Epistola Synodica Concilii Carthaginensis 5.1
Ne igitur ore nostro, quo pacem negamus, quo duritiam magis humanae crudelitatis, quam divinae et paternae pietatis opponimus, oves nobis commissae a Domino reposcantur: placuit nobis, sancto Spiritu suggerente, et Domino per visiones multas et manifestas admonente, quia hostis nobis imminere praenuntiatur et ostenditur, colligere intra castra milites Christi, et examinatis singulorum causis, pacem lapsis dare, immo pugnaturis arma suggerere: quod credimus vobis quoque paternae misericordiae contemplatione placiturum.
PL 3, 860Aそれゆえ、和解を拒み、神の父としての慈愛よりもむしろ人間の残酷な冷酷さを示す我々の口によって、主から我々に託された羊が我々に対して取り戻されることのないように。聖なる霊が示唆し、また主が多くの明白な幻によって、敵が我々に迫っていることが予告され示されていると訓戒するので、我々は、キリストの兵士たちを陣営のうちに集め、各人の件を吟味した上で、背教した者たちに和解を与える、いやむしろ戦おうとする者たちに武具を備えさせることを良しとした。これは、父としての慈しみを顧みれば、諸君にもまた良しとされるであろうと我々は信じる。
Epistola Synodica Concilii Carthaginensis 5.2
Quod si de collegis aliquis exstiterit, qui urgente certamine, pacem fratribus et sororibus non putat dandam, reddet ille rationem in die judicii Domino vel importunae censurae, vel inhumanae duritiae suae.
PL 3, 860Bもし同僚たちのうちに、戦いが差し迫るというのに、兄弟姉妹に和解を与えるべきでないと考える者が現れるならば、その者は裁きの日に、主に対して、その時宜を得ない譴責について、あるいはその非人間的な冷酷さについて、申し開きをすることになる。
Epistola Synodica Concilii Carthaginensis 5.3
Nos, quod fidei et charitati et sollicitudini congruebat, quae erant in conscientia nostra protulimus, diem certaminis appropinquasse, hostem violentum cito contra nos exsurgere, et pugnam non talem qualis fuit, sed graviorem multo et acriorem venire; hoc nobis divinitus frequenter ostendi; de hoc nos providentia et misericordia Domini saepius admoneri: de cujus ope et pietate, qui in eum confidimus, possumus esse securi, quia qui in pace militibus suis futuram praenuntiat pugnam, dabit militantibus in congressione victoriam. Optamus te, frater charissime, semper bene valere.
PL 3, 860B我々は、信仰と愛と配慮とに適うところに従い、我々の良心のうちにあったことを述べた。すなわち、戦いの日が近づいていること、猛々しい敵が速やかに我々に対して立ち上がること、そして戦いは、かつてあったようなものではなく、はるかに重く苛烈なものとして到来するということである。このことは、神により、たびたび我々に示されてきた。このことについて、我々は主の摂理と慈しみによって、しばしば訓戒されてきた。主に信頼する我々は、その方の助けと慈愛のゆえに安んじていることができる。なぜなら、平穏なうちに、その兵士たちに来るべき戦いを予告される方は、戦う者たちに、戦闘における勝利を与えられるであろうからである。我々は、最愛の兄弟よ、常にご健勝であることを願う。