Epistola Synodica Concilii Carthaginensis 1.1
Statueramus quidem pridem, frater charissime, participato invicem nobiscum consilio, ut qui in persecutionis infestatione supplantati ab adversario et lapsi fuissent, et sacrificiis se illicitis maculassent, agerent diu poenitentiam plenam, et si periculum infirmitatis urgeret, pacem sub ictu mortis acciperent.
PL 3, 853A我々はかつて、最愛の兄弟よ、互いに協議を分かち合ったうえで、次のように定めていた。すなわち、迫害の襲来のうちに敵によって足をすくわれて背教し、許されざる生贄によって自らを汚した者たちは、長きにわたり悔悛を十全に行い、もし病の危険が差し迫るならば、死に瀕して和解を受けるべきである、と。
Epistola Synodica Concilii Carthaginensis 1.2
Nec enim fas erat aut permittebat paterna pietas et divina clementia, Ecclesiam pulsantibus cludi, et dolentibus ac deprecantibus spei salutaris subsidium denegari, ut de saeculo recedentes sine communicatione et pace ad Dominum dimitterentur; quando permiserit ipse et legem dederit, ut ligata in terris, et iu coelis ligata essent (Matt. XVI, 19) , solvi autem possent illic, quae prius in Ecclesia solverentur.
PL 3, 854A教会が、叩く者たちに閉ざされ、嘆き祈り求める者たちから救いの希望の支えが拒まれることは、正当でもなく、父としての慈愛と神の寛仁の許すところでもなかった。この世を去る者たちが、交わりも和解もなしに主のもとへ送り出されることのないようにするためである。なぜなら、主ご自身が、地にて縛られたものは天にても縛られる〔底本は iu coelis。in coelis と読む〕(マタイ16:19)が、教会にてまず解かれたものは、かしこにおいても解かれうる、という掟を既にお許しになり、お与えになっていたからである。
Epistola Synodica Concilii Carthaginensis 1.3
Sed enim cum videamus diem rursus alterius infestationis appropinquare coepisse, et crebris atque assiduis ostentionibus admoneamur, ut ad certamen quod nobis hostis indicit, armati et parati simus; plebem etiam nobis de divina dignatione commissam exhortationibus nostris paremus, et omnes omnino milites Christi, qui arma desiderant, et praelium flagitant, intra castra dominica colligamus: necessitate cogente censuimus, eis qui de Ecclesia Domini non recesserunt, et poenitentiam agere et lamentari ac Dominum deprecari a primo lapsus sui die non destiterunt, pacem dandam esse; et eos ad praelium, quod imminet, armari et instrui oportere.
PL 3, 855Aしかし、別の襲来の日が再び近づき始めているのを我々は目にしており、たびたびの絶え間ない啓示〔底本の綴りは ostentionibus。ostensionibus の異綴りと取った〕によって、敵が我々に挑む戦いに対して武装し備えを整えるように、また神の思し召しによって我々に委ねられた民をも我々の勧めによって備えさせ、武具を望み戦いを求めるキリストの兵士たちを、余すところなく主の陣営のうちに集めるようにと訓戒されているのであるから、必然に迫られて我々は、主の教会から離れなかった者たち、すなわち悔悛を行い、嘆き、そして自らが背教したその最初の日から主に祈り求めることをやめなかった者たちに、和解を与えるべきであると決定した。そして彼らを、迫り来る戦いのために武装させ、備えを整えさせねばならない、と。