作者不詳(コルネリウス教皇?)fl. c. 251–253

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Epistolae Decretales Dubiae

Epistola II, Caput I 第II書簡 第I章

Anonymous (Pope Cornelius?) · Epistolae Decretales Dubiae · PL 3, 845B · 19 sectiones

Epistolae Decretales Dubiae 2.1.1

1

Sacramentum autem hactenus a summis sacerdotibus vel Dei ministris exigi, nisi pro fide recta, minime cognovimus, nec spontaneos jurasse reperimus.

PL 3, 845B

しかるに、誓約が、正しい信仰のためでない限り、これまで高位の司教たちや神の奉仕者たちに求められてきたということを、我々はまったく知らない。また、彼らが自ら進んで誓ったとも見出していない。

Epistolae Decretales Dubiae 2.1.2

2

Summopere ergo sanctus Jacobus apostolus prohibens sacramentum, loquitur, licens: Ante omnia, fratres mei, nolite jurare, neque per coelum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum.

PL 3, 845B

それゆえ聖なる使徒ヤコブは、誓約を固く禁じて、こう語って言う〔底本は loquitur, licens。licens を dicens の崩れと見て解した〕。「私の兄弟たちよ、何よりもまず、誓ってはならない。天にかけても、地にかけても、その他いかなる誓いにかけても誓ってはならない。」

Epistolae Decretales Dubiae 2.1.3

3

Sit autem sermo vester, est, est, Non, non: ut non sub judicium decidatis (Jacob. V) . Et Dominus in Evangelio: Audistis quia dictum est antiquis: Non pejerabis, reddes autem Domino juramenta tua.

PL 3, 845C

「汝らの言葉は、然り、然り、否、否であれ。裁きの下に落ちないためである」(ヤコブ5)。そして主は福音書の中でこう言われる。「汝らは、昔の人々にこう言われたのを聞いた。偽り誓うな、汝の誓ったことを主に果たせ、と。」

Epistolae Decretales Dubiae 2.1.4

4

Ego autem dico vobis non jurare omnino, neque per coelum, quia thronus Dei est: neque per terram, quia scabellum est pedum ejus: neque per Hierosolymam, quia civitas magni regis est: neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere aut nigrum.

PL 3, 845C

「しかし私は汝らに言う、誓うな、断じて。天にかけても、それは神の玉座であるから。地にかけても、それは神の足台であるから。エルサレムにかけても、それは大王の都であるから。汝の頭にかけても誓うな、汝は髪の毛一本すら白くも黒くもすることができないからである。」

Epistolae Decretales Dubiae 2.1.5

5

Sit autem sermo vester. Est, est, Non, non: quod autem his abundantius est, a malo est, (Matth. V) . Id est, ab exigente et a jurante. Haec, frater charissime, ipse Dominus prohibet, id est, non debere jurare.

PL 3, 845C

「汝らの言葉は、然り、然り、否、否であれ。これより出過ぎたものは、悪より出る」(マタイ5)。すなわち、求める者からも誓う者からも、という意味である。最愛の兄弟よ、これを主御自身が禁じておられる、すなわち誓うべきではないということを。

Epistolae Decretales Dubiae 2.1.6

6

Haec Apostoli maxime omnes, haec sancti viri praedecessores nostri, qui huic sanctae universali apostolicae Ecclesiae praefuerunt ante nos, haec Prophetae et reliqui sancti doctores, per universum mundum dispersi ad praedicandum, juramenta fieri vetant.

PL 3, 846A

これを使徒たちが皆こぞって、これを我々に先立ってこの聖なる普遍的使徒教会を治めた聖なる先人たちが、これを預言者たちや、宣べ伝えるために全世界に散らされたその他の聖なる教師たちが、誓いがなされることを禁じている。

Epistolae Decretales Dubiae 2.1.7

7

Quorum nos exempla si coeperimus enumerare, aut in schedula hac inserere, ante deficiet hora diei, quam eorum exempla de hac causa prohibita. Quae nos sequentes, sanctorum Apostolorum, eorumque successorum jura firmamus, et sacramenta incauta fieri prohibemus.

