奥義のうちに持っているのである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.88

88

Alii, ut dixi, ut secundum hominem, vere tantum hominem accipiunt crucem: et idcirco inimici sunt cruci, et hi quia carnaliter sentiunt, contemnunt mysterium crucis: et hi, ut dixi, de carne sentiunt, et nihil aliud quam de carne extimant, et illis Deus venter est, et gloria in turpitudine eorum est, et hi sunt, qui terrena sapiunt, quorum tamen finis est interitus.

PL 8, 1225B

またある者たちは、私が言ったように、人間にしたがって、真にただ人間としてのみ十字架を受け取る。それゆえ彼らは十字架の敵であり、彼らは肉的に思うがゆえに、十字架の奥義を軽んじる。そして彼らは、私が言ったように、肉について思い、肉のこと以外の何ものをも考えない。彼らにとって神は腹であり、彼らの栄光は彼らの恥のうちにあり、彼らこそが地上のことを思う者たちであり、それでもなお彼らの終わりは滅びなのである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.89

89

Aut rursus illi qui spiritalem sentiunt Christum. et non intelligunt illum in carne, neque crucifixum; et idcirco inimici sunt crucis Christi, et ipsi finem habebunt interitum.

PL 8, 1225B

あるいはまた、キリストを霊的な方としてのみ思い、彼が肉のうちにあったことも、十字架につけられたことも理解しない者たちがいる。それゆえ彼らもまたキリストの十字架の敵であり、彼らもまた滅びを終わりとして持つことになる。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.90

90

Et haec pars conclusa de illis est: quamquam ista pars pertineat et ad illos qui de Christo carnaliter sentiunt: at vero haec tria, quae sequuntur, ad eos pertinent qui de Christo carnaliter sentiunt; ut Deus eorum venter sit, et gloria in turpitudine eorum et terrena sapiunt.

PL 8, 1225B

そしてこの部分は、彼らについて結ばれている。もっともこの部分は、キリストについて肉的に思う者たちにも当てはまるのではあるが。しかし後に続く三つのことがら——彼らの神が腹であること、彼らの栄光が彼らの恥のうちにあること、そして彼らが地上のことを思うということ——は、キリストについて肉的に思う者たちに当てはまる。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.91

91

VERS. 20. Nostra enim conversatio in coelis est. Utique hoc contrarium superiori est; ad istam partem tamen quod dixit terrena sapiunt, aestimando Christum hominem esse, et hominem fuisse, et non in carne fuisse, sed cum carne venisse, sicuti Judaei venturum dicunt, et caeteri haeretici.

PL 8, 1225C

〔第20節〕「我々の生き方は天にあるからである」。これはたしかに、先のことがらと反対のことである。しかし、彼が「地上のことを思う」と言った、その部分に関しては——キリストを人間であると見なし、人間であったとし、肉のうちにあったのではなく、肉とともに来たとする、ちょうどユダヤ人たちやそのほかの異端者たちが〔キリストが〕来るであろうと言うのと同様の見方に対応する。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.92

92

At nos contra, omnem vitam, et conversationem vivendi in coelis habemus; sentientes de coelo venisse Christum, induisse carnem, in cruce sublatum. Denique sic adjungit: unde etiam salutarem expectamus Dominum nostrum Jesum Christum.

PL 8, 1225C

しかし我々は反対に、生の全体と、日々を生きる生き方とを天に持っている。キリストが天より来られ、肉を身にまとい、十字架に上げられたと思うからである。そこで彼はさらにこう付け加える。「そこから我々はまた、救い主なる我々の主イエス・キリストを待ち望んでいる」。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.93

93

Ut et inde venerit, et inde venturus sit. Etenim si inde venturus est, et ante inde venit. Qui enim ascendit, ipse est et qui descendit.

PL 8, 1225D

すなわち、そこから来られたのであり、またそこから来られるであろう、ということである。というのも、もしそこから来られるのであれば、以前にもそこから来られたのだからである。昇られた方こそが、まさに降られた方だからである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.94

94

Ergo nos in coelis habemus conversationem, quia inde et Salutarem expectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui venturus est ad judicium postremis temporibus; et erit nobis Salutaris, quia in ipsum credimus, et Christum expectamus. VERS. 21.

PL 8, 1225D

それゆえ我々は天に生き方を持つ。なぜなら、そこから我々はまた、救い主なる我々の主イエス・キリストを待ち望むからである。この方は終わりの時に裁きのために来られるであろう。そしてこの方は我々にとって救い主となられるであろう。なぜなら我々はこの方を信じ、キリストを待ち望んでいるからである。〔第21節〕

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.95

95

Qui transfiguravit corpus humilitatis nostrae, ut sit aequiforme cum corpore gloriae ipsius, secundum operationem potentiae suae, ut possit etiam universa illi subdere. Et iste locus tenet de resurrectione mysterium.

