Epistolae dubiae 1.0.1
Episcopus Sixtus Grato coepiscopo salutem. Laetari et gaudere me (Leo, epist. 31) plurimum in Christo Jesu Domino nostro dilectionis tuae scripta fecerunt, quibus evidenter ostenditur, quantum catholicam diligis fidem, et quantum pravorum hominum detestaris errorem.
PL 5, 83B司教シクストゥスより、同僚司教グラトゥスへ、挨拶を送る。お前の書状は、我々の主キリスト・イエスにあって、私に喜びと楽しみを(Leo, epist. 31)大いにもたらした。その書状は、お前がいかにカトリックの信仰を愛し、邪悪な人々の誤りをいかに忌み嫌っているかを、明らかに示している。
Epistolae dubiae 1.0.2
Omnis enim haeresis nimis est impia, et evangelicae veritatis inimica, quae non portionem aliquam laedere, sed ipsa christianae religionis conatur fundamenta convellere.
PL 5, 83Bあらゆる異端は甚だ不敬虔であり、福音の真理の敵である。異端は、いずれかの部分を傷つけるのではなく、キリスト教という宗教そのものの土台を覆そうとするからである。
Epistolae dubiae 1.0.3
Memor enim sum, me sub illius nomine ecclesiae praesidere; cujus a Domino nostro Jesu Christo est glorificata confessio, et (S. Leo, epist. 31) cujus fides nullum unquam fallit, sed omnes quidem haereses destruit.
PL 5, 83B私は、かの御方の御名のもとに教会を治めていることを忘れずにいる。その御方の告白は、我々の主イエス・キリストによって栄光を与えられており(S. Leo, epist. 31)、その御方の信仰は誰をも欺いたことがなく、あらゆる異端を打ち滅ぼすのである。
Epistolae dubiae 1.0.4
Intelligo autem mihi aliter non licere, quam ut omnes conatus meos ei causae, in qua universalis ecclesiae salus infestatur, impendam.
PL 5, 83Cそして私は、普遍教会の救いが脅かされているこの事案に、私のあらゆる努力を注ぐこと以外、自分に許されていないと理解している。
Epistolae dubiae 1.0.5
Agnosce, fili charissime (Ithacius, Adv. Varimadum, cap. 12) , non ex tempore, neque post tempora Filium Dei natum, sed ante omnia tempora de paterno utero inenarrabiliter generatum, ipso Deo patre per prophetam dicente: In splendoribus sanctorum ex utero ante Luciferum genui te (Psalm. CIX) .
PL 5, 83C悟れ、最愛の子よ(Ithacius, Adv. Varimadum, cap. 12)、神の子は時の内に生まれたのでも、時の後に生まれたのでもなく、あらゆる時に先立って、父の御胎から言い表しえぬ仕方で生まれたのだということを。父なる神御自身が預言者を通して、こう言っておられる。「聖なる者たちの輝きの中に、明けの明星に先立ち、わたしはわが胎からお前を生んだ」(詩篇109)。
Epistolae dubiae 1.0.6
Quam sententiam et Isaias propheta dubiis atque incredulis evidenter expressit, dum non aliunde filium, quam de Patre natum ineffabiliter ostendit: In humilitate, inquit, judicium ejus sublatum est. Nativitatem ejus quis enarrabit (Isai., LXIII) ?
PL 5, 83Cこの文言を、預言者イザヤも、疑い深く信じない者たちに対して明らかに言い表した。彼は、子が父以外のどこからでもなく、父から言い表しえぬ仕方で生まれたことを示しているのである。彼は言う。「彼の裁きは、卑しさのうちに取り去られた。彼の誕生を誰が語り得ようか」(イザヤ63)。
Epistolae dubiae 1.0.7
Et in libro Job: Sapientiam Dei, ait, unde invenies? Latet enim ab oculis hominum, et a volucribus coeli absconsa est (Job, XXVIII).
PL 5, 84Bまた『ヨブ記』にはこうある。「神の知恵を、どこに見出そうか」と彼は言う。「それは人の目から隠されており、空の鳥からも覆い隠されている」(ヨブ28)。
Epistolae dubiae 1.0.8
Expergiscere paululum, et si lumen scientiae in teipsum aliquantum habes, invenies, cujus nativitas a propheta non potuit enarrari ex tempore, vel ut adstruere ipse conaris, non potuit generari.
