作者不詳(コルネリウス教皇?)fl. c. 251–253

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Epistolae Decretales Dubiae

Epistola I 第I書簡

Anonymous (Pope Cornelius?) · Epistolae Decretales Dubiae · PL 3, 841B · 25 sectiones

Epistolae Decretales Dubiae 1.0.1

1

Charissimis atque dilectissimis fratribus, sanctae Dei Ecclesiae filiis, et omnibus Domino recta fide famulantibus, Cornelius episcopus.

PL 3, 841B

いと親しく、最愛なる兄弟たちへ、聖なる神の教会の子らへ、また正しい信仰をもって主に仕えるすべての者へ、司教コルネリウスより。

Epistolae Decretales Dubiae 1.0.2

2

Videns charitatis vestrae benevolentiam, quia Apostolorum amatores estis, eorumque fidem et doctrinam tenetis, decrevi vobis scribere, Domino auctore, quaedam ex his quae nunc temporis necessaria sunt sciri, et quae apud nos in Ecclesia Romana, auxiliante Domino, meritis Apostolorum nuper acta sunt sive geruntur: quoniam, patrocinante charitate, credo vos paterna gratia scripta sedis apostolicae libenter suscipere, et mandata ejus peragere, atque de ejus profectibus gratulari: quia quisquis se in radice charitatis inserit, nec a viriditate deficit, nec a fructibus inanescit, nec amore foecunditatis opus efficax amittit.

PL 3, 841B

諸君の愛の慈しみを見て、すなわち諸君が使徒たちを愛する者であり、彼らの信仰と教えを保っていることを見て、私は、主を導き手として、今の時に知られることが必要ないくつかの事柄を、また我々のもとでローマ教会において、主の助けにより、使徒たちの功徳によって最近行われた、あるいは行われつつある事柄を、諸君に書き送ることを決めた。なぜなら、愛が後ろ盾となって、諸君が使徒座の書簡を父としての慈しみをもって喜んで受け入れ、その命令を果たし、その進展を喜ぶであろうと、私は信じるからである。なぜなら、愛の根に自らを接ぎ木する者は誰であれ、その青さを失うことなく、実りに衰えることなく、豊饒への愛のゆえにその効ある業を失うことがないからである。

Epistolae Decretales Dubiae 1.0.3

3

Ipsa enim charitas exercet corda fidelium, sensus corroborat, ut nihil grave, nihil difficile, sed fiat totum dulce quod agitur, dum ejus proprium sit, nutrire concordiam, servare mandata, atque dissociata conjungere, prava dirigere, et caeteras virtutes perfectionis suae munimine solidare.

PL 3, 841B

愛そのものが信徒たちの心を働かせ、その思いを強める。それゆえ、行われることは何ひとつ重くもなく、難しくもなく、すべてが甘美なものとなる。和合を養い、命令を守り、離れたものを結び合わせ、曲がったものを正し、その他の徳を自らの完全性という防塁によって固めることが、愛に固有のことだからである。

Epistolae Decretales Dubiae 1.0.4

4

Quapropter rogo vos nobis congratulari, quia rogatu cujusdam devotae feminae atque nobilissimae matronae Lucinae levata sunt corpora Apostolorum Petri et Pauli de Catatumbis.

PL 3, 841B

それゆえ私は、諸君が我々とともに喜んでくれるよう願う。ある敬虔な女性、いと高貴な既婚婦人ルキナの願いにより、使徒ペトロとパウロの遺骸がカタコンベから運び上げられたからである。

Epistolae Decretales Dubiae 1.0.5

5

Et primo quidem beati Pauli corpus, levatum silentio, positum est in praedio praedictae matronae, via Ostiensi ad latus ubi decollatus est.

PL 3, 842A

そしてまず、祝福されたパウロの遺骸が、密かに運び上げられて、オスティア街道沿いの、彼が斬首された場所のかたわらにある、先に述べた既婚婦人の所領に安置された。

Epistolae Decretales Dubiae 1.0.6

6

Postea vero beati Apostolorum principis Petri accepimus corpus, et condecenter posuimus illud juxta locum ubi crucifixus est, inter corpora sanctorum episcoporum in templo Apollinis, in monte Aureo, in Vaticano palatii Neroniani, tertio kalendarum juliarum die, orantes Deum et Dominum nostrum Jesum Christum, ut, intercedentibus suis sanctis Apostolis, maculas vestrorum purget peccatorum, et in sua vos conservet voluntate diebus vitae vestrae, et in fructu boni operis vos perseverabiles reddat.