PL 8, 1225D

「この方は、我々の卑しい体を変容させ、御自身の栄光の体と同じ形となるようにした。御自身の力の働きにしたがってであり、それは万物を彼に従わせることさえできるためである」。そしてこの箇所は復活の奥義を保持している。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.96

96

Etenim quod Christus in carne positus implevit ut salvaret animas, ut et carni etiam per resurrectionem immortalitas daretur, virtutes suae crucis operatus est.

PL 8, 1226A

というのも、キリストは肉のうちに置かれて、魂を救うために成し遂げたことを、また復活によって肉にも不死が与えられるために、御自身の十字架の力を働かせたからである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.97

97

Et haec omnia expectamus, et ipsum Dominum nostrum Jesum Christum qui, inquit, illo mysterio quo descendit et crucifixus est et resurrexit, humilitatem nostri corporis vel figuram, aut magis corpus humilitatis nostrae transfiguravit. Quomodo istud est?

PL 8, 1226A

そして我々はこれらすべてのことを待ち望み、また我々の主イエス・キリスト御自身を待ち望む。この方は、と彼は言う、御自身が降り、十字架につけられ、よみがえられた、その奥義によって、我々の体の卑しさ、あるいはその姿を、いやむしろ我々の卑しい体そのものを変容させられたのである。これはどのようなことであろうか。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.98

98

Quia corpus nostrum humile cum resurgit et immutatur, in melius transfiguravit Jesus Christus humilitatem corporis nostri, vel corpus nostrum humile transfiguravit in magnificum.

PL 8, 1226A

我々の卑しい体がよみがえり、変えられるとき、イエス・キリストは我々の体の卑しさをより善いものへと変容させ、あるいは我々の卑しい体を輝かしいものへと変容させられた、ということである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.99

99

Dat illi scilicet aeternitatem, faciens ipsi indumentum coeleste; ut sit, inquit, aequiforme cum corpore gloriae ipsius.

PL 8, 1226A

すなわち彼はそれに永遠を与え、それに天上の衣をまとわせるのである。「それは、御自身の栄光の体と同じ形となるためである」と彼は言う。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.100

100

Namque Christus spiritus est, ex quo illi corpus species, et virtus, ipsa species quae virtus est, species gloriae corpus est divinae et aeternae.

PL 8, 1226B

というのもキリストは霊だからである。そこから彼にとっては、体とは姿であり、力である。力であるところのその姿、すなわち神的で永遠なる栄光の姿が、〔彼の〕体なのである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.101

101

Cum autem nos resurgentes immutabimur, et spiritales effecti fuerimus et anima et corpore et spiritu, ita enim ista in unum virum concurrunt, atque unus spiritus erunt; si et corpus humilitatis nostrae aequiforme, hoc est ejusdem atque aequalis formae cum corpore gloriae ipsius Christi, ut et nos spiritus simus, ut et ipse spiritus est.

PL 8, 1226B

しかし我々がよみがえって変えられ、魂においても、体においても、霊においても霊的な者となるとき——これらは一人の人間のうちに集まり、一つの霊となるのである——、もし我々の卑しい体もまた、すなわちキリスト御自身の栄光の体と同じ、すなわち等しい形をとるならば、我々もまた御自身が霊であるように、霊となるのである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.102

102

Fiet autem hoc secundum operationem potentiae ejus. Omne enim mysterium atque omnis actio Christi hoc operatur hoc complet secundum potentiam suam, ut nos in unum conveniamus; cum et anima et corpus et spiritus erunt, ut ipse spiritus est.

PL 8, 1226B

しかしこれは、御自身の力の働きにしたがって成るのである。というのも、キリストのあらゆる奥義とあらゆる働きは、御自身の力にしたがって、これを働かせ、これを成し遂げるからである。それは我々が一つに合わさるためであり、魂も体も霊も、御自身が霊であるように、一つの霊となるためである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.103

103

Item, quia Deus cum spiritus sit, subjicientur universa Deo cum ad unam virtutem redigentur, et sic, inquit, poterit universa illi subdere, scilicet Deo.

PL 8, 1226C

同様に、神は霊であるから、万物が一つの力へと帰せられるとき、万物は神に従わされる。そして「このようにして万物を彼に従わせることができるであろう」と彼は言う——すなわち神に、ということである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.104

104

Videri potest in continuum et non conjunctum in oratione, cum ita posuit ut possit etiam universa illi subdere, neque praemisit quo referamus illi.

PL 8, 1226C

文中で「彼に万物を従わせることさえできる」とだけ述べ、「彼」を何に結びつけて理解すべきかをあらかじめ示していないため、この言葉は文脈上つながっておらず、連結を欠いているように見えることがありうる〔底本は in continuum。non conjunctum と並ぶので、incontinuum(つながっていない)と読んだ〕。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.105

105

Etenim si illi ad Deum revocamus, Deus supra nominatus non est, sit obscurum et non rectum, sed ab interpretatore magis positum quam a Paulo. Quo igitur referimus illi?