PL 5, 84Bしばし目を覚ませ。もしお前の内に幾らかでも知識の光があるならば、その誕生を預言者が語りえなかった方は、時から生まれることも、またお前自身が主張しようとするような仕方で生まれることも、できなかったのだと、お前は見出すであろう。
Epistolae dubiae 1.0.9
In principio, inquit Joannes evangelista, erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan., I) .
PL 5, 84B福音記者ヨハネは言う。「初めに言葉があった。言葉は神とともにあった。言葉は神であった〔Deus erat Verbum。語順は逆だが「言葉は神であった」と訳す〕。この方は初めに神とともにあった。万物はこの方によって成った。この方によらずに成ったものは何一つなかった」(ヨハネ1)。
Epistolae dubiae 1.0.10
Et iterum: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Idem). In isto igitur quod dicitur, Erat, si tempus quaerere volueris, non invenies: quoniam ex quo Pater, ex illo et Filius: et quod Pater est, id est etiam Filius, Salomone dicente: Ego ex ore Altissimi prodii, primogenita ante omnem creaturam.
PL 5, 84Bまた、こう続く。「それは、この世に来るすべての人を照らす真の光であった」(同上)。したがって、この「あった」と言われていることについて、もしお前が時を探そうとしても、見出すことはないであろう。父がある時からあるのなら、その時から子もあるのであり、父であるところのものは、子でもあるからである。ソロモンはこう言っている。「わたしはいと高き方の口から出た。すべての被造物に先立つ初子である。」
Epistolae dubiae 1.0.11
Ego feci, ut in coelo oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram. Ego in altissimis habito, et thronus meus in columna nubis. Gyrum coeli circuivi sola, et profundum abyssi penetravi.
PL 5, 84C「わたしは、天に絶えることなき光が昇るようにし、雲のように全地を覆った。わたしはいと高き所に住み、わが王座は雲の柱のうちにある。わたしは独り天の輪を巡り、深淵の奥底を貫いた。」
Epistolae dubiae 1.0.12
In omnem terram steti, et in populo primatum habui (Ecclesiast., XXIV) . Item ibi: Cum praepararet coelum, aderam illi, et cum sedem suam secerneret.
PL 5, 84C「わたしは全地にわたって立ち、民の中で首位を占めた」(シラ書24)。また同じところにこうある。「主が天を整えられたとき、わたしはそこにいた。主がその御座を定められたときも。」
Epistolae dubiae 1.0.13
Quando super ventos fortes faciebat in summo nubes, et cum certos ponebat fontes sub coelo, cum fortia faciebat fundamenta terrae, ego eram, cum illo componens, et ego eram, cui adaugebat, cum laetaretur orbe perfecto (Proverb., VIII) .
PL 5, 84C「主が強き風の上に雲を高く据えられたとき、天の下に確かな泉を置かれたとき、地の堅固な基を据えられたとき、わたしはそこにいて、主とともに組み立てる者であった。わたしは、主が完成した世界を喜ばれたとき、主が育てられる者であった」(箴言8)。
Epistolae dubiae 1.0.14
Et in psalmo centesimo primo: Tu, Domine, in principio terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli. Ipsi peribunt, tu autem permanes, et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
PL 5, 84Cまた百一篇の詩篇にはこうある。「主よ、あなたは初めに地の基を据えられた。あなたの御手の業は天である。それらは滅びるが、あなたはとどまられる。あなたはそれらを衣のように変えられ、それらは変わる。しかしあなたは同じ方であり、あなたの年は尽きることがない。」
Epistolae dubiae 1.0.15
Non enim erat aetas, aut aliquod tempus, antequam de Patre Filius nasceretur; quoniam qui tempora universa propria potestate constituit, ex tempore vel post tempora nasci non potuit. His paucis sententiis, breviter consultis tuis respondi, frater charissime.
PL 5, 84D父から子が生まれる以前には、いかなる時代も、いかなる時も存在しなかった。あらゆる時をおのれの権力によって定めた方は、時の中で、あるいは時の後に生まれることなどありえなかったからである。以上のわずかな言葉をもって、最愛の兄弟よ、私はお前の問いに手短に答えた。
Epistolae dubiae 1.0.16
De caetero tuam moneo dilectionem, ut cunctos, quos errare cognoveris, ad catholicam fidem, et ad unitatem recte credentium convertere studeas, et tu numquam ab apostolico tramite recedas.
PL 5, 84Dそのほかについては、お前に勧告する。お前が誤っていると知った者たちすべてを、カトリックの信仰へ、正しく信じる者たちの一致へと立ち返らせるよう努め、お前自身は決して使徒的な道から外れないようにせよ。
Epistolae dubiae 1.0.17
Si autem te non audierint, et errantes (quod absit) permanserint, nobis eos manifestare, quam citius poteris: non tardes, ut apostolica auctoritate aut cito ad Ecclesiam convertantur, aut ab Ecclesia separentur.