PL 3, 842A

その後、我々は使徒たちの首長である祝福されたペトロの遺骸を受け取り、これを、彼が十字架にかけられた場所のかたわら、アポロ神殿の中、黄金の丘、ネロの宮殿のヴァチカンにある聖なる司教たちの遺骸の間に、ふさわしく安置した。それは七月朔日の三日前の日のことであり、我々は神と我々の主イエス・キリストに祈り、その聖なる使徒たちの執り成しによって、諸君の罪の汚れを清め、諸君の生涯の日々において諸君を御自らの御旨のうちに保ち、善き業の実りにおいて諸君を最後まで堪え忍ぶ者としてくださるようにと願った。

Epistolae Decretales Dubiae 1.0.7

7

Vos vero his congaudete, quia et ipsi sancti Apostoli de vestro congratulantur gaudio. Vos semper Deum laudate, et ipse glorificetur in vobis. Scriptum est enim: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi?

PL 3, 842A

諸君はこれらのことを共に喜べ。聖なる使徒たち御自身も、諸君の喜びをともに喜んでおられるからである。諸君は常に神を讃美せよ、そして神御自身が諸君のうちに栄光を受けられるように。すなわちこう書かれている。「私が主から受けたすべてのことに対して、私は主に何を返そうか。

Epistolae Decretales Dubiae 1.0.8

8

Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. (Psal. CXV) (6). Tantum enim a nobis exigitur, quantum possumus famulatus nostri obsequio commendare.

PL 3, 842B

「救いの杯を受け、主の名を呼び求めよう」(詩篇115篇)(6)。我々に求められるのは、ただ我々の奉仕の従順によって捧げうる限りのものだけである。

Epistolae Decretales Dubiae 1.0.9

9

Unde quidem tanto nos necesse est importunis praedicationibus insistere, quanto nobis perfectae negotiationis creditur duplicata talentorum assignatio, atque dominicae vocis ad suscipiendam ejus requiem suadet assertio.

PL 3, 842B

それゆえ我々には、絶え間ない宣教にひたすら励むことが必要である。それは、完全なる商いとして倍加されたタラントの委託が我々に信託されている分だけ、また主の御声の宣言が、その安息を受けるようにと勧めている分だけである。

Epistolae Decretales Dubiae 1.0.10

10

Haec invidens antiquus hostis suscitavit nobis adversarium Novatum, rectae fidei et sanctae doctrinae aemulum, qui extra Ecclesiam ordinavit Novatianum, et in Africa Nicostratum, utrosque haereticos, sicut ille erat.

PL 3, 842B

これを妬んで、古き敵は我々に対して、正しい信仰と聖なる教えの敵対者ノウァトゥスを立てた。彼は教会の外でノウァティアヌスを、そしてアフリカでニコストラトゥスを叙任したが、彼自身がそうであったように、両者とも異端者であった。

Epistolae Decretales Dubiae 1.0.11

11

Hic vero conatibus quibus potuerunt, multos a recta et catholica fide suadentes recedere fecerunt, et post se in perversam et Deo odibilem doctrinam corruere persuaserunt.

PL 3, 843A

しかし彼らは、なしうる限りの企てによって、多くの者を説き伏せて正しい公同の信仰から離れさせ、自分たちの後について、曲がった、神に憎まれる教えへと転落するよう説得した。

Epistolae Decretales Dubiae 1.0.12

12

Sed sicut istorum tergiversationibus nimis sumus contristati, et de eorum perditione contriti, sic de aliorum conversatione, Domino auxiliante, sumus laetificati.

