Epistola Synodica Concilii Carthaginensis 4.1
Nec quisquam dicat, qui martyrium tollit, sanguine suo baptizatur: nex pax illi ab episcopo necessaria est, habituro gloriae suae pacem, et accepturo majorem de Domini dignatione mercedem.
PL 3, 858A「殉教を遂げる者は自分の血によって洗礼を受けるのであり、司教による和解はその者には要らない〔底本は nex。nec と読む〕。その者は自らの栄光の和解〔殉教それ自体が司教の与える和解に代わる和解をなす、という意と取った〕を得るはずであり、主の思し召しによって、より大いなる報いを受けるはずなのだから」などとは、誰も言ってはならない。
Epistola Synodica Concilii Carthaginensis 4.2
Primo idoneus esse non potest ad martyrium, qui ab Ecclesia non armatur ad praelium: et mens deficit, quam non recepta Eucharistia erigit et accendit.
PL 3, 858A第一に、教会によって戦いのために武装されない者は、殉教にふさわしい者ではありえない。エウカリスティア(感謝の祭儀)を受けていない精神は、奮い立たせられることも燃え立たせられることもなく、衰える。
Epistola Synodica Concilii Carthaginensis 4.3
Dominus enim in Evangelio suo dicit: Cum autem vos tradiderint, nolite cogitare quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini: non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 19) .
PL 3, 858B主はその福音書の中でこう言われている。「汝らが引き渡されるとき、何を語るべきかを思い巡らすな。その時になって、汝らが語るべきことは与えられるであろう。語るのは汝らではなく、汝らのうちにあって語る汝らの父の霊だからである」(マタイ10:19)。
Epistola Synodica Concilii Carthaginensis 4.4
Quando autem dicat in traditis atque in confessione nominis constitutis Spiritum Patris loqui: quomodo potest ad confessionem paratus aut idoneus inveniri, qui non prius pace accepta receperit Spiritum Patris, qui corroborans servos suos ipse loquitur et confitetur in nobis?
PL 3, 858Bしかし、引き渡され、名の告白の場に立たされた者たちのうちで語るのは父の霊であると言われるのであれば、まず和解を受けたうえで父の霊を受け取ったのでない者が、どうして告白のために準備が整い、ふさわしい者と見出されえようか。父の霊こそは、その僕たちを力づけながら、自ら我々のうちで語り、告白する方なのである。
Epistola Synodica Concilii Carthaginensis 4.5
Tunc deinde si relictis omnibus rebus suis fugerit, et in latebris atque in solitudine constitutus in latrones forte incurrerit, aut in febribus et in languore decesserit; nonne nobis imputabitur, quod tam bonus miles, qui omnia sua dereliquit, et contempta domo, et parentibus, aut liberis, sequi Dominum suum maluit, sine pace et sine communicatione decedit?
PL 3, 859Aそのとき、もし彼が己の持ち物すべてを捨てて逃げ、隠れ家や荒れた地に身を置くうちにたまたま盗賊に襲われ、あるいは熱病や衰弱によって世を去るならば——かくも善き兵士が、自分のすべてを捨て、家をも親をも子をも顧みず、むしろ自らの主に従うことを選びながら、和解もなく交わりもなく世を去ったということは、我々の落ち度に帰せられるのではないか。
Epistola Synodica Concilii Carthaginensis 4.6
Nonne nobis vel negligentia segnis vel duritia crudelis adscribetur in die judicii; quod pastores creditas et commissas nobis oves nec curare in pace, nec in acie voluerimus armare?
PL 3, 859A裁きの日には、羊飼いである我々が、託され委ねられた羊たちを、和解によって世話する〔in pace は in acie と対にして「平時に」とも読める〕ことも、戦列において武装させることも欲しなかったということが、無精な怠慢として、あるいは残酷な冷酷として、我々に帰せられるのではないか。
Epistola Synodica Concilii Carthaginensis 4.7
Nonne ingeretur nobis a Domino quod per Prophetam suum clamat et dicit: Ecce lac consumitis, et lanis vos tegitis, et quod crassum est interficitis, et oves meas non pascitis; quod infirmatum est non confortastis, et quod male habuit non corroborastis, et quod contribulatum est non consolati estis (Ezech. XXXIV, 3, etc.) , et quod errabat non revocastis, et quod periit non inquisistis, et quod forte fuit, confecistis labore: et dispersae sunt oves meae, eo quod non sint pastores, et factae sunt in comesturam omnibus bestiis agri: et non fuit qui inquireret, neque qui revocaret.
PL 3, 859B主が、その預言者を通して叫び、こう言われたことが、我々に浴びせられるのではないか。「見よ、汝らは乳を飲み、羊毛で身を覆い、肥えたものを屠り、わが羊を養わない。弱ったものを力づけず、病めるものを強めず、傷ついたものを慰めず、迷い出たものを連れ戻さず、失われたものを尋ね求めず、なお力のあったものを労苦によって疲れさせた。かくてわが羊は、羊飼いがいないために散らされ、野のすべての獣の餌食となった。尋ね求める者もなく、連れ戻す者もいなかった」(エゼキエル34:3ほか)。
Epistola Synodica Concilii Carthaginensis 4.8
Propterea haec dicit Dominus: Ecce ego super pastores, et inquiram oves meas de manibus eorum, et avertam eos ut non pascant oves meas et jam non pascent eas, et extraham oves meas, de ore eorum, et pascam eas cum judicio (Ibid. 10, etc.) .
PL 3, 860Aそれゆえ主はこう言われる。「見よ、わたしは羊飼いたちに立ち向かい、彼らの手からわが羊を尋ね求め、彼らを退けてわが羊を養わせない。彼らはもはやこれを養うことはない。わたしは彼らの口からわが羊を引き出し、裁きをもってこれを養う」(エゼキエル34:10ほか)。