Epistola 5.1
Servandus est enim antecessorum nostrorum beatorum martyrum Cornelii et Lucii honor gloriosus: quorum memoriam cum nos honoremus, multo magis tu, frater charissime, honorificare et servare gravitate et auctoritate tua debes, qui vicarius et successor eorum factus es.
PL 3, 996C実に、我々の先任者であり、祝福された殉教者であるコルネリウスとルキウスの栄光ある名誉は、守られなければならない。我々でさえ彼らの記憶を尊んでいるのだから、お前は、最愛の兄弟よ、彼らの代理者・後継者となった者として、お前自身の重みと権威とをもって、なおいっそうそれを尊び守らねばならない。
Epistola 5.2
Illi enim pleni Spiritu Dei, et in glorioso martyrio constituti, dandam esse lapsis pacem censuerunt, et Poenitentia acta fructum communicationis et pacis negandum non esse litteris suis signaverunt; quam rem omnes omnino ubique censuimus.
PL 3, 997A実に、彼らは神の霊に満たされ、栄光ある殉教のただ中にあって、背教した者たちには和解が与えられるべきであると判断し、悔悛がなされたのちには交わりと和解という実りを拒んではならないと、自らの書簡にそう記した。そしてこのことを、我々は皆、至るところで余すところなく是認したのである。
Epistola 5.3
Neque enim poterat esse apud nos sensus diversus, in quibus unus esset spiritus: et ideo manifestum est eum Spiritus sancti veritatem cum caeteris non tenere, quem videmus diversa sentire.
PL 3, 997A実に、我々のうちに一つの霊がある以上、我々のあいだに異なった考えがありえたはずはない。それゆえ、我々が見るところ異なる考えを抱いている者は、聖なる霊の真理を他の者たちと共には保っていないことが明らかなのである。
Epistola 5.4
Significa plane nobis quis in locum Marciani Arelate fuerit substitutus, ut sciamus ad quem fratres nostros dirigere et cui scribere debeamus. Opto te, frater charissime, semper bene valere.
PL 3, 998Aアルルでマルキアヌスの後任として誰が立てられたのか、我々に明らかに知らせてほしい。我々の兄弟たちを誰のもとへ差し向け、誰に書き送るべきかを、我々が知ることができるように。最愛の兄弟よ、お前がいつも息災であることを願っている。