キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Epistola

Caput IV 第IV章

Cyprian of Carthage · Epistola · PL 3, 995B · 6 sectiones

Epistola 4.1

1

Quae est enim major aut melior cura praepositorum , quam diligenti sollicitudine et medela salubri fovendis et conservandis ovibus providere? cum Dominus loquatur et dicat: Quod infirmatum est non confortastis, et quod male habuit non corroborastis, et quod contribulatum est non consolidastis, et quod erravit non revocastis, et quod periit non inquisistis: et dispersae sunt oves meae, eo quod non sint pastores; et factae sunt in comesturam omnibus bestiis agri et non fuit qui inquireret, neque qui revocaret.

PL 3, 995B

実に監督者たちにとって、熱心な配慮と健全な治療とをもって羊たちを世話し守ることに心を配ること以上に、大きく、また優れた務めが何かあろうか。主はこう語っておられる。「弱っていたものを汝らは強めず、病んでいたものを汝らは力づけず、傷ついたものを汝らは癒やさず、迷い出たものを汝らは連れ戻さず、失われたものを汝らは捜さなかった。かくして我が羊たちは散らされた、牧者がいなかったからである。そして野のあらゆる獣の餌食となった。捜す者もなく、連れ戻す者もいなかった。」

Epistola 4.2

2

Propterea haec dicit Dominus: Ecce ego super pastores, et inquiram oves meas de manibus eorum et avertam eos ut non pascant oves meas: et jam non pascent eas, et extraham eas de ore eorum, et pascam eas cum judicio (Ezech. XXXIV, 4) .

PL 3, 995C

それゆえ主はこう言われる。「見よ、私は牧者たちに立ち向かい、彼らの手から我が羊たちを尋ね求め、彼らが我が羊を飼うことのないよう彼らを退ける。もはや彼らはそれを飼うことなく、私は彼らの口から羊たちを引き出し、裁きをもって私自身がそれを飼う」(エゼキエル34:4)。

Epistola 4.3

3

Cum ergo pastoribus talibus, per quos Dominicae oves negliguntur et pereunt, sic Dominus comminetur; quid nos aliud facere oportet, frater charissime, quam colligendis et refovendis Christi ovibus exhibere diligentiam plenam, et curandis lapsorum vulneribus paternae pietatis adhibere medicinam, quando Dominus in Evangelio moneat et dicat: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus (Matth. IX, 12) ?

PL 3, 996A

このように、主の羊たちを疎かにし滅ぼす原因となるそのような牧者たちに対して、主がこれほど脅しをかけられるのであれば、最愛の兄弟よ、我々はキリストの羊たちを集めて温め直すことに十全な配慮を示し、背教した者たちの傷を癒やすために父としての憐れみという薬を施すこと、そのほかに何をなすべきであろうか。主は福音書の中でこう戒めて言っておられる、「医者を必要とするのは健やかな者たちではなく、病んでいる者たちである」(マタイ9:12)と。

Epistola 4.4

4

Nam et si pastores multi sumus, unum tamen gregem pascimus, et oves universas, quas Christus sanguine suo et passione quaesivit, colligere et fovere debemus, nec pati supplices et dolentes fratres nostros crudeliter despici, et superba quorumdam praesumptione calcari, cum scriptum sit: Ille autem, qui contumax est, vir sui jactans, nihil omnino perficiet: qui dilatavit tamquam inferi animam suam (Habacuc II, V): et ejusmodi homines Dominus in Evanglio suo culpet et damnet dicens: Vos estis qui justificatis vos in conspectu hominum.

PL 3, 996A

実に、我々は牧者としては多くいようとも、飼う群れは一つであり、キリストがその血と受難とによって捜し求められた羊のすべてを、我々は集めて温めなければならない。嘆願し悲しんでいる我々の兄弟たちが残酷に蔑まれ、ある者たちの傲慢な思い込みによって踏みにじられることを、我々は許してはならない。こう書かれている通りである。「頑固で自らを誇る者は、何一つ成し遂げないであろう。冥界さながらに自分の魂を広げる者は」(ハバクク2:5)。そしてこのような人間たちを、主はその福音書の中で咎め罰してこう言われる。「汝らは、人々の前で自分自身を義とする者どもである。」

Epistola 4.5

5

Deus autem dignoscit corda vestra: quoniam quod excelsum est in hominibus, execratio est in conspectu Dei (Lucae XVI, 15). Execrabiles et detestabiles dicit esse qui sibi placeant, qui tumidi et inflati aliquid sibi arroganter assumant.

PL 3, 996B

「しかし神は汝らの心を見分けられる。人間の間で高く評価されるものは、神の御前では忌むべきものだからである」(ルカ16:15)。主は、自らに満足し、高ぶり思い上がって何かを僭越にも我が物とする者どもを、忌まわしく憎むべき者どもであると言われるのである。

Epistola 4.6

6

Ex quibus cum Marcianus esse coeperit, et se Novatiano conjungens, adversarius misericordiae et pietatis exstiterit; sententiam non dicat, sed accipiat: nec sic agat quasi ipse judicaverit de collegio sacerdotum, quando ipse sit ab universis sacerdotibus judicatus.

PL 3, 996B

マルキアヌスがそのような者たちの一人となり、ノウァティアヌスに自ら結びついて慈しみと憐れみの敵対者となった以上、彼は判決を下すのではなく、判決を受けるべきである。彼はあたかも自分が司教団について裁いたかのように振る舞ってはならない。彼自身がすべての司教たちによって裁かれている身なのだから。