PL 3, 843A

しかし、これらの者たちの背信によって我々が甚だしく悲しみ、彼らの滅びについて心痛めたのと同様に、主の助けにより、他の者たちの立ち帰りについては喜ばされた。

Epistolae Decretales Dubiae 1.0.13

13

Deus autem omnipotens, qui tristibus miscet laeta, oppido nos laetificavit, quod quidam confessores, qui dudum fuerunt fideles, a nobis et a recta fide, diabolo instigante, se separantes, cum Maximo presbytero ad Ecclesiam catholicam et fidem rectam sunt reversi, et denuo, sicut prius, facti sunt confessores fideles.

PL 3, 843A

しかるに全能の神は、悲しみに喜びを混ぜ合わせたもう方であって、我々を大いに喜ばせてくださった。すなわち、かつて信仰篤かったある証聖者たちが、悪魔にそそのかされて我々と正しい信仰から離れていたが、長老マクシムスとともに公同の教会と正しい信仰へと立ち帰り、再びかつてのように、忠実な証聖者となったのである。

Epistolae Decretales Dubiae 1.0.14

14

Quapropter, charissimi, hortamur vos et deprecamur per Dominum nostrum Jesum Christum, praedictos haereticos et omnes quos a recta fide et doctrina apostatare cognoveritis, exhortationibus et bonis studiis vestris ad catholicam fidem et rectam doctrinam convertere contendite, et in Dei voluntate persistere suadete.

PL 3, 843A

それゆえ、最愛の者たちよ、我々は諸君に、我々の主イエス・キリストによって勧め、また願う。先に述べた異端者たちと、正しい信仰と教えから背教したと諸君が知るすべての者を、諸君の勧告と善き努めによって、公同の信仰と正しい教えへと立ち帰らせるよう努め、神の御旨のうちにとどまるよう説き勧めよ。

Epistolae Decretales Dubiae 1.0.15

15

Et non solum hos, sed omnes qui nondum fidem rectam perceperunt, ad catholicam fidem perducere festinate.

PL 3, 843B

そして、これらの者たちだけでなく、いまだ正しい信仰を受け入れていないすべての者を、公同の信仰へと導くことに急げ。

Epistolae Decretales Dubiae 1.0.16

16

Quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia, Magistro Gentium docente, poterit nos separare a charitate Domini nostri Jesu Christi (Rom. VIII) , et, quae in ipso est, a recta fide.

PL 3, 843B

なぜなら、異邦人の教師が教えるとおり、「死も、生も、天使たちも、もろもろの権勢も、現在のものも、未来のものも、力あるものも、高きものも、深きものも、他のいかなる被造物も、我々を我々の主イエス・キリストの愛から、また彼のうちにある正しい信仰から、引き離すことはできない」(ローマ8章)からである。

Epistolae Decretales Dubiae 1.0.17

17

Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem. Patientia enim nobis necessaria est ad colluctationes adversariorum, quatenus fidem intemeratam usque in finem conservantes, repromissionem percipiamus, quam repromisit his qui legitime certare properant.

PL 3, 843B

それゆえ、諸君の確信を失ってはならない。それは大いなる報いを持つものである。我々には、敵対者たちとの闘いのために忍耐が必要である。それは、汚されざる信仰を最後まで保ちつつ、正しく戦うことに急ぐ者たちに約束された、その約束を受け取るためである。

Epistolae Decretales Dubiae 1.0.18

18

Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit (Abac. II) . Ecce enim judex ante januam assistit (Jacob. V) , coronas hilariter promittens his qui pro eo passionibus submittuntur.

PL 3, 843C

「なお、しばらくの間、来たるべき方は来たり、遅れることはないであろう」(ハバクク2章)。「見よ、審判者は門の前に立っている」(ヤコブ5章)、彼のために苦しみに服する者たちに、冠を喜びをもって約束しつつ。

Epistolae Decretales Dubiae 1.0.19

19

Quod si subtraxerit se quis, non placebit animae meae (Heb. X) , sed cadet de promissione propter negationem. Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae.

PL 3, 844A

しかし、「もし誰かが身を引くならば、その者は私の魂に適わないであろう」(ヘブライ10章)。むしろその者は、拒否のゆえに約束から漏れ落ちるであろう。しかし我々は、滅びへの退却の子らではなく、魂の獲得への信仰の子である。

Epistolae Decretales Dubiae 1.0.20

20

Propter quod assumite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, adversus omnes inimicos sanctae ecclesiae et vestros, et induite vos loricam justitiae, et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis, in omnibus assumentes scutum fidei, in quo possitis omnia jacula nequissimi ignita exstinguere.

