カルタゴ教会会議c. 251–252

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Epistola Synodica Concilii Carthaginensis

Caput II 第II章

The Council of Carthage · Epistola Synodica Concilii Carthaginensis · PL 3, 855B · 4 sectiones

Epistola Synodica Concilii Carthaginensis 2.1

1

Obtemperandum est namque ostensionibus atque admonitionibus justis, ut a pastoribus oves in periculo non deserantur; sed grex omnis in unum congregetur, et exercitus Domini ad certamen militiae coelestis armetur.

PL 3, 855B

正しい啓示と訓戒には従わなければならない。それによって、牧者たちが危険のうちに羊を見捨てることなく、むしろ群れ全体が一つに集められ、主の軍勢が天上の戦闘のために武装されるためである。

Epistola Synodica Concilii Carthaginensis 2.2

2

Merito enim trahebatur dolentium poenitentia tempore longiore, ut infirmis in exitu subveniretur, quamdiu quies et tranquillitas aderat, quae differre diu plangentium lacrymas, et subvenire sero morientibus in infirmitate pateretur.

PL 3, 855B

実際、悲しむ者たちの悔悛がより長い期間に引き延ばされ、弱った者たちが臨終に際して助けを受けられるようにされたのは、当然のことであった。それは、平穏と静けさが続くかぎりのことであり、そのような平穏と静けさが、嘆く者たちの涙を長く引き延ばすことも、病のうちに死にゆく者たちを遅れて助けることも、許していたのである。

Epistola Synodica Concilii Carthaginensis 2.3

3

At vero nunc non infirmis, sed fortibus pax necessaria est: nec morientibus, sed viventibus communicatio a nobis danda est: ut quos excitamus et hortamur ad praelium, non inermes et nudos relinquamus, sed protectione sanguinis et corporis Christi muniamus: et cum ad hoc fiat Eucharistia, ut possit accipientibus esse tutela; quos tutos esse contra adversarium volumus, munimento dominicae saturitatis armemus.

PL 3, 856A

しかし今や、和解が必要なのは弱った者たちにではなく、強健な者たちにである。我々が与えるべき交わりも、死にゆく者たちにではなく、生きている者たちに対してである。すなわち、我々が奮い立たせ、戦いへと励ます者たちを、武具もなく裸のまま放置することなく、キリストの血と体という守りをもって固めるためである。聖餐が行われるのは、まさに受ける者たちにとって守りとなるためであるから、敵に対して彼らが守られることを我々が望むならば、主の満たしという防具をもって彼らを武装させるべきである。

Epistola Synodica Concilii Carthaginensis 2.4

4

Nam quomodo docemus aut provocamus eos in confessione nominis sanguinem suum fundere, si eis militaturis Christi sanguinem denegamus? aut quomodo ad martyrii poculum idoneos facimus, si non eos prius ad bibendum in Ecclesia poculum Domini jure communicationis admittimus?

PL 3, 856A

なぜなら、キリストのために戦おうとする者たちに対して我々がキリストの血を拒むならば、名の告白のうちに自らの血を流すようにと、どうして彼らに教え、あるいは促すことができようか。また、交わりの権利によってまず教会で主の杯を飲むことを彼らに許さないならば、どうして彼らを殉教の杯にふさわしい者としうるだろうか。