Epistolae dubiae 2.4.1
--Fratres vero, quos timore terreno injuste damnastis, scitote a nobis juste esse restitutos.
PL 5, 87D――しかし兄弟たちよ、諸君が地上の恐れによって不当に断罪した者たちについては、彼らが我々によって正当に回復させられたことを知れ。
Epistolae dubiae 2.4.2
Quibus, ex sancti Petri et apostolica auctoritate omnia, quae eis ablata sunt, integerrime reddi praecipimus, si non vultis vos et principes vestri a collegio nostro et membris ecclesiae separari.
PL 5, 87D彼らに対しては、聖ペトロと使徒的権威によって、彼らから奪われたものすべてを完全に返還するよう、我々は命じる。もし諸君と諸君の君主たちが、我々の団体および教会の肢体から切り離されることを望まないのであれば。
Epistolae dubiae 2.4.3
Justo enim judicio Dei datur plerumque peccatoribus potestas, qua sanctos ipsius persequantur (Prosperi sent. 23, et S. August. in Ps. CXVIII) ; ut qui spiritu Dei juvantur et aguntur, fiant per laborum exercitia clariores.
PL 5, 87D神の正しい裁定によって、しばしば罪人たちに、神御自身の聖なる者たちを迫害する権力が与えられる(Prosperi sent. 23, et S. August. in Ps. CXVIII)。それは、神の霊によって助けられ導かれる者たちが、労苦の試練によって、いっそう輝く者となるためである。
Epistolae dubiae 2.4.4
Illi tamen qui hoc agunt, nullatenus evadent poenam: quia, ut ait Dominus: Vae illi per quem scandalum venit (Matth., XVIII) . Et quamquam juxta Salvatoris sententiam, necesse sit venire scandala: vae tamen per quem veniunt.
PL 5, 87Dしかし、これを行う者たちは、決して罰を免れることはない。主が言われたとおりである。「躓きをもたらす者には災いあれ」(マタイ18)。そして、救い主の教えによれば、躓きが来ることは必然であるとしても、それをもたらす者には災いがある。
Epistolae dubiae 2.4.5
De occultis enim cordis ( Prosperi sent. 21, et S. August. in eumdem Psalmum ) alieni temere judicare, peccatum est: et eum cujus non videntur opera nisi bona, iniquum est ex suspicione reprehendere, cum eorum, quae homini sunt incognita, solus Deus judex sit justus, qui inspector est verus.
PL 5, 88A他人の心の秘められたことについて軽率に判断することは罪である(Prosperi sent. 21, et S. August. in eumdem Psalmum)。その行いが善いものとしか見えない者を、単なる疑いによって非難することは不正である。人に知られていないことについては、ただ神のみが正しい審判者であり、真の観察者だからである。
Epistolae dubiae 2.4.6
Unde scriptum est: Incerta non judicemus, quousque adveniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium (I Cor., 4) (In decret. Ivonis, libri IV) .
PL 5, 88Aそれゆえ、こう書かれている。「主が来られるまでは、不確かなことを裁いてはならない。主は闇に隠されたことを照らし出し、心の企てを明らかにされるであろう」(一コリント4)(In decret. Ivonis, libri IV)。
Epistolae dubiae 2.4.7
Et quamvis vera sint (S. Isid. Synon. II, c. 16) , non tamen credenda sunt, nisi certis indiciis comprobentur, nisi quae manifesto judicio convincuntur, nisi quae judiciario ordine publicantur.
PL 5, 88Aそして、たとえそれが真実であるとしても(S. Isid. Synon. II, c. 16)、確かな証拠によって裏付けられ、明白な裁判によって立証され、裁判の手続きにのっとって公にされるのでない限り、信じられるべきではない。
Epistolae dubiae 2.4.8
Nullus ergo potest humano condemnari examine, quem Deus suo judicio reservavit (Hadr. coll. cap. 51 et 67; et Const. Magnus ad Patres Nicaenos) . Haec omnia summopere sunt praecavenda, ne praesumptores esse videamur.