PL 5, 85Aしかしもし彼らがお前の言うことを聞かず、(あってはならないことだが)誤ったままとどまるならば、できる限り早く、彼らを我々に知らせよ。ためらうな。それは、使徒的権威によって、彼らが速やかに教会に立ち返るか、あるいは教会から切り離されるかするためである。
Epistolae dubiae 1.0.18
Audivimus etiam quod quidam erronei, et consentientes eis, te et reliquos infestent coepiscopos et episcopos aliquos comprovinciales ad vestram infamationem atque damnationem secum trahant.
PL 5, 85A我々はまた、ある誤った者たちと、彼らに同調する者たちが、お前と他の同僚司教たちを苦しめており、同じ管区の何人かの司教たちを、諸君を誹謗し断罪するために自分たちの側に引き入れている、と聞いている。
Epistolae dubiae 1.0.19
Quapropter in hac sancta sede dudum a multis episcopis constitutum erat, et modo ad vestrum et caeterorum fratrum auxilium est denuo roboratum, ut omnes episcopi, qui in quibusdam gravioribus pulsantur vel criminantur causis, quoties necesse fuerit, libere apostolicam appellent sedem, atque ad eam quasi ad matrem confugiant, ut ab ea (sicut semper fuit) pie fulciantur, defendantur et liberentur.
PL 5, 85Aそれゆえ、この聖なる座においては、かねてより多くの司教たちによって定められていたことが、今また、諸君と他の兄弟たちの助けのために、改めて確認された。すなわち、より重大な事案において訴えられ、あるいは告発されるすべての司教は、必要な限りいつでも、自由に使徒座に上訴し、母のもとに逃れるようにその座へ逃げ込み、(常にそうであったように)その座によって敬虔に支えられ、弁護され、解放されるべきである、ということである。
Epistolae dubiae 1.0.20
Cujus dispositioni omnes majores ecclesiasticas causas et episcoporum judicia, antiqua apostolorum eorumque successorum atque canonum auctoritas reservavit, quoniam quando culpantur episcopi, qui aliter erga fratres egerint, quam ejusdem sedis papae fieri placuerit.
PL 5, 85Bその座の取り決めに、あらゆるより重大な教会の事案と司教たちの裁判を、使徒たちとその後継者たち、および教会法の古来の権威が留保してきた。それは、司教たちが、この座の教皇の望むところとは異なる仕方で兄弟たちに対して振る舞ったとして罪に問われる場合のことである〔quoniam quando culpantur 以下は構文が崩れており、留保の及ぶ場合を述べたものと解した〕。
Epistolae dubiae 1.0.21
Unde placuit, ut accusatus vel judicatus a comprovincialibus in aliqua causa episcopus, licenter appellet et adeat apostolicae sedis (Conc. Sard., can. 4, 5, 7) pontificem. Qui aut per se, aut per vicarios suos, ejusdem retractari negotium procuret.
PL 5, 85Bそれゆえ、次のことが定められた。すなわち、いずれかの事案について同じ管区の司教たちから告発され、あるいは裁かれた司教は、自由に上訴し、使徒座の(Conc. Sard., can. 4, 5, 7)教皇のもとに赴くことができる、ということである。教皇は、自ら、あるいは自らの代理人を通して、その事案を再審させるよう取り計らうべきである。
Epistolae dubiae 1.0.22
Et dum iterato judicio pontifex causam suam agit, nullus alius in ejus loco ponatur aut ordinetur episcopus: quoniam quamquam a comprovincialibus episcopis accusati causam pontificis scrutari liceat, non tamen definiri, inconsulto romano pontifice, permissum est, cum beato Petro apostolo non ab alio quam ab ipso dictum sit Domino: Quaecumque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelo: et quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in coelo (Matth., XVI et XVIII) .
PL 5, 85Bそして、その司教が再度の裁判によって自らの事案を争っている間は、彼の座に他の誰も司教として立てられ、あるいは叙任されてはならない。なぜなら、同じ管区の司教たちが、告発された司教の事案を審理することは許されているとしても、ローマ教皇に諮ることなしにそれを裁定することは許されていないからである。かつて主が、他の誰にでもなく、ただ幸いなる使徒ペトロにのみこう言われたとおりである。「お前が地上でつなぐことは、天においてもつながれており、お前が地上で解くことは、天においても解かれているであろう」(マタイ16、18)。
Epistolae dubiae 1.0.23
Et si quis putaverit se a proprio metropolitano gravari, apud primatem dioeceseos (Hadr., coll., c. 6) , aut penes universalis apostolicae ecclesiae papam judicetur. Ait enim Jacobus apostolus: Judicium sine misericordia illi fiet, qui non fecit misericordiam.