PL 3, 846A

もし我々が彼らの実例を数え上げ始め、あるいはこの文書に書き入れ始めるならば、この件について禁じられた彼らの実例よりも先に、一日の時が尽きるであろう。これに従う我々は、聖なる使徒たちとその後継者たちの定めを確認し、軽率な誓約がなされることを禁じる。

Epistolae Decretales Dubiae 2.1.8

8

Unde et ipse Dominus in tabulis lapideis, quas Mosi dedit, propria manu scripsit, dicens: Vide ne assumas nomen Domini tui in vanum: (Exod. XX) . Et reliqua.

PL 3, 846A

それゆえ主御自身も、モーセに与えられた石の板に、御自らの手で書き記して、こう仰せられた。「汝の主の名を、みだりに唱えることのないように気をつけよ」(出エジプト20)。云々。

Epistolae Decretales Dubiae 2.1.9

9

Nos autem, ut paulo superius praelibavimus, sacramentum episcopos nescimus oblatum, nec umquam fieri debet: quoniam, ut supra memoratum est, praeceptum est a Domino non jurandum, neque per coelum, quia thronus Dei est: neque per terram, quia scabellum est pedum ejus: neque per caput suum, quia nullus potest unum capillum creare (Matth. V; Jacob. V) .

PL 3, 846A

しかし我々は、少し前に先に述べたとおり、司教たちに誓約が課せられた〔底本は対格 episcopos。与格 episcopis の崩れと見て「司教たちに」と解した〕とは知らないし、それは決してなされるべきではない。なぜなら、上に述べたとおり、主によって誓ってはならないと命じられているからである。天にかけても、それは神の玉座であるから。地にかけても、それは神の足台であるから。自らの頭にかけても、誰も髪の毛一本を創り出すことはできないからである(マタイ5;ヤコブ5)。

Epistolae Decretales Dubiae 2.1.10

10

Unusquisque enim sicut ante altare stans, Dei timorem habet prae oculis, et propriam conscientiam mundam servat Deo, quod in memoria retinet, nullatenus habet intermittere, quoniam, os quod mentitur, occidit animam (Sap. I) .

PL 3, 846B

各々の者は、あたかも祭壇の前に立つ者のように、神への畏れを目の前に置き、自らの良心を神のために清く保ち、これを記憶にとどめておくべきであって、決して怠ってはならない。なぜなら、「偽りを言う口は、魂を殺す」からである(知恵の書1)。

Epistolae Decretales Dubiae 2.1.11

11

Et Apostolus ait: Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra (Ephes. IV) . Et alibi: Nolite mentiri invicem (Coloss. III) . Haec sunt praecepta Salvatoris, haec Prophetarum, haec sanctorum Patrum instituta.

PL 3, 846B

使徒はまたこう言う。「各々、自らの隣人と共に真理を語れ。我々は互いに肢体だからである」(エフェソ4)。また別のところでは、「互いに偽るな」(コロサイ3)。これらは救い主の命令であり、預言者たちの命令であり、聖なる教父たちの定めである。

Epistolae Decretales Dubiae 2.1.12

12

Quae si quis in vanum duxerit, hostis est animae suae: quia nemo contra Prophetas, nemo contra Apostolorum, nemo contra Evangelium facit aliquid absque periculo (Conc. Carth. I. cap. 13) .

PL 3, 846C

これを空しいものと見なす者があれば、その者は自らの魂の敵である。なぜなら、預言者たちに逆らって何かをなす者も、使徒たちに逆らって〔底本は属格 Apostolorum で係る語がない。前後の並びから使徒たちに逆らっての意に取った〕何かをなす者も、福音に逆らって何かをなす者も、誰一人として危険なしには済まないからである(Conc. Carth. I. cap. 13)。

Epistolae Decretales Dubiae 2.1.13

13

Et summopere praevidendum est, ne pastorem suum oves, quae ei commissae fuerant, reprehendere (nisi a fide exorbitaverit) neque accusare praesumant: quoniam tales accusationes vim non habent, neque eis nocere possunt.

PL 3, 846C

そして特に用心すべきは、彼に委ねられた羊たちが、自らの牧者を——信仰から逸脱した場合を除いては——非難することも告発することも、あえてしてはならないということである。なぜなら、そうした告発は効力を持たず、彼らに害を与えることもできないからである。

Epistolae Decretales Dubiae 2.1.14

14

Unum vero, charissimi, ut ait beatus apostolus Petrus, Non lateat vos, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut unus dies.