PL 5, 88Aそれゆえ、神がご自身の裁定のために留保された者を、人間の審理によって断罪することは誰にもできない(Hadr. coll. cap. 51 et 67; et Const. Magnus ad Patres Nicaenos)。これらすべてのことは、我々が思い込みに走る者と見えないよう、最大限に警戒されるべきである。
Epistolae dubiae 2.4.9
Et accusatio episcoporum non est facile recipienda, dicente Domino: Non suspicies vocem mendacii (Exod. 23) .
PL 5, 88Bまた、司教たちに対する告発は、容易に受け入れられるべきではない。主はこう言われた。「偽りの噂を取り上げてはならない」(出エジプト23)。
Epistolae dubiae 2.4.10
Et Apostolus (I Timoth. 5) inquit, adversus presbyterum inscriptionem non recipiendam absque duobus vel tribus idoneis testibus (Vide epistolam II, Julii papae, eadem νοθείας labe foedatam).
PL 5, 88Bそして使徒は(一テモテ5)、司祭に対する告発状は、二人か三人の適格な証人なしには受理されるべきではない、と言っている(Vide epistolam II, Julii papae, eadem νοθείας labe foedatam)。
Epistolae dubiae 2.4.11
Si haec de presbyteris vel caeteris fidelibus sunt praecavenda, quanto magis de episcopis?
PL 5, 88Bもしこれらのことが司祭や他の信徒たちについてすら用心されるべきであるとすれば、司教たちについては、なおさらのことではないか。
Epistolae dubiae 2.4.12
Quibus cognitis, magis vos dominari velle manifestum est, quam consulere fratribus, aut sustentare eos, quia honor inflat superbiam: et quod provisum est ad concordiam, tendit ad noxam.
PL 5, 88Bこれらのことを知りながらも、諸君が兄弟たちに配慮し、彼らを支えようとするよりも、むしろ支配しようと望んでいることは明らかである。名誉は高慢を膨れ上がらせるからであり、一致のために備えられたものが、害悪へと向かっているのである。
Epistolae dubiae 2.4.13
Decuerat namque, juxta praefatas regulas, ut si aliquid egissent contra suum ordinem, mandare nobis, et expectare, quid ad vestra consulta rescriberemus, intantum, ut si etiam quidquam grave intolerandumque committerent, nostra praestolaretur censura, ut nihil prius aut aliquid aliud decerneretis, quam quod nobis placere cognoveritis, et a regulis praestitutis nulla, aut negligentia, aut praesumptione recederetis.
PL 5, 88Cというのも、先に述べた規範に従うならば、もし彼らが自らの身分に反することを何か行ったならば、我々に伝え、我々が諸君の伺いに対して何を回答するかを待つのがふさわしかったからである。それどころか、たとえ彼らが何か重大な、耐えがたいことを犯したとしても、我々の裁定を待つべきであり、諸君は、我々の意にかなうと知ったこと以外は、何ひとつ先に、あるいは他に決定してはならず、あらかじめ定められた規範から、怠慢によっても、思い込みによっても、いささかも外れてはならなかったのである。
Epistolae dubiae 2.4.14
Cesset hujusmodi, nec illi qui nos in sua nolunt recipere querela vel accusatione, nocumenta, quia nequaquam talia patienter ferre possumus machinamenta, quoniam convenit nobis paternarum sanctionum diligenter esse custodes. Merito namque causa nos respicit, si silentio faveamus errori.
PL 5, 88Cこのような害悪はやむべきである。我々を自分たちの訴えや告発のうちに迎え入れようとしない者たちも、害悪を及ぼしてはならない〔Cesset hujusmodi 以下は係りが定かでない。nocumenta を前後の両句に係けて解した〕。我々は、そのような策略を決して忍耐強く堪え忍ぶことができないからである。我々には、父祖たちの定めを注意深く守る番人であることがふさわしいからである。というのも、もし我々が沈黙によって誤りに加担するならば、この事案は当然にも我々に関わってくるからである。