PL 5, 85Cまた、もし誰かが自分の府主教によって圧迫されていると思うならば、その者は教区の首座司教のもとで(Hadr., coll., c. 6)、あるいは普遍使徒教会の教皇のもとで裁かれるべきである。使徒ヤコブはこう言っている。「憐れみを行わなかった者には、憐れみのない裁きが下るであろう。」
Epistolae dubiae 1.0.24
Superextollit autem misericordiam judicio Jacob. In omnibus ergo (S. Greg., epist. 45, lib. VIII) , fili charissime, cor custodi, sicut scriptum est: Omni custodia custodi cor tuum, quia ex ipso vita procedit (Proverb. IV) .
PL 5, 85Cしかしヤコブは、裁きに対して憐れみを高く上げる。それゆえ、すべてにおいて(S. Greg., epist. 45, lib. VIII)、最愛の子よ、お前の心を守れ。こう書かれているとおりである。「あらゆる用心をもって、お前の心を守れ。命はそこから出るからである」(箴言4)。
Epistolae dubiae 1.0.25
Haec breviter pro commemoratione rescripsi: sed peto ut pro me orare debeas, quatenus omnipotens Deus et a malignis me spiritibus, et a perversis hominibus custodire dignetur; quia in hac vitae meae peregrinatione mala me simul et multa circumdant, ita ut cum Psalmista jure dicam: In me transierunt irae tuae, et terrores tui conturbaverunt me.
PL 5, 85D私はこれらのことを、記憶のために手短に書き送った。しかし私はお前に、私のために祈るよう求める。全能の神が、悪しき霊どもからも、邪な人間たちからも、私を守ってくださるように。私のこの人生の旅路においては、多くの悪しきことが同時に私を取り囲んでいるからである。それゆえ、私は詩篇の作者とともに、まさにこう言えるほどである。「あなたの怒りは私の内を過ぎ、あなたの恐れは私を乱した。」
Epistolae dubiae 1.0.26
Circumdederunt me sicut aqua tota die, circumdederunt me simul (Psalm. LXXXVII) . Coelestis gratia et nos in urbibus, et vos ubique protegat, quia antiquus hostis terrarum locis a tentatione non excluditur: quia si in paradiso hominem stravit (Genes., III) , quis locus extra paradisum esse potest, in quo mentes hominum penetrare non valeat?
PL 5, 85D「それらは水のように一日中私を取り囲み、ともに私を取り囲んだ」(詩篇87)。天の恩寵が、我々を町々において、そして諸君をあらゆる場所において守ってくださるように。古の敵は、地上のいかなる場所においても、誘惑から締め出されてはいないからである。もし彼が楽園において人を打ち倒したのなら(創世記3)、楽園の外に、彼が人の心に入り込めない場所などありえようか。
Epistolae dubiae 1.0.27
Antiqui enim hostis, cujus invidia mors introivit in orbem terrarum (Sap., II) , sunt semper oculi vigiles ad animas hominum illaqueandum, multosque sua pravitate secum in perditionem trahere cupit, qui suapte malitia a gloria lapsus est in miseriam.
PL 5, 85D古の敵は、その妬みによって死をこの世界に入り込ませた者であるが(知恵の書2)、常に人の魂を罠にかけようと見張る目を持ち、多くの者を、おのれの邪悪さによって自分もろとも滅びへ引きずり込もうと望んでいる。彼はおのれの悪意によって、栄光から悲惨へと転落した者である。
Epistolae dubiae 1.0.28
In sola ergo Creatoris nostri protectione fidendum est, cui ex intimo corde clamemus: Esto mihi in Deum protectorem et in locum munitum, ut salvum me facias (Psal. XXX et LXX) . Data kal. septembris Valeriano et Decio, viris clarissimis consulibus.
PL 5, 86Aそれゆえ、我々は、ただ我々の創造主の保護にのみ信を置くべきである。我々は、心の奥底から、この方に向かってこう叫ぶ。「私にとって、守りの神、堅固な砦となってください。私をお救いくださるために」(詩篇30、70)。ウァレリアヌスとデキウスという最も高名な執政官の下、9月朔日に発せられた。