Epistola 1.1
Faustinus collega noster, Lugduni consistens, frater charissime, semel atque iterum mihi scripsit, significans ea, quae etiam vobis scio utique nuntiata tam ab eo quam a caeteris coepiscopis nostris in eadem provincia constitutis, quod Marcianus Arelate consistens Novatiano se conjunxerit, et a catholicae Ecclesiae unitate atque a corporis nostri et sacerdotum consensione discesserit, tenens haereticae praesumptionis durissimam pravitatem; ut servis Dei poenitentibus et dolentibus, et Ecclesiam lacrymis et gemitu et dolore pulsantibus, divinae pietatis et lenitatis paternae solatia et subsidia claudantur, nec ad fovenda vulnera admittantur vulnerati, sed sine spe pacis et communicationis relicti, ad luporum rapinam et praedam diaboli projiciantur.
PL 3, 990B我々の同僚ファウスティヌスは、リヨンに住み、最愛の兄弟よ、一度ならず二度までも私に書き送り、彼自身からも、同じ属州にいる我々のほかの同僚司教たちからも、諸君にも当然知らされているはずだと私が知っている事柄を告げてきた。すなわち、アルルに住むマルキアヌスがノウァティアヌスに与し、カトリック教会の一致から、また我々の団体と司教たちの合意から離れて、異端の思い込みのきわめて頑なな邪曲さに固執しているということである。その結果、悔悛して嘆いている神の僕たちに対し、また涙と呻きと悲しみとをもって教会の門を叩いている者たちに対し、神の憐れみと父としての柔和さの慰めと援助とが閉ざされ、傷ついた者たちは傷を癒やしてもらうために迎え入れられることもなく、和解と交わりの望みもないまま見捨てられて、狼どもの略奪と悪魔の獲物とするために投げ出されているのである。
Epistola 1.2
Cui rei nostrum est consulere et subvenire, frater charissime, qui divinam clementiam cogitantes, et gubernandae Ecclesiae libram tenentes, sic censuram vigoris peccatoribus exhibemus, ut tamen lapsis erigendis, et curandis vulneratis, bonitatis et misericordiae divinae medicinam non denegemus.
PL 3, 992Aこの事態について配慮し、助力することは我々の務めである、最愛の兄弟よ。我々は神の寛仁を思い、教会を統治する秤を保ちながら、罪人たちに対して力強い譴責を示すが、それでいて、背教した者たちを立ち直らせ、傷ついた者たちを癒やすために、神の善意と慈しみという薬を拒むことはない。