PL 3, 844A

それゆえ諸君は、神の武具を身に着けよ。聖なる教会の敵、また諸君の敵のすべてに対して、悪しき日において抵抗することができるように。そして義の胸当てを身にまとい、平和の福音の備えを足に履き、あらゆる場合において信仰の盾を執れ、それによって、かの悪しき者の火矢のすべてを消すことができるように。

Epistolae Decretales Dubiae 1.0.21

21

Et galeam salutis assumite, et gladium Spiritus quod est verbum Dei, per omnem orationem et obsecrationem (Eph., VI) , radicati et fundati in solatio fratrum pro Christo Jesu domino nostro.

PL 3, 844A

また救いの兜と、霊の剣、すなわち神の言葉とを執れ、あらゆる祈りと願いによって(エフェソ6章)。兄弟たちの慰めのうちに根ざし、かつ据えられて、我々の主キリスト・イエスのために。

Epistolae Decretales Dubiae 1.0.22

22

Sed et nunc, fratres, commendamus vos Domino, et omnes verbo gratiae ejus, qui potest perficere, et dare haereditatem nobis cum omnibus sanctis (Act. XX) .

PL 3, 844B

しかし今も、兄弟たちよ、我々は諸君を主に、また諸君すべてをその恩寵の言葉に委ねる。その方は全うすることができ、我々にすべての聖徒たちとともに嗣業を与えることがおできになる(使徒言行録20章)。

Epistolae Decretales Dubiae 1.0.23

23

Ipse autem Deus pacis et consolationis det vobis idipsum sapere in alterutrum (Rom. XV) , ut vobis invicem succurratis, et non sitis divisi, ut unanimes, uno ore et uno corde honorificetis eum, in concordiam et consolationem fratrum, qui potest confirmare vos secundum evangelium ejus, juxta revelationem aeterni mysterii, temporibus scilicet perpetuis (Rom. XVI) , quibus vobis futurorum gaudiorum largienda sunt munera.

PL 3, 844B

平和と慰めの神が、諸君に互いに同じ思いを抱かせてくださるように(ローマ15章)。互いに助け合い、分裂することなく、心を一つにし、口を一つにして彼を敬い、兄弟たちの一致と慰めのうちにあるように。その方は、その福音に従って、また永遠の奥義の啓示に従って、すなわち永遠なる時代において、諸君を堅く保つことがおできになる(ローマ16章)。それらの時代において、来たるべき喜びの賜物が諸君に与えられるべきものである。

Epistolae Decretales Dubiae 1.0.24

24

Summopere consider re etiam debetis, quod illi qui fratribus invident, eosque damnare atque perdere cupiunt, per se sua dogmata destruunt. Dicit enim Dominus: Omne regnum in se divisum non stabit; et omnis scientia et lex adversum se divisa, non stabit.

PL 3, 844B

諸君はまた、次のことを何よりもよく考えなければならない。すなわち、兄弟たちを妬み、彼らを断罪し滅ぼそうと望む者たちは、それ自体によって自らの教説を破壊するということである。主はこう言われるからである。「おのれ自身のうちで分裂した国はすべて立つことができない。おのれに逆らって分裂したすべての知識と法もまた、立つことができない。」

Epistolae Decretales Dubiae 1.0.25

25

Ideoque necesse est, ut concordialiter salubres suscipiatis hortatus, nihil per contentionem agentes, sed ad omne studium devotionis unanimes, divinis et apostolicis constitutionibus pareatis. Data septimo idus septembris, Decio et Maximo viris clarissimis consulibus.

PL 3, 844C

それゆえ、諸君が心を合わせて健全な勧めを受け入れ、争いによって何ごともなさず、あらゆる献身の努めにおいて心を一つにして、神と使徒たちの定めに従うことが必要である。デキウスとマクシムスといういと高名な人々が執政官であったとき、九月イドゥスの七日前の日に発せられた。