PL 8, 1226C

というのも、もし我々がこの「彼」を神へと引き戻すならば、神は先にはまだ名指されていないのであるから、それは不明瞭で正しくないことになり、むしろパウロによってではなく、翻訳者によって置かれたことになってしまう。それでは、この「彼」を何へと結びつけるべきであろうか。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.106

106

Constat quidem quoniam ob hoc operatur Christus, uti universa Deo subjiciat; sed hic Dei significatio nulla est. Quo igitur referimus? intelligendum quomodo breviter, et aperte tamen posuerit Deum.

PL 8, 1226C

たしかに、キリストが働かれるのは、万物を神に従わせるためであることは明らかである。しかしここには「神」という語の明示は全くない。それでは、我々は何へと結びつけるべきであろうか。彼が、いかに簡潔に、しかも明らかに神を示したかを理解しなければならない。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.107

107

Nam cum dixit quod Christus, quem expectamus, transfiguravit corpus humilitatis nostrae, ut ipsum corpus humilitatis nostrae sit aequiforme cum corpore gloriae ipsius; hic est ubi Dei intelligentia accipitur, et ipse Deus, cum dixit secundum operationem potentiae suae.

PL 8, 1226C

というのも、彼が、我々の待ち望むキリストが我々の卑しい体を変容させ、それによって我々の卑しい体が御自身の栄光の体と同じ形となるようにされる、と述べたとき——まさにここにおいて神についての知解が受け取られるのであり、彼が「御自身の力の働きにしたがって」と言ったとき、それが神御自身なのである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.108

108

Omnia enim fecit Christus ut consuleret animis, aeternitatem carni etiam daret, et aequiforme corpus nostrum faceret corpori gloriae suae, sed hoc fecit secundum operationem potentiae suae.

PL 8, 1226D

というのもキリストは、魂を配慮するために、また肉にも永遠を与えるために、そして我々の体を御自身の栄光の体と同じ形にするために、すべてを成し遂げられたが、これを御自身の力の働きにしたがって成し遂げられたからである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.109

109

Operatus est enim, sed potentia ejus per quam operatus est: Deus autem est; per patrem enim operatur. Christus quidem operatur: scilicet pater in eo est, et per ipsum operatur.

PL 8, 1227A

というのも彼は働かれたが、彼が働かれた、その力とは、神のことだからである。というのも彼は父を通して働かれるからである。たしかにキリストは働かれるが、それは父が彼のうちにあり、彼を通して働かれる、ということである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.110

110

Ergo ubi dixit potentiae suae, illic intelligitur Deus, cui scilicet subdit universa, et propter hoc operatur, ut possit etiam universa illi subdere. Quod autem dixit etiam universa, refertur ad id quod ipse illi subditus.

PL 8, 1227A

それゆえ、「御自身の力」と彼が言ったところにおいて、そこに神が理解されるのである。すなわち、彼は万物をこの神に従わせるのであり、それゆえに働かれるのは、万物を彼に従わせることさえできるためである。しかし彼が「万物をも」と言ったのは、彼自身がその神に従属している、ということに関わっているのである。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.111

111

Nam verbum utique quod Christus, subditum est Deo, est enim Deus potentior. Et id multis probatum rebus est. Ille est qui mittit, hic qui mittitur: ille pater, hic filius: hic per quem operatio est, ille operator.

PL 8, 1227A

というのも、キリストである言葉は、まさしく神に従属しているからである。神の方がより力あるものだからである。そしてこのことは、多くの事柄によって証明されている。かの方は遣わす方であり、この方は遣わされる方である。かの方は父であり、この方は子である。この方を通して働きがあり、かの方が働く者である。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.112

112

Ergo ista si sic habent, Christus ad Deum ut ipse ei subditus sit. Sic enim dictum in Epistola ad Corinthios prima: cum vero subjecta fuerint illi omnia, tunc ipse subditus erit ei, qui sibi subdidit omnia: ut Deus sit omnia in omnibus.

PL 8, 1227B

それゆえ、もしこれらのことがそのとおりであるならば、キリストは神に対して、御自身が神に従属する者となる。実際、コリント人への第一の手紙にはこう述べられている。「しかし万物が彼に従わされたとき、彼自身もまた、万物を自分に従わせた方に従わされるであろう。それは神がすべてにおいてすべてとなられるためである」。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.113

113

An ille sensus est, quod dixit ut possit etiam, ut non solum aequiforme corpus humilitatis nostrae faciat, sed etiam possit illi omnia subdere?

PL 8, 1227B

あるいは、彼が「〜さえできるように」と言った意味は、単に我々の卑しい体を〔栄光の体と〕同じ形にするだけでなく、さらに万物を彼に従わせることさえできる、ということなのであろうか。

In Epistolam Pauli ad Philippenses Liber Unicus 3.114

114

Superatis enim omnibus, quae aut carnalia sunt aut creaturae, et mutatis, subdita universa redduntur potentiae Dei, per quam Christus operatur.

PL 8, 1227B

というのも、肉的なもの、あるいは被造物であるすべてのものが克服され、変えられるとき、万物は従わされた状態で、神の力に——キリストがそれを通して働かれる、その力に——帰せられるからである。