PL 3, 846C

しかし、幸いなる使徒ペトロが言うとおり、一つのことがある。「最愛なる者たちよ、主のもとでは一日は千年のごとく、千年は一日のごとくであることを、汝らは知らずにいてはならない。」

Epistolae Decretales Dubiae 2.1.15

15

Non tardat Dominus promissis, sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam reverti. Adveniet autem dies Domini ut fur, in qua coeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur (II Petri III) .

PL 3, 846C

「主は約束を遅らせるのではなく、汝らのために忍耐しておられるのであり、誰も滅びず、すべての者が悔悛に立ち帰ることを望んでおられるのである。しかし主の日は盗人のように来るであろう。その日には天は大いなる勢いをもって過ぎ去り、諸元素は熱によって溶け去るであろう」(二ペトロ3)。

Epistolae Decretales Dubiae 2.1.16

16

Cum haec igitur omnia dissolvenda sint, ex his potestis considerare, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus et pietatibus, exspectantes et properantes in adventum diei Dei, per quem coeli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent. « Vos autem, charissimi, dixit Judas apostolus (In Epistola sua canonica, vers. 17) memores estote verborum quae praedicta sunt ab apostolis Domini nostri Jesu Christi, qui dicebant vobis, quoniam in novissimo tempore venient illusores, secundum sua desideria ambulantes impietatum.

PL 3, 846D

「これらすべてのものが解け去るはずであるからには、汝らはこれらのことから、聖なる生き方と敬虔のうちにいかにあるべきかを考えることができる。神の日の到来を待ち望み、急いで求めつつ、その日によって天は燃えて解け去り、諸元素は火の熱によって溶け去るであろう。」使徒ユダはこう言った(その公同書簡、17節)。「しかし最愛なる者たちよ、汝らは、我々の主イエス・キリストの使徒たちによって予め語られた言葉を思い出せ。彼らは汝らにこう言っていた、終わりの時にはあざける者たちが現れ、おのれの不敬な欲望のままに歩むであろう、と。」

Epistolae Decretales Dubiae 2.1.17

17

Hi sunt qui segregant semetipsos, animales, spiritum non habentes. Vos autem charissimi, superaedificantes vosmetipsos sanctissimae vestrae fidei, in spiritu sancto orantes, ipsos vos in dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Jesu Christi in vitam aeternam.

PL 3, 847A

「彼らこそ、自らを引き離す者たち、魂のままの者たち、霊を持たない者たちである。しかし最愛なる者たちよ、汝らは、汝らのいと聖なる信仰の上に自らを築き上げ、聖なる霊にあって祈りつつ、神の愛の内に自らを守り、我々の主イエス・キリストの憐れみを、永遠の生命へと待ち望め。」

Epistolae Decretales Dubiae 2.1.18

18

Et hos quidem arguite judicatos, illos vero salvate de igne rapientes. Aliis autem miseremini in timore, odientes et eam, quae carnalis est maculatam tunicam. » Nullus enim sacerdotum causam suam alieno committat judicio, nisi ad Sedem apostolicam fuerit appellatum.

PL 3, 847B

「この者たちについては、裁かれた者として咎めよ。あの者たちについては、火の中から引き出して救え。またある者たちについては、恐れをもって憐れめ、肉に属する汚れた衣をも忌み嫌いつつ。」いかなる司教も、使徒座に上訴された場合を除いては、自らの訴訟を他人の裁判に委ねてはならない。

Epistolae Decretales Dubiae 2.1.19

19

Sed unusquisque comprovinciales judices, et notos habeat, nisi aliquam vim temerariae multitudinis illic timuerit, aut infestos, aut suspectos inibi judices habuerit, pro quibus causis ad majoris auctoritatis judices, et ad alias provincias appellare et venire concessum est.

PL 3, 847B

しかし各々は、同じ管区の、かつ知られた裁判官たちを持つべきである。ただし、そこで無分別な群衆の暴力を恐れる場合、あるいはそこに敵意ある、もしくは疑わしい裁判官たちを持つ場合は別であり、そうした件のためには、より大きな権威を持つ裁判官たちのもとへ、また他の管区へ、上訴し赴くことが許されている。