作者不詳(コルネリウス教皇?)fl. c. 251–253

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Epistolae Decretales Dubiae

Epistola II, Caput II 第II書簡 第II章

Anonymous (Pope Cornelius?) · Epistolae Decretales Dubiae · PL 3, 847B · 6 sectiones

Epistolae Decretales Dubiae 2.2.1

1

Omnia ergo quae adversus absentes in omni negotio aut loco aguntur aut judicantur, omnino evacuentur: quoniam absentem nullus addicit, nec ulla lex damnat. Facile ergo homo hominem fallere potest, non tamen Deum, cujus oculis omnia nuda sunt et aperta.

PL 3, 847B

それゆえ、不在の者に対してあらゆる事案あるいは場において行われ、あるいは裁かれることは、すべて無効とされねばならない。なぜなら、不在の者を誰も有罪と宣告せず、いかなる法も断罪しないからである。人は人を欺くことはたやすくできようが、しかし神を欺くことはできない。神の目には、すべてのものが裸となり露わになっているからである。

Epistolae Decretales Dubiae 2.2.2

2

Unde ait propheta: Dominus novit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt (Psal. XCIII) . Sapiens ergo non est qui nocet. Nec quidquam mali vult, qui fidelis est, aut cuiquam insidias machinatur.

PL 3, 848A

それゆえ預言者はこう言う。「主は人間の考えを知っておられる、それがむなしいものであることを」(詩篇93)。それゆえ、害を加える者は賢者ではない。信ある者は、いかなる悪をも望まず、誰に対しても謀を企てることはない。

Epistolae Decretales Dubiae 2.2.3

3

Hortamur, frater, et monemus tuam dilectionem, ut omnes semper, prout melius potueris, adjuves, confortes et consoleris.

PL 3, 848A

兄弟よ、我々は汝の敬愛に勧め、また諭す。汝がより良くなし得る限り、常にすべての人を助け、力づけ、慰めるように。

Epistolae Decretales Dubiae 2.2.4

4

Et sacramenta, super quibus hanc sanctam Romanam, ac universalem Ecclesiam consulere voluisti, fieri prohibeas, et neminem umquam infestes aut noceas. Haec, frater, ad reliquorum fratrum notitiam tua faciat sanctitas pervenire, ut omnes haec mala caveant.

PL 3, 848A

そして、汝がこの聖なるローマの、かつ普遍的な教会に問い合わせようとした誓約については、それがなされることを汝は禁じ、誰に対しても敵対することも害することも決してしないように。兄弟よ、これらのことが他の兄弟たちの知るところとなるよう、汝の聖性が計らい、すべての者がこれらの悪を警戒するようにせよ。

Epistolae Decretales Dubiae 2.2.5

5

Et sicut generaliter tam ab ipso Domino, quam a sanctis et reliquis apostolicis viris, et caeteris Patribus, sunt prohibita, ita generaliter ab omnibus custodiantur.

PL 3, 848A

そして、主御自身によっても、聖なる人々やその他の使徒的な人々によっても、他の教父たちによっても、一般にこれらが禁じられているとおり、そのように一般にすべての者によって守られるべきである。

Epistolae Decretales Dubiae 2.2.6

6

Bene valere beatitudinem tuam semper optamus, et sacris virtutibus proficere te desideramus, frater charissime atque amantissime. Data undecimo kalendas junii, Maximo et Decio viris clarissimis consulibus.

PL 3, 848B

我々は常に汝の至福が健やかであることを願い、最愛にしていと親しき兄弟よ、汝が聖なる徳において進歩することを望む。きわめて高名な人々マクシムスとデキウスが執政官であったとき、六月朔日の十一日前に